*Est autem valde conveniens cognos
cere verborum sensum, ut juxta illum oratio
dirigatur. Si enim quid nomen Patris importet ignoretur, qui orat cœco procedet modo,
quem alloquatur ignarus, unde & fructu orationis poterit defraudari. Licet enim dici possit
verbum
Pater usurpari secundùm eum sensum;
quem divinus Magister intendit, & Patris potentiam eamdem esse, quæ totius Trinitatis, &
ita ab ipso sperari omnia posse quæ ab illa. Hoc
quidem convenienter stare nequit, quia sub
illa consideratione prioribus explicata verbis
procedere, ignorare est, & ignorantia in præsenti negotio minimè utilis; cùm tamen possit
multùm notitia benè fundata prodesse. Si videlicet Deus oretur ut unus & trinus: hujus enim
divinissimi notitia mysterij utilissima est, &
specialis ad promerendum & impetrandum il
lecebra.
Eccli. 51.
v. 14. ita Siracides:
Invocavi
Dominum Patrem Domini mei, ut non derelinquat
me in die tribulationis, & in tempore superborum
sine adjutorio. Circa quod ita scribit P. Cornelius
: Nota hic Siracidi, & Iudæis priscis cogni
tum fuisse Deum Patrem, & Deum Filium: adeoqq̃̃ue
mysterium S. Trinitatis. Vide jam quod sequitur:
Laudabo nomen tuum aßiduè, & collaudabo illud in
Confeßione, & exaudita est oratio mea. v. 15. Ubi
ita citatus Scriptor
: Est Hyperbaton, sive inversus ordo. Invocavi Dominum Patrem Domini
mei &c. Et exaudita est ab eo oratio mea. Quocirca laudabo Domine nomen tuum aßiduè. Sic
doctissimus & pijssimus Commentator. Iuxta
quæ satis dilucidè apparet quanti sit in oratione momenti SS. Confessio Trinitatis, cùm illam exauditio præsentanea subsequatur. Pro
quo & facit illud Jacobi 1. v. 5. & 6.
Si quis
autem vestrum indiget sapientia, postulet à Deo,
qui dat omnibus affluenter, & non improperat. Postulat autem in fide nihil hæsitans. Ecce orationem, ecce affluentiam respondentem petitioni. Sed unde illud? Ex fidei firmitate. Ubi
cùm nihil hæsitandum circa credenda dicitur,
primarium omnium mysterium designatur.
Sic D. Athanasius in Symbolo:
Ante omnia opus
|
est ut teneat Catholicam fidem. Et statim:
Fides autem Catholica hæc est, ut unum Deum in Trinitate &c. In oratione ergo ante omnia mysterium hoc est omnium maximum præmittendum, ut fortunatus ipsi exitus conferatur. Novi eum, qui in quotidianæ orationis exordio
ter genua flectebat, primo Patri petens fortitudinem ad assistendum dignè in ejus conspectu: deinde Filio, verba condigna postulans,
utpotè à Verbo: tandem Spiritui sancto, affectuum fervorem exorans, eo quòd Amor personalis sit. Addita quarta genuflexione ad unitatem divinarum Personarum contestandam.
Quo autem fructu, ipse novit, qui in spiritu &
veritate voluit adorari, quod mirificè in hujus
mysterij recognitione præstatur.
Sed venit hora,
& nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu & veritate. Joan. 4. v. 23. Ubi
SS. Trinitatis mysterium profundo sensu designatum: habemus enim Patrem, & Veritatem, Filium scilicet, qui de se protulit:
Ego sum
via, veritas, & vita. Joan. 14. v. 6. & suo nomine expressum Spiritum, qui pro veritate testimonium perhibet 1. Joan. 5. v. 6.
& Spiritus
testificatur, quoniāquoniam Christus est veritas. Sic fidelis
fiduciali animositate accedere ad
DeũDeum potest,
quàm Salomea parens meliùs
: Adorans, & pe
tens aliquid ab eo. Matth. 20. v. 20. Pro quo &
convenienter assumenda Litaneutica precatio
apud citatum Merlum ante præfatam de Patre, & alia
ex Thesauro precum P. Thomæ Saillij
pag. 14. 15.
& 39.