§. XXVII.

§. XXVII.

Circa Axioma Theologicum, Facienti quod in se est, Deus non denegat suam gratiam.
707
*DE illo Sect. 12. Problem. 10. & di
ctum n. 1543. extare pro eo Dei legem infallibilem, & à Deo supernaturaliter illuminandum eum, qui observata penitus lege naturali ad finem vitæ pervenerit: quod in decursu efficaciter comprobatum. Ubi quidem, si nullus supernaturalis intervenit actus, merus favor divinæ benignitatis assertus, non meritum quodcumque quantumvis exiguum, aut dispositio, quod constat ex dictis n. 1547. Itaq́ue sicut Deus per viscera misericordiæ suæ humani generis redemptionem per Christum sine ullius meriti prævisione, primaria voluntate disposuit, aliqua tamen congruentia ex parte generis ipsius humani extante, ne scilicet sine remedio permanerent, qui aliena voluntate peccaverant, ut videri potest apud P. Suarez Tomo 1. in 3. p. Disput. 4. Sect. 1. ubi pro eo adducit D. Gregorium Lib. 4. Moral. Cap. 9. & D. Bernardum Serm. 1. de Adventu. Et statutum illud redemptionis legem vocat Christus Psal. 39. v. 9. Deus meus volui, & legem tuam in medio cordis mei. Divo Paulo interprete Hebr. 10. v. 7. Ita etiam in casu nostro dicendum, si revera ita eveniat, ut sine admixtione supernaturalium actuum negotium illud peragatur. Cùm tamen juxta dicta Sect. 1. Problem. 6. nu. 125. Deus omnibus hominibus supernaturalia largiatur auxilia; in ijs, circa quos singularem providentiam exercuit, ut naturalem legem integrè in totius vitæ decursu servarent, rationabiliter credendum est, supernaturales aliquos actus præcessisse, ex quo omnis cessat scrupulus de dispositione naturali ad justificationem. Itaq́ue facienti quod in se est viribus naturæ per gratiam adjutæ Deus non negat gratiam sufficientem & efficacem, ut illuminatus modo dicto nu. 1248. reipsa salvus fiat. Quòd si actibus hujusmodi non interpositis integritas vitæ consistat, quod erit rarissimum, cùm & sint qui illos negent, Deus tunc eos, qui ita vixerint peculiari providentia in salutis viam diriget, lumine fidei illustratos, & proportionato voluntatis affectu, immediatus ipse magister, aut alijs mirabiliter destinatis. Et quidem valdè alienum à divina pietate videtur, ut hominem adeò singulari providentia à legis suæ violatione servatum, sine remedio pro consecutione felicitatis æternæ relinquat, & perpetuæ adjudicet damnationi, cujus illud extat plenum consolatione promissum Eccli. 33. vers. 3. Homo sensatus credit legi Dei, & lex illi fidelis.
Eccli. 33. v. 3.
Vbi pro Credit legi aptissimè juxta Græcam originem vertere aliquos Fidelis est legi, affir
P. Cornelius.
mat P. Cornelius, juxta quem ille fidelis est legi, qui fideliter illi adhæret, & eam adimplet. Est autem lex fidelis, dum etiam quod promittit adimplet, promittit autem vitam æternam, de quo in Problemate.
708
*Et huic sententiæ per trecentos annos
majorem Theologorum partem adhæsisse affirmant P. Lessius de Auxilijs in Appendice ad Caput 10. & Gabriel Pennotus Lib. 6. Cap. 13. inter quos D. Thomas q. 14. de Veritate arti. 11. ad 1. & in 4. dist. 20. q. unica arti. 1. quæstiun. 1. in Corpore, quam & probabilem reputant complures apud P. Izquierdum Disputat. 42. num. 106. & sequuntur non pauci adducti à P. Ortega Disputat. 3. Quæst. 3. Certam. 3. & illa quidem à Nobis sub quadam conditione proponitur, de qua dictum, cùm absolutè censeamus casum prædictum juxta præsentem statum numquàm sine supernaturalibus adjumentis accidere, obserservantiam inquam divinæ legis per longum tempus in prædestinato, qui ad cognitionem supernaturalem per fidem peculiari Dei providentia pervenit: conditio autem jam est à Nobis explicata. Ubi notandus excessus censuræ
A Semipelagianismo aliena.
apud P. Ortegam suprà, dum ait, Auctores hujus sententiæ plusquàm Massilienses, Semipelagianos inquam, docuisse, idq́ue certum sibi esse. Unde & sententiam dictam videtur quodammodò plusquam Semipelagianam judicare. Sed verò Semipelagianos certum pro gratia obtinenda ex naturæ merito posuisse, ostendit P. Suarez Tomo 1. de Gratia Prolegomeno 5. Cap. 6. Dub. 6. Qui & Dub. 4. n. 25. pariter evincit illos gratiam efficacem pro perficiendis actibus à natura inchoatis posuisse. Ex quibus evidenter concluditur, omnes in extremo vitæ articulo pro consecutione beatitudinis æternæ conantes, juxta ipsos, infallibilem consecutio|nem hujusmodi fuisse. Et quidem illi pro gratiæ hujus & aliarum obtentione meritum apertissimè posuerunt, nec solùm pro perficiendo actu naturæ viribus inchoato, sed etiam pro alijs in decursu vitæ obtinendis, pro quo apud Doctorem Eximium eruditionis copiosa suppellex, de quo & citatus Scriptor Quæst. 2. Certam. 4. Ex quibus potuit habere compertum, quàm sit sententia superiùs proposita à Semipelagiana diversa.
709
*Arguit tamen ille, sicut & P. Izquier
dus ex eo quòd pro fidelibus non solùm naturalem legem observantibus, sed supernaturalium virtutum exercitio per longa vitæ spatia florentibus, lex talis de infallibili salute æterna non extat, unde & historiæ antiquæ casus illustrium virtute ac sapientia virorum referunt. Ergo neque pro observantibus legem naturalem illa est, in quibus neque meritum ullum, neque alia notabilia fundamenta concurrunt. Ad quod quidem concedendum Assumptum, & neganda consequentia, quia licet in pluribus sidelibus prædicta inveniantur, id quidem mirabile non est, quia gratia Evangelij ad majora se extendit, quod autem quis in media Ethnicismi caligine integer vitæ, scelerisque purus evadat, portentum sanè est: unde licet meritum in eo non sit, est tamen divinæ providentiæ digna dispositio, ut hunc non sinat æternæ beatitudinis amissione damnari. Ubi tamen cùm sit prædestinatio consequenter admittenda, nequit in ejusmodi dispositione respectus supernaturalis penitus removeri: talis siquidem vitæ decursus illius effectus est, licet quoad substantiam naturalis, & ad naturalem providentiam secundùm se spectans, & solùm ad supernaturalem per extrinsecum respectum elevatus, de conditionato illo casu loquendo, juxta dicta.
710
*P. Philippus à Sma. Trinitate Disput.
18. Tomi 1. Dub. 3. circa præfati Axiomatis intelligentiam quæstionem movens ita scribit: Tertia opinio, quam sequuntur Auctores scientiæ mediæ, asserit bona opera prædestinati secundùm quòd procedant à libero arbitrio ut prævisa debere præcedere per modum conditionis necessariò requisitæ ipsam prædestinationem, & consequenter primum effectum prædestinationis. Probant generali eorum principio, quia scilicet antequàm Deus decernat aliquid circa aliquem decreto absoluto, prævidere debet per scientiam mediam quid esset facturus in hoc vel illo ordine rerum, & tunc decernit illum constituere in illo ordine, in quo videt ipsum esse operaturum, si velit quod operetur. Sic ille, qui contrarium cùm statuat in 4. Parte Conclusionis sub eadem intelligentia in ejus probatione procedit, ita post alia scribens: Opera prædestinati à gratia facta, etiam ut sunt à libero arbitrio sunt effectus prædestinationis &c. Ubi mirari juvat doctum Patrem à P. Gonet in Commendatione Divi Thomæ doctrinæ §. 9. pariter commendatum Carmelitarum Patrum excalceatorum Generalem, præter Congregationes HispanięHispaniæ, ita sinistrè de Auctoribus scientiæ mediæ sensisse, ut illis sententiam ab ipsorum mente alienissimam, neque cujusquam eorum indicatam scriptis, irrogarit. Aut non lecti illi, aut certè superficietenus; quamquàm & hoc vix locum habere queat, quandoquidem neque superficietenus Auctores lecti intelligentiæ præfatæ fundamentum tribuere potuerunt. Bona quidem opera sub conditione prævisa prædestinationem antecedunt eo antecessionis genere, quam admittit receptissima Theologia: Sed non ut procedentia à libero arbitrio, sed à gratia cum eo pariter concurrente. Hæc Auctorum scientiæ mediæ, hæc Sectatorum, & totius Societatis sententia est, unde & ipse Pater concursum gratiæ ab eisdem assertum agnoscit Disput. 10. Dub. 2. ubi de scientia media, ut mirari ulteriùs oblivionem adeò inofficiosam debeamus. Ubi una tantùm excusatio potest Auctori proficere, habere scilicet ipsum eo in genere socios plures, qui doctrinam Scriptorum Societatis sine illius legitima intelligentia, & ita non Societatis, sed Chymæricam, & ab ipsis confictam, impugnant, unde & cum irrefragabili indecori nominis consequentia. Pro quo hæc satis.
Loading...