§. XXIII.

§. XXIII.

Pro prædestinatione an unicus sufficiat actus.
683
*VNicum non esse ex dictis à Nobis
circa illam habetur compertum. Sed insurgit P. Esparza Quæst. 31. arti. 2. contendens esse unicum, talemq́ue esse electionis ad gloriam propter merita conferendam, de quo & Arti. 6. Id quod generaliter de toto ordine divinæ providentiæ statuens Quæst. 27. refellens & abominans respectus omnes ad creaturas, ratione quorum divini actus ut distincti ab Auctoribus proponuntur, pro quo ita scri
bit: Arti. 1. citatæ Quæst. 27. Quod ego præloquor, præter morem, pœnitentia tactus. Peccavi enim etiam ipse per plures lecturæ annos, vacua & inani hujusmodi partitione, & signorum suggestione, eaque & me, & scholares meos implicui nonnihil cum jactura temporis, & cum existimatione illegitima de modo operandi divino. Sic ibi: qui & citato Arti. 6. adducta sententia P. Suarez circa electionem ad gloriam, & opposita P. Vasquez distingui illas ait ex eo quòd diverso modo illa consideretur, juxta modum procedendi in creatis, unde per respectus rationis, ita subdit: Qui tamen ordo rationis extrinsecus non est dignus operosa disputatione, utpotè nullius utilitatis aut momenti existens pro legitimo conceptu objectivo rei, de qua agitur, ut sæpè à me notatum est in simili, & oportet ut notetur seriò ab omnibus nolentibus terere tempus in Theologia penitus superficiali, ac inani, ac pertinente præcisè ad directionem modi loquendi præsertim ad populum.
684
*Hæc ille, contra se habens commu
nem sensum & praxim Theologorum. Et in speciali de electione loquendo, nisi prioritatem aliquam in Deo consideremus, nequit stare ut affirmari possit quælibet ex prædictis sententijs. Non enim prima, quia non stat electio ante prævisa merita, cùm prioritas non sit. Neque altera propter eamdem rationem, quia esse nequit posterioritas, ut dici possit, post prævisa merita. Et quidem unico actu decretam gloriam cum meritis affirmant P. Molina, & P. Granadus adducti Sect. 12. Problem. 5. in principio; sed illi ex alio fundamento, non verò ex eo quòd in Deo signa prædicta repugnent. Et cùm sint illa, conveniens sit etiam in ordine ad directionem modi loquendi, ex eo planè evincitur convenienter in Scholis ad explicationem divinorum adhiberi. Quod enim si quis sit distinctionem omnem inter divinos actus tollens, eam prioritatem, quæ per signa explicatur etiam tollat, transeat. Sed cùm sint | plurimi distinctionem agnoscentes non repugnantẽrepugnantem divinis, meritò pro illis explicandis signa adhiberi possunt, quod est consequens ad distinctionem, si videlicet cum illa etiam prioritas asseratur. Sint enim nonnulli, qui distinctionem admittentes prioritatem à quo respuant. Sic enim P. Antonius Perez Disput. 1. de Prædest. Quæst. 16. circa quod præsertim n.
172. & quomodocumque id stet, prædictos respectus admittendos docet D. Thomas 1. p. q. 16. arti. 4. in Corpore, ubi sic concludit: Vnde, cùm verum respiciat cognitionem, bonum autem
appetitum, prius erit verum quàm bonum secundùm rationem. Sic ille, ubi de Deo agit. Et in responsione ad Secundum sic etiam scribit: Vnde primò est ratio entis, secundò ratio veri, tertiò ratio boni, licet bonum sit in rebus. Sic Doctor sanctus, ex quo habemus inter ipsos actus voluntatis suam etiam prioritatem posse admitti, in quibus eadem est ratio, & in aliquibus apparet major, ut in actibus misericordiæ & justitiæ vindicativæ, amoris & odij, prædestinationis ac reprobationis.
685
*Neque ex eo quòd gloria simul &
merita possint intendi, sequitur gloriam propter merita decerni, juxta sensum hujusmodi controversiæ, quia illud Propter duplicem habere sensum potest, ut vel finem significet, vel caussam, vel quasi caussam moraliter moventem, ut remuneratio ipsi tribuatur, ut est notissimum apud Theologos, & Philosophos morales; immò & Grammaticos. Nisi dicamus in tali decernendi modo inveniri meritoriam aliquomodo motionem. Cùm enim Deus per scientiam mediam cognoscat hunc, cui gloriam & merita decernit, bene operaturum in ordine ad promerendam gloriam, dum decernit hujusmodi operationem, eam pro motivo habet virtuali quodam modo futuram: absque eo quòd sub statu conditionato prævisa sit sufficiens, ne in errorem Semipelagianorum aliquatenus incidatur, sed quia virtuali quodammodo futura absolutè videatur. Quamvis non desit qui meritis sub conditione prævisis vim movendi tribuat: quia existimat illos de meritis tantùm egisse, quæ manent sub statu conditionato, non de illis, quæ cum futuris absolutè conjunguntur. Quod quidem à me aliàs rejectum; cùm tamen quod hîc assero, valde diversum sit, scilicet cùm Deus prævisis meritis sub conditione illa simul cum gloria decernit, posse non absurdè dici ob merita aliquomodo absolutè futura illam præfinire. Hoc modo: Video hunc à me gratia sub conditione præventum operaturum benè, & gloriam meriturum, & me illam ipsi collaturum. Sic ergo volo, sic jubeo. Ubi non est velle propter conditionata merita, sed totum illum progressum ad statum absolutum transferre, & virtualem quamdam illorum futuritionem indicari: si insuper dicamus specialem aliquam complacentiam Dei erga hujusmodi translationem in absolutum statum præcessisse.
686
*Probat autem præfatus Auctor iden
titatem omnium divinorum actuum Quæstione illa 27. ex motivo unico, quod est divina bonitas: quod quidem infirmum est, nam illa potest diversa ratione proponi & applicari, ac respectu etiam objecti materialis diversitas induci: cùm aliàs stet etiam in objectis creatis suam etiam esse motivam rationem posse, ut in meritis facilè est dispicere. Deinde, ex perfectissima comprehensione, qua Deus objecta omnia suæ dispositioni subjecta cognoscit. Ex ea enim habetur non esse cur Deus unum decernat, & dispositionem erga alia aliquomodo suspendat. Ad quod dicendum Deum comprehendere omnia secundùm statum, quem habent; cùm autem pro priori illo merita non habeant absolutam futuritionem, sicuti neque demerita, non posse circa illas haberi actus illis correspondentes. Sed urget exemplo artificis, qui non prudenter operatur, si determinet seorsim de una parte sui operis, quin simul circumspiciat omnes partes, earumq́ue inter se, & cum una illa cohærentiam. Ut si pictor determinet de magnitudine & loco oculi, vel manus, quin simul determinat de magnitudine, proportioneq́ue aliarum partium. Pro quo D. Dionysius de cœlesti Hierarchia Cap. 8. sic ait: Omnium est artifex, & semper omnia componit, estque caussa indissolubilis cohærentiæ & ordinis omnium, finesque priorum cum sequentium principijs semper connectit, & unam Vniversi conspirationem, concentumq́ue pulcherrimè efficit. Sic divinus Antistes. Ad quod quidem respondeo in primis artificem etiamsi opus sua destinatione integrum complectatur, multoties accidere ut circa aliqua non se determinet, sed in progressu id præstet. Heri consultationi interfui circa ædificium quoddam nostrum feliciter progrediens, circa tecti formam, an planum an concameratum in media contignatione. Et in pictore id etiam accidit multa in decursu meditantem. Non ergo ex artifice creato validum sumitur argumentum. Si autem dicatur Deum esse perfectissimum artificem, ut D. Dionysius effatus, inde profectò incipiendum fuisset; quandoquidem aliud nihil ad rem. Dico ergo illum de Theologicis præcisionibus non locutum, sed id, quod fatemur omnes fide & ratione instructi, protulisse. Deinde adhibenda est solutio præcedentis rationis, nonnihil ex nuper dictis adjuncto: scilicet Deum ut summum artificem sua destinatione complecti omnia, quæ pro illo statu præcisivo possunt disponi, ut sunt quæ nuper dicta; unde ex humano artifice simile quid accedit, non omnia pariter disponente, sublatis imperfectionibus. Nonnulla alia omitto, quorum non est operosa solutio. Neque deinceps cum Auctore præfato circa prædestinationem contendendum, qui brevem nobis pro illa exhibuit tractationem, multas compendiaria illa de unitate actuum doctrina præcidens quæstiones.
Loading...