*Dico Tertiò. Quod de matrimonio di
citur Mestiziæ cum Hispano, non leuem patitur
difficultatem: neque rationes, quæ adducuntur,
multùm videntur vrgere. Quod enim ad consuetudinem quinquagenariam attinet, quæ iurisdictionem possit conferre, contra se habet illam
non esse adeò certam, & deinde in ijs, quæ sunt
Principi reseruata, vti est Pontifici impedimentorum dispensatio, requiri immemorialem consuetudinem, ex Cap.
Super quibusdam §.
Prætereà
de verbor. significat. pro quo Marcardus multos
adducit & sequitur
de Probation. Conclus. 424.
nu.
40. Licet etiam communis resolutio sit potestatem dispensandi latè esse interpretandam, pro quo
P. Thomas Sancius
Lib. 8.
de Matrim. Disput. 2.
nu. 1. vbi quamplures congerit, de quo & Nos
suprà Tit. 12.
nu. 462. ex Felino tamen id temperandum esse ait vt extensio fiat ad consecutiua,
etiam separabilia, in quibus sit eadem vel maior
ratio. Quod quidem in casu nostro non accidit,
vbi nec consecutio, nec maioritas, immò neque
identitas rationis, vt est luce clarius. Quod autem de relatione cognationis dicitur, est quidem
verissimum, quia nullus est cognatus sibi ipsi, sed
alterius: debent tamen esse termini habiles, &
quales à Pontificibus designantur, scilicet mixtim
progeniti, quod de Hispanis dici nequit. Sic dispensatum à doctis & sanctis Præsulibus non negamus, Præsule ita testante similium qualitatum,
qui non potuit non de Episcopatu suo sufficientem notitiam habuisse, in quo huius generis copia dicitur esse fecundior. De hoc in quo dego,
nihil habeo, quod testari possim, quia vix tale
quidpiam audiui, sicut neque de alijs. Mihi semper amplificationes huiusmodi displicuerunt, neque me annuente aut celebratum est vnquam
matrimonium, aut celebrabitur in hoc vitæ,
quod superest, spatio, quod nequit esse non breue, septimum agenti supra septuagesimum annum, sed desideranti vt quantum sit illud futurum, ad Dei gloriam, & proximorum vtilitatem
expendatur.