*Dico Secundò. Si dilatio sit exorbitans
probabile est, præsertim in Hispania, posse translatum Semiduplex infra Octauam celebrari.
Probatur, Quia non est credendum velle Ecclesiam ad id adstringere, quod est ab eius vsu abhorrens, neque potest commodè verbis Rubricarum aptari, vt est compertum. Atqui dilatio
exorbitans, quæ scilicet plures ambit menses
talis est, quia numquàm tale aliquid visum vel
auditum, & prætereà illius mens ex verbis innotescit, quia translatum statuit in diem proximè
sequentem traduci, qualis dici nequit distans
adeò protensa dilatione. Quod autem ad Hispaniam pertinet, probatur ex eo, quod est à Gre
gorio XIII. dispositum circa Festum translationis Corporis D. Iacobi Hispaniarum Patroni in
Bulla sæpiùs citata, sic enim ibi:
& quoniam in
Regno Castellæ, in pluribus Ecclesijs celebratur die
30.
Decembris Translatio S. Iacobi Apostoli Hispaniarum Patroni, præcipuum Duplex, & in Breuiario
ponitur die 29.
festiuitas S. Thomæ Archiepiscopi
Cantuariensis & Martyris, Semiduplex;
& in anno, quo festiuitas S. Thomæ occurrit in Dominica,
iuxta regulam Breuiarij transfertur in diem sequentem, quo die in eo Regno celebratur supradicta festiuitas S. Iacobi, posteaque per plures dies non venit
aliqua dies vacua, in qua poßit celebrari festiuitas
prædicti S. Thomæ, volumus, vt in eo anno Festum
ipsum S. Thomæ transferatur ad primam diem Duplici non impeditam, quæ erit Vigilia Epiphaniæ, &
tunc de Vigilia fiat tantum Commemoratio, ad Vesperas autem Epiphaniæ nulla fiat Commemoratio de
Festo S. Thomæ prædicti. Sic Pontifex, vbi perspicuum apparet ob dilationem plurium dierum,
scilicet vsque ad
diem 19. Ianuarij, id esse statutum, quod est multo plus, quàm si celebratio
pro die infra Octauam fuisset indulta; non quidem de Octaua Epiphaniæ agendo, quæ valde
priuilegiata est, sed de alijs Semiduplicia admittentibus.