CAPVT XXIII.

CAPVT XXIII.

De Indulgentiis pro Indis, & Indiis ab Apostolicâ Sede concessis.
Section
485
*SEdes Apostolica in priuilegiis libera
lis, circa indulgentias etiam liberalem se studuit exhibere. Circa quas illud in primis potest inquiri, an scilicet Indi eas valeant sine Bulla Cruciatæ lucrari, suppositâ reuocatione generali, quæ à Commissario fit durante publicatione. Et in primis illud est certum, Indulgentias, quæ Bullam sumentibus conceduntur, sine illâ non posse ab Indis obtineri: conceduntur enim sub conditione onerosâ, quâ deficiente, nequit locum habere concessio. Pro aliis est ratio dubitandi. Nam Indulgentiæ Indis pro augendâ eorum fide, & vt illi in Christianâ pietate fundentur, atque vt nouellæ Ecclesiæ plantæ fructus redemptionis singulari ratione percipiant, à Sede Apostolicâ conceduntur: atqui credibile non apparet Sedem eamdem velle fructum huiusmodi à receptione Bullæ, & eleëmosynæ pauperculorum istorum largitione pendere. Item. Cùm Concilium Tridentinum priuilegia reuocat, quæ contra eius possunt esse Decreta, id non esse intelligendum de priuilegiis pro Indiis concessis, & in speciali loquendo de quodam priuilegio PP. Augustinianis concesso circa primum gradum affinitatis occultum, sunt qui censeant.
Licèt enim videatur reuocatum, quia Concilium Cap. 23. Seßion. 25. de Regularibus, omnia priuilegia reuocat concessa eisdem, si eius sint contraria Decretis, quod & Pontifices cauent, cùm priuilegia concedunt, eamdem limitationem habentes. Nihilominùs P. Quintanad. Tomo 1. Tract. 9. Singulari 1. reuocatum non esse ait, quia, vt indicat Veracruz in speculo coniugiorum, Artic. 27. Fol. 474. concessum fuit pro nouo Orbe. Habent ergo priuilegia talia singularem prærogatiuam, vt in generali reuocatione minimè reuocata censeantur, quod & statuit Fr. Lud. Miranda in Manuali, Tomo 1. quæst. 43. artic. 5. §. Secundò dico, in fine. Id quod vlteriùs potest comprobari ex eo
A maiorì efficax argumentũargumentum.
quòd in suspensione priuilegiorum à Commissario factâ excipiuntur concessa Regularibus, iuxta dicta suprà: idque fauore Religionis: ergo & fauore fidei priuilegia & Indulgentiæ Indis concessæ non debent suspensæ censeri: istæ enim duęduæ caussæ seu tituli coniungi solent in ordine ad eosdem effectus; quia in negotio fidei caussa animarum agitur singulari quadam ratione, vt videri potest apud Doctores, quos adducit P. Quintanad. Tomo 1. Tractat. 8. Singul. 15. num. 6.
486
*Et hæc quidem roborari ampliùs pos
Aliud item plus vrgẽsvrgens.
sunt ex eo quòd suprà ostendimus num. 223. & num. 224. Indos scilicet vt lucrentur Indulgentias, non obligari ad ea, quæ pro aliis statuuntur, & præsertim ad Communionem, quod & de eleëmosynâ specialiter dictum, quando pro Iubilæis lucrandis exigitur. Cùm ergo ea, quæ tanti momenti sunt, ab illis non exigantur in magnis ac singularibus Indulgentiis; ex eo videtur colligi neque Bullâ Cruciatæ ad earum consecutionem generaliter indigere. In dispensationibus enim extensionem posse fieri de expresso ad non expressum, si eadem ratio sit, multi tenent apud P.
Thomam Sancium Lib. 8. de Matrimonio, Disput. 1. num. 31. & licet aliqui id negent; quando tamen materia fauorabilis est, communiter admittitur. Et videri pro eo potest Diana Parte 8. Tractat. 3. Resolut. 32. vbi ex P. Amico accommodatam doctrinam adducit, quam habet Tomo 5. Disput. 6. Sect. 2. num. 16. & præfatæ quidem rationes vim habere videntur non solùm respectu Indulgentiarum, quæ in speciali Indis conceduntur, ac Neophytis reliquis, sed etiam in aliis, communibus etiam Europæis: & in Æthiopibus singu|larem etiam efficaciam continent: quia cùm illi
sub seruitute vitam pauperrimam viuant, difficiliùs est eleëmosynam pro Bullæ obtentione tribuere: quamuis multi domini piè erga eosdem affecti, Bullas pro eisdem sumere soleant, quod ex obligatione fieri debere à Ministris S. Cruciatæ tentatum, sed immeritò: gratia enim est Pontificia, ad quam neque pro se, neque pro aliis quisquam adigitur, alioquin gratia iam non erit gratia, vt aliàs Apostolus: sed pauci illi, qui pietate permoti id præstant eorum comparatione, qui circa hoc curam omnem abiiciunt, ad quam expediret vt à Confessariis inducerentur, iniunctâ eis huiusmodi satisfactione, cùm eam, & maiorem multoties soleant illi promereri.
487
*Videtur ergo sententia ista non impro
babilis, dum Commissarij circa hoc Pontificiam mentem non ampliùs manifestant. Et quæ esse debet circa gentes istas propensa benignitas, èex re magis futurum apparet, si circa hoc nihil ipsis onerosum imponatur. Et prædictis addo, quòd licet Commissario facultas ad dispensandum in matrimonio iam contracto concedatur, vt non obstante affinitate ex copulâ fornicariâ ortâ, contrahere sic coniuncti de nouo possint, cùm conditionibus ad talem dispensationem adiectis, etiamsi primus gradus sit in lineâ rectâ vel transuersali, pro quo videri potest Diana, Parte 1. Tractat. 11. Resolut. 116. & 117. Indi tamen ad dispensationem dictam Bullâ non indigent, cùm possint à Regularibus dispensari: neque potestas talis generali facultatem & gratiarum suspensione concluditur, sicut & similes, vt est communis sententia Doctorum. Et quòd prætereà Indi vt contrahant vltra secundum gradum, Bullâ non indigeant, specialiter adnotat Mag. Veracruz, & ex eo Fr. Ioannes Baptista in Animaduersionibus pro Confessarijs Indorum, Parte 1. Fol. 88. Cùm ergo ad hæc, quæ iuri communi adeò contraria sunt, Indi non habeant opus Bullâ, videtur ex eo fieri pro lucrandis Indulgentiis, in quo nullum Iuris vulnus interuenit, sed Pontificius fauor, eadem non indigere: Neque ex eo fit illos, si ita esse sibi persuadeant, Bullam non esse sumpturos; sument siquidem hortamentis, & frequenter etiam compellentibus Parochis, quia magnum quid in eâ esse, vt est reuerà, sua qualicumque mente concipiunt: & Bullæ ipsius beneficio adeò insignes Indulgentiæ proueniunt, vt magnorum deberent thesaurorum contributione à rerum istarum dignis æstimatoribus comparari.
488
*Quæri deinde potest quænam Indul
gentiæ Indis specialiter concessæ sint. Circa quod dico aliquas esse pro Confratribus specialium Confraternitatum, & Iubilæa in Festis peculiaribus eorum contemplatione concessa, quorum formæ consulendæ. Aliæ autem communes sunt omnibus regiones Indicas incolentibus, vt nulla specialis pro Neophytis inueniatur. Quod equidem mirum esse non debet: nam omnes illæ ipsorum sunt contemplatione concessæ, & ipsis ex primariâ intentione, vtpotè natiuis dictarum regionum accolis, de quorum conuersione agitur, & Christianâ pietate in eisdem propagandâ. Et Inde factum vt prima omnium Indulgentiarum, quæ in Bullis nouioribus extant, hunc Pontificum respectum statim manifestet & quidem Pius IV. die 2. Februarij, Ann. 1563. sic concesse
rat: Vt quoties ij, qui verè pœnitentes & confeßi, siue firmum constitutis à Iure temporibus confitendi propositum habentes, aliquem ex infidelitate, & ab Idololatria ad veri Dei cognitionem & cultum reduxerint, toties plenariam Indulgentiam, plenariumque Iubilæum consequantur, adiunctâ aliquâ arbitrariâ per Confessores salutari pœnitentiâ, pro quo eorum conscientiæ onerantur. Sic in Compendio Indico. verb. Indulgentiæ 2. §. 2. Sed quia ad 20. tantùm annos fuit, iam
Adnotatio Compendij.
pridem expirauit. In margine autem notatur, quòd licet expirauerit, eo loco apposita est, vt progoretur, id est, vt prorogatio curetur impetrari. Quod quidem sic factum, nam à Paulo V. Vrbano VIII. & Innocentio X. concessa, sed cum aliqua limitatione, quæ an verè talis, inquirendum, cùm aliàs etiam amplior habeatur.
489
*Sic ergo Innocentius post citatos:
Innocent. X consimilis.
Omnibus Christi fidelibus, in quibuscumque Oceani Indijs, aut Sinarum regione, vel Brasiliâ constitutis, præsentibus & futuris, verè pœnitentibus & confeßis, ac sacra Communione refectis, quoties aliquem ex infidelitate & Idololatria ad veri Dei cognitionem reduxerint, plenariam, &c. Vbi limitatio obuia est ex eo quòd
Pius non exigat Communionem, neque Confessionem reipsa factam, sed satis esse dicat propositum statutis à Iure temporibus confitendi. In eo autem videtur amplior, quòd pœnitentiam à Confessore imponendam non statuat, neque super eo conscientia talium oneretur. Et videtur quidem satis esse, vt quis statutis temporibus fuerit confessus, & sacrâ Communione refectus: quod quidem tunc est intelligendum, quando qui statutis temporibus confessus est, & communicauit, non est posteà in aliquod mortale prolapsus; tunc enim status ille prior non perseuerat, qui perseuerare habitualiter videbatur; & sic neque gratiæ Sacramentales, quæ per Sacramenta dicta conferuntur, & conducere maximè possunt ad opus diuinorum omnium diuinissimum aggrediendum, conuersionem inquam infidelium, iuxta tritam Diui Dionysij doctrinam. Et quod ad Confessionem attinet, cùm
illa petitur, sufficere contritionem, si ita dicatur, Contritis, & Confeßis, graues Doctores tenent, ex quibus P. Suarius Tomo 4. in 3. p. Disput. 52. Sect. 3. num. 13. ex quo P. Filliucius Tractat. 8. Cap. 8. numer. 148. Neque enim apparet verosimile vt vera contritio simul cum Confessione petatur, quandoquidem attritio sufficit ad effectum Sacramenti, & ita videtur esse sensus disiunctiuus. Est autem idem quando sic dicitur: Verè pœnitentibus, & confeßis, vt in nostro priuilegio; quia vera pœnitentia non nisi per contritionem habetur, quæ est dolor perfectus, & ita extra Sacramentum dispositio vltima ad iustificationem. Quòd si cùm illa Communio pariter exigatur, tunc quidem necessaria Confessio est, quia ita Concilium Tridentinum declarauit. In casu autem nostro vtraque simul exposcitur, sed, vt dixi, non proxima, nisi mortale peccatum interuenerit; quia hîc non agitur directè negotium eius qui est Indulgentiam lucraturus, sed infidelium, quorum conuersio à Pontificibus exoptatur: ad quod congruè peragendum non videtur specialiter necessaria dispositio per proximam Sacramentorum illorum receptionem.
490
*Et certè licet absolutè loquendo con
uenientissimum sit gratia per receptionem dictam aucta & roborata ad diuinum illud opus accedere; onus tamen huiusmodi ad obtinendam Indulgentiam non ita conueniens apparet, & magis Euangelici ministri ad illud erunt propensi, si ab eis solus status gratiæ, receptis suo tempore duobus illis Sacramentis, exigatur. Cùm ergo negotium, de quo agitur præcipuè, obtineri sine illo possit, neque specialem in ordine ad illud vtilitatem conferat, & Indulgentiæ lucrum sit conuersionis peculiare præmium; quidquid de Sacramentorum receptione additur, non est necessarium vt ad proximam referatur. Quod roborari ex eo potest, quia Pontifices in concessione dictâ testantur se vestigiis prædecessorum Pontificum inhærere: constat autem Pium IV. cuius concessionis tenorem dedimus, Communionem minimè postulasse. Vt ergo concessiones conformes sint, dici potest non postulasse quidem
proximam, benè tamen statutis temporibus receptam: atque ita intellexisse posteriores Pontifices, suisque tenoribus expressisse. Quòd autem Pius IV. pœnitentiam imponendam dixerit, & super hoc Confessorum conscientias onerauerit, à successoribus est sublatum, quia admonitio talis non ita videbatur necessaria, quandoquidem Sacramentum Pœnitentiæ id secum affert, cuius pars est satisfactio, & Confessarios ad illam imponendam teneri iuxta peccatorum numerum & qualitatem, nimis notum dogma est. Videtur
autem sufficiens & salutaris pœnitentia, si conuersionis ipsius cura præcipiatur, quæ si effectum habeat, cùm Indulgentiæ tunc beneficium accedat, nullum vlterioris satisfactionis onus relinquitur: si verò non sequatur conuersio, labor ille satis egregius & satisfactorius est. Posset autem videri alicui quòd etiamsi conuersio non sequatur, labor strenuè impensus in ordine ad illam, & ex se sufficiens, ad obtinendam valere possit Indulgentiam; quia cùm obtinetur conuersione secutâ, illa præmium laboris est, & non conuersionis, vt se tenet ex parte conuersi, & in manu Euangelici ministri non est: idem autem inquantum idem, semper est natum facere idem. Nihilominùs hoc non potest certò affirmari: quia Pontifices potuerunt beneficium illud operi cum effectu coniuncto adligare, quamuis idem sit labor: quemadmodum irregularitas adnexa est percussioni, ex quâ mors sequitur, & non alteri, licèt fortè grauiori, quia hæc medicum nacta est peritiorem, vel quia miraculosè curata est. Et idem est in pœnis aliis Ecclesiasticis. Ex quo fit effectum operis multoties attendi, quia ille esse solet index operationis, cuius qualitas, deficiente effectu, non potest facilè deprehendi.

Indulgentiæ aliæ ex Bullâ Innocentij X.

491
*SEquitur sic in illâ: Nec non eisdem etiam
verè pœnitentibus & confeßis, S. Thomæ Apostoli in Indijs prædictis, vel aliquam ex certis dilectorum filiorum Presbyterorum Societatis Iesv Ecclesias illarum partium Deo, vel in honorem sanctorum erectis. Nec non omnes & singulas huiusmodi Ecclesias Collegiorum, Domorum, & Residentiarum eiusdem Societatis regionum præfatarum, saltem inter se per centum milliaria distantes, vt suprà erectas, singulis annis, quatuor diebus festis, Domini nostri, B. Mariæ Virginis, aut sanctorum, per dictæ Societatis Præpositum Generalem designatas, visitantibus, & inibi Sanctissimum Eucharistiæ Sacramentum sumentibus, ac pro Gentilium & hæreticorum conuersione pias ad Deum preces fundentibus, etiam plenariam. Sic Pontifex; in quâ concessione videri alicui potest nihil de nouo concedi, quod anteà non liceret per Gregorij XIII. priuilegium, de quo in Compendio Indico. Verb. Indulgentiæ 2. §. 3. similis formæ: & quidem perpetuum, cùm tamen illud temporale sit. Licèt enim illud de Indiâ tantùm Orientali, & Brasiliâ procedat, ad omnes tamen Societatis Ecclesias extendi posse non distantes per spatium dictum etiam in Indiis Occidentalibus constat ex concessione eiusdem Gregorij, de quâ verb. Gratiarum communicatio §. 1. in quo habetur gratiarum communicationem inter Indiam vtramque esse, de quo in superioribus non semel dictum.
492
*Nihilominùs diuersa videtur esse con
cessio, & sub ampliori ac certiore formâ procedere: nam in primis Indulgentia pro visitantibus Ecclesiam S. Thomæ Apostoli in Indiâ Orientali, non habetur in illâ priori concessione. Deinde. Quòd debeat illa ad Indias Occidentales extendi non videtur ita certum: tum quia ea gratiarum communicatio totalis & omnimoda facta est viuæ vocis Oraculo à Gregor. XIII. vt constat ex Compendio Indico, §. citato. Et licet dici possit extensionem dictam habuisse tantùm rationem declarationis, & tales non esse reuocatas, vt superiùs positum: id equidem difficultate non caret, quando declaratio vim noui priuilegij habet, vt in præsenti; vbi non priuilegium aliquod, sed ingens eorum cumulus ad loca & personas adeò plures & diuersas extenditur. Quod item dici potest Pontifices suis illis Bullis non reuocasse Indulgentias, probabile quidem est, sed non penitus exploratum. His ergo de caussis priuilegium posterius, etsi temporale, magni tamen æstimandum est, & pro perpetuo habendum, cùm Pontifices sine difficultate ante finitum concessionis tempus illam soleant prorogare. Quod aliunde etiam ostenditur: nam licet demus omnino esse certum priuilegia Societati concessa pro Indiis cum eâ esse extensione accipienda: id quidem de priuilegiis est intelligendum, quæ Societatis eiusdem filijs conceduntur; idque omnino certum haberi debet, quia Gregorius non tantùm viuæ vocis Oraculo, sed Litteris etiam expeditis huiusmodi communicationem indulsit, vt ex citato §. liquet: non est autem ita de concessis pro determinatis locis, & ad Indulgentias spectantibus, quia illa non concernunt ministeria, & Indulgentiarum extensio specialem difficultatem continet. Verba priuilegij sunt: Vt
singuli earumdem Indiarum & Nouæ-Hispaniæ Societatis Religiosi, illis omnibus æquè principaliter & omnibus, & per omnia gaudeant, illisque vti poßint, perinde ac si illa omnia vtriusque Indiæ, & Nouæ-Hispaniæ Religiosis prædictis specialiter ac nominatim concessa fuissent. Sic ibi. Quamuis ergo communicatio in casu nostro probabilis sit ex vi prædictæ con|cessionis; alia profectò magnâ debet æstimatione recipi, per quam dubium omne circa illius vsum remouetur.
493
*Esset autem maioris æstimationis illa,
quæ in citato verb. Indulgentiæ habetur §. 4. & sic habet: Placuit posteà eidem Pontifici, vt eadem plenaria Indulgentiæ obtineri poßit in omnibus Ecclesiis Societatis in Indiâ Orientali non distantibus inter se per centum milliaria, in diuersis tamen diebus à Superioribus nominandis. Esset inquam, si adhuc duraret, & esset Indiæ vtrique communis: quibus videtur obstare, quòd pro Orientali concessa sit, & viuæ vocis Oraculo. Sed cùm probabile sit nihil istorum obstare, quia in gratiarum communicatione non solùm priuilegia & facultates, sed & gratiæ recensentur, vt ex § dicto constat, & Indulgentias gratiarum nomine venire dubitari nequeat, ex eâ parte nullum esse videtur obstaculum. Quòd verò Indulgentiæ reuocatæ non sint: non contemnendi Doctores tradunt, de quo suprà & vt de aliis minùs certum sit, de iis, quæ pro Indiis sunt concessæ, peculiaris ratio ex
tat, de quo aliàs & superiùs num. 484. Non debent ergo Ecclesiæ iuxta concessionem istam per centum milliaria distare, sed quæcumque illæ fint, etiamsi plures in eâdem vrbe, in eis potest quater in anno Indulgentia plenaria diebus per Prouinciales designandis comparari. Immò videtur designatio fieri posse à Superioribus localibus, quia Gregorius nullum specialem expressit. Et licet in priori concessione designationem faciendam per Præpositum Generalem edixit, & in Adnotatione ea Prouincialibus committatur: pro §. autem 4. in quo ampliatio concessionis extat, nihil est appositum, vt ex eo non leue argumentum pro eo, quod diximus, habeatur. Vbi autem juxta formam nouioris priuilegij agendum videbitur, & spatium prædictum obseruandum, facilis fieri per leucas computatio potest, cùm leuca tria millia passuum habeat, vnde centum milliaria 33. leucas cum tertiâ leucæ parte, vno inquam milliari, conficiunt. Milliarium enim non Germanicum, sed Italicum, & legale intelligendum est: Germanicum enim quatuor Italica continet, vnde neque in Germania, cùm de Milliaribus, aut Milliariis, in Pontificiis Decretis agitur, Germanica, sed Italica, intelligenda sunt.
494
*In hac ergo Peruuianâ Prouinciâ po
terunt quatuor illi dies pro plenariâ Indulgentiâ à Prouincialibus designari Limæ, Truxillij, Pisci, Huancauelicæ. Huamangæ, Cusci, Arequipæ, Iulij aut Ciuquiabi, Oruri, Ciuquisacæ, aut Potosij, & in Residentia S. Crucis. Sed dubitari potest an possint Prouinciales concessionem ita partiri, ne præcipuæ Ecclesiæ eo maneant beneficio fraudatæ, vt Potosij duo designentur dies, & duo alij Ciuquisacæ; & sic in nonnullis aliis. Et videtur id sanè probabile, quia concessionis
forma seruatur, dum in eâ dicitur posse Indulgentiam plenariam obtineri in Ecclesiis distantibus per centum milliaria: ergo dum Ecclesiæ & dies pro Ecclesiis ab aliis eo interuallo distantibus assignantur, nihil fit Pontificiæ dispositioni contrarium; duæ enim illæ ob indistantiam pro vnâ & eâdem reputantur. Et in hoc quidem neque concessionis limites quoad substantiam exceduntur, cùm dierum numerus teneatur: neque in modo inconueniens est aliquod, sed potiùs conuenientia esse specialis potest: & alioqui, cùm sit gratia, latè interpretanda est, vt gra
Gratiæ interpretatio ampla.
ues Auctores tenent videndi apud Dianam Parte 1. Tract. 11. numer. 98. & Bonacinam Tomo 1. Disput. 6. Quæst. 1. Puncto 7. num. 3. & 4. Quod, vt superiùs admonui, in illis, quæ pro Indiis conceduntur, est specialiter asserendum, quia tituli pro fauore respectu illarum multiplicantur, vnde & fauor debet ampliari. vide num. 494.
495
*In eadem InnocẽtijInnocentij Bullâ sequentes indul
gentiæ cōcedunturconceduntur. Plenaria iis, qui de Societate in itinere pro fidei negotio suscepto moriuntur. Et illa non solis Sacerdotibus, sed omnibus aliis est communis. Fidei autem negotium magnam habet latitudinem: & tale est omne illud, quod ad infidelium conuersionem spectat, vel ad promouendos Neophytos in Christiana religione: siue Sociorum adducendorum caussâ pro Euangelicis ministeriis profectio instituatur, siue pro obtinendis à Sede Apostolicâ ad promotionem dictam facultatibus, vel a Rege Catholico pro eodem litteris impetrandis, aut pro submouendis Indorum oneribus: quia & hoc negotium fidei est, quandoquidem eò tendit, vt sic Indi ad fidem Christianam auidiùs & robustiùs afficiantur. Et ad hunc modum possunt alia, quæ sunt multa, cumulari.
496
*Post Indulgentiam prædictam sic sub
ditur: Scholaribus verò in vtrâque Indiâ existentibus, ac Confraternitati Beatæ MARIÆ Virginis ibi canonicè institutæ adscriptis, qui in Annuntiationis, & Assumptionis Beatæ MARIÆVirginís festis, dictum SanctißimũSanctißimum Eucharistiæ SacramentũSacramentum sumpserint, & Coronam vel tertiam partem Rosarij recitauerint &c. plenariam omnium peccatorum indulgentiam & remißionem misericorditer in Domino concedimus. Vbi diffi
cultas esse potest an Confraternitatis nomine veniant Congregationes, quibus Scholares Societatis & alij canonicè adscribi solent, quatenus id fit iuxta formam ab Apostolicâ Sede dispositam, & videtur planè ita dicendum, quia in Societate pro Scholasticis aliæ non sunt Confraternitates: id quod benè notum Pontificibus, à quibus institutæ, amplificatæ, vel gratiis sunt ac Indulgentiis exornatæ: & prætereà ex supplicantium narratione, qui pro illis Indulgentias tales exorarunt. Id quod manifestiùs constat ex concessione temporariâ, quæ habetur verb. Indulgentiæ §. Pro Scholaribus, in quâ idem conceditur. Et in titulo §. sic habetur. Pro Scholasticis Congregationis Beatæ MARIÆ. Pro quo etiam est concessio Gregorij XIII. in Bullâ, quæ incipit, Omnipotentis Dei. die 5. Decemb. Ann. 1584. quæ de institutione Congregationis Annuntiatæ, & aggregatione aliarum est tota.
497
*Scholaribus alios etiam Pontifex sum
Pro alijs item.
mus adiungit, ita dicens: Nec non vtriusque sexus Christi fidelibus aliquam ex Confraternitatibus canonicè erigendis ingreßis, qui in Festiuitate Sanctißimi Corporis Christi, & illius Octauæ, pœnitentes similiter & confeßi idem Sanctißimum Eucharistiæ Sacramentum sumpserint, & in cuiuslibet eorum vtriusque sexus Christi fidelium mortis articulo etiam pœnitentibus & confeßis, ac sacrâ Communione refectis, aut saltem contritis, si confiteri & commu|nicare non potuerint: plenariam similiter omnium peccatorum suorum Indulgentiam & remißionem misericorditer in Domino concedimus. Sic Concessio. Vbi similiter quod de Confraternitate dicitur, de Congregationibus accipiendum, in quibus viri pariter & mulieres possunt adscribi. Etsi id aliunde non haberetur, ex hujusmodi sanè concessione, & similibus aliis Pontificum posset abundè fundari. Sic enim Paulus V. sic Vrbanus VIII. sunt locuti. Extat autem amplissimum Sixti V. circa hoc Indultum in Bulla speciali, quæ virica pro Societate Pontificis hujus habetur, in qua erigi Congregationes quorumcumque Christi fidelium in Ecclesiis, & Domibus Societatis concedit, & facultatem Præposito Generali Primariæ easdem aggregandi, vt omnibus, quibus illa, priuilegiis & gratiis potientur.
498
*Illud autem circa gratiam prædictam
inquirendum occurrit, an quod pro Indulgentia in mortis articulo dicitur, sit etiam ad Scholasticos referendum: cùm enim de illis nihil tale dictum sit, & diuersus pro aliis dies ad lucrandũlucrandum Indulgentiam extra mortis articulum assignatur, diuersa esse penitus dispositio videtur. Nihilominùs fauor prædictus omnes præfatos amplectitur, quia sub vnâ clausulâ continentur, & commodissimè ad illos potest referri: cùm prætereà non sit vlla ratio Scholasticos excludendi. Omnes enim ad idem Congregationis Virginis gremium pertinent; omnibus Confessionis, & Communionis onus imponitur; licet diuersi sint pro illis dies, quia eos, qui Scholastici non sunt, optat Pontifex ad celebrationem Festi Corporis Christi fructuosè concurrere, & tunc Communionem frequentare, sciens Scholasticos circa hoc esse frequentiores, per menses singulos fructum arboris vitæ degustantes. Quod ergo tandem additur de Indulgentia pro mortis articulo, ad omnes est compertum pertinere. Et fauet quidem non obscurè contextus postremis illis verbis: Plenariam similiter omnium peccatorum suorum Indulgentiam &c. Illud enim Similiter Indulgentiam eam indicat, de qua proximè dictum: nulla autem alia proximè præcesserat, nisi quæ pro Scholasticis fuerat concessa. Mens ergo PōtificisPontificis est omnes illâ in articulo necessitatis extremæ potiri. Quòd autem clausula in aliquâ Dispositione posita, ad omnia in illâ contenta referatur, quando omnium est eadem ratio, communis doctrina est, pro qua Menochius de Præsumptionibus Præsumpt. 181. num. 2. & licet hic in rigore non sit communis clausula, iuuat ea doctrina ad intelligendum rationem eamdem in iis repertam, pro quibus fauorabilis dispositio procedit, magnum esse paris effectus argumentum. Et quamuis non sit clausula expressa, est tamen tacita, & similitudinis nota efficacissima pro eodem.
499
*Et roboratur ampliùs ex eo quòd sta
tim de Scholasticis sermo succedit, vt ea quæ dicta fuerunt, ad eos spectare non videatur posse in dubium reuocari. Succedit autem, dum eisdem pro Festis Virginis, Natiuitatis, & Resurrectionis Domini, ac etiam Pentecostes, Confessis & sacrâ Communione refectis decem annorum Indulgentia conceditur: sic enim intelligendum illud quod dicitur, si confeßi & contriti præmissa perceperint. Præmissa autem fuerant CōmunioCommunio, & recitatio Coronæ, aut tertiæ partis Rosarij. Quamquàm alius esse sensus possit, quòd scilicet non requiratur Communio, vt in
prædictis Festis Indulgentia dicta obtineatur; immò neque Confessio, si contritio adsit. Pro quo obseruare iuuat id quod dicitur, Qui in singulis eiusdem Virginis festiuitatibus: ergo & in Festiuitatibus Annuntiationis, & Assumptionis: atqui pro illis Indulgentiam plenariam concesserat Pontifex: ergo dum hoc loco limitatam concedit Communionem non exigit, immò neque Confessionem; dummodo contritio suffragetur. Id quod vlteriùs potest efficaciter comprobari ex Bulla Gregorij X. citatâ de institutione Congregationum: in ea enim congregatis, qui in diebus Natiuitatis, & Ascensionis Domini, Annuntiationis, Assumptionis, & Conceptionis, ac Natiuitatis Virginis, ritè confessi communicauerint, plenariam Indulgentiam elargitur. Quæ gratia ad omnes Congregationis Primariæ aggregatas virtute concessionis Sixti V. de qua num. 496. est pariformiter propagata. Et est talis concessio perpetua. Quî ergo fieri possit vt Successores Pontifices hæc scientes, pro eisdem diebus Indulgentiam limitatam tempore & virtute concesserint eadem prorsus facientibus; immò & plus aliquid, dum ab eisdem recitatio Coronæ, aut tertiæ partis Rosarij postulatur? Minus ergo conceditur, quia minùs petitur, sola scilicet contritio cum recitatione dictâ.
500
*Additur statim in hunc modum: Eos
quoque qui in singulis diebus Veneris cuiusuis quadragesimæ deuotè proceßionibus publicis, in partibus & locis transmarinis ad orandum pro conuersione Gentilium & hæreticorum prædictorum, iuxta ritum Ecclesiæ Romanæ institutis interfuerint, trium annorum: reliquis verò omnibus eisdem proceßionibus præsentibus contritis & confeßis vnius anni Indulgentiam elargimur. Hæc ibi. Possunt ergo iuxta illa tales Processiones institui, neque eas Prælati penitus interdicere, nisi pro re natâ inconueniens aliquod occurrerit, ratione cuius non videatur voluntati Pontificis in concessione huiusmodi contrairi. Et ita quidem aliqui præstiterunt, Processionibus aliàs infensi, quæ fieri à Religiosis solent in Quadragesimâ, Indis aut Æthiopibus conuocatis: ostenso enim Societatis priuilegio, eidem morem gerendum censuerunt. Licet enim in eo non exprimantur Processiones à Religiosis Societatis specialiter faciendas; quia tamen priuilegium eisdem concessum, & ad eorum instantiam impetratum, ipsis circa vsum specialis copia facta; licet aliquando Prælatis mos gerendus circa hoc fuerit, molestè ferentibus Processionum talium frequentiam, ne iis inuitis occasio contentionum esset, quod est ad fouendam concessum pietatem. Fuerat autem simile priuilegium conces
Antiquior alia, & amplior.
sum à Gregorio XIII. & extat illud in Compendio Indico. Verb. Indulgentiæ 2. §. 13. Sed temporale illud, & Anno 1603. finitum. Erat autem amplior Indulgentia, quia decem annorum, & totidem Quadragenarum: debent tamen cum Neophytis & Christianis aliis doctrinam Christianam recitare, aut priuatim docere: vnde qui priuatim eo misericordiæ vterentur officio, etsi non recitarent doctrinam in Processionibus, | Indulgentiam obtinerent. Docere autem priuatim non est semel aut iterùm instruere, sed ita instructioni insistere, vt Neophyti mediocriter saltem, nisi summa eorum obsistat ruditas, instructi euaserint. Videtur autem de instructione Neophytorum concessio procedere, de quibus mentio inducta, Indorum scilicet, Æthiopum, aliorumque Indiæ vtriusque. Et ita non sufficeret eorum instructio, qui Neophytorum nomine non veniunt, vt sunt Hispanorum filij, & alij forsitan grandiores. Et Indulgentiam huiusmodi vt perpetuam admittent, qui omnia priuilegia, facultates, & gratias talia esse contendunt, vnde præfatam explicationem oportuit adhiberi: & quia eadem inferiùs in Bulla Innocentij continentur.
501
*Vt verò Indulgentiæ secundùm formam nouioris concessionis obtineri possint, ea
obseruanda, quæ à Pontificibus præscribuntur: quòd scilicet Processiones fiant ad orandum pro conuersione Gentilium & hæreticorum. Debent ergo in ordine ad hunc finem orationes fieri, & ita Litaniæ recitandæ de more Ecclesiæ, vnde non est ita accommodata recitatio Psalmi 50. aut alterius ex Pœnitentialibus. Vel admonendi in Processione futuri vt clamores dicti PœnitentiũPœnitentium in eum finem dirigant, vt Deum sic placatum reddant, & eo pacto supplicationis finem iuxta mentem Pontificis consequantur. Debent præ
terea Processiones iuxta Romanæ Ecclesiæ vsum institui. Vsus autem Romanæ Ecclesiæ est, qui habetur in Rituali Pauli V. licet non sit necessarium ad vnguem seruari, neque seruari ea, quæ ex Petro Gregorio habet Barbosa de Potestate Episcopi. Allegat. 78. num. 1. vt scilicet præcedat Clerus cum vexillis, Crucibus, & Cereis, sequente populo: id enim in Processionibus fieri solitis in Indijs de quibus loquuntur Pontifices, non ita est in vsu: neq;neque enim ad illas Clerus cōcurritconcurrit, sed hinc inde procedentibus per ordinem Neophytis, gestantur vexilla cum Crucibus, & imagines Virginis, & Saluatoris Crucifixi cum cereis accensis, & cantu. Deberet autem Crux præcedere, quia hoc ad ritum Romanæ Ecclesiæ spectat: neque enim Cruces, quæ in vexillis eminent, videntur sufficientes, & aliquis in fine ire Sacerdos pluuiali ornatu, quod item de more est. Quod enim aliqui aiunt has non esse proprias & formatas Processiones, minimè videtur admittendum; quia si tales non sunt, neque erunt pariter, quæ à Pontificibus in suis concessionibus memorantur, & ita neque aptæ, vt ratione illarum Indulgentiæ obtineantur.
502
*Pietas deinde Pontificia progreditur,
de eorum felici requie solicita, qui pro caussis fidei nauigationem aggressi, in eadem moriuntur, & sic indulget: Quodque pro animabus eorum Christi fidelium, qui in prædictis vtriusque Indiæ nauigationibus pro negotio fidei instituendo ab humanis in charitate Christi coniuncti decesserunt, confeßi ac sacra Communione refecti, tertiam partem Rosarij aut vnam Coronam recitauerint; quoties id agent, toties per modum suffragij vnam ex dictorum animabus à pœnis Purgatorij liberare valeant. Sic in Bulla Innocentij citata: vbi quod ad negotium fidei attinet sic exponendum, vt num. 494. à nobis dictum. Licet autem pro morientibus in nauigationibus gratia ista proueniat; idem dicendum de morientibus, dum per terram iter faciunt, quia eadem est ratio, & fortè maior. Est namque Indulgentia ista illi affinis, de qua num. citato. Ibi autem non est tantùm pro morientibus in nauigationibus, sed, vt ibidem dicitur, In qualibet vtriusque Indiæ regione, vel Oceani insula, aut nauigatione.
503
*Pro Scholasticis tempore Interdicti,
& Cessationis à diuinis priuilegium additur, sicut & pro Presbyteris Societatis. Id autem quod ibi conceditur, aliàs licet, vt videri potest in Compendio communi, verb. Interdictum. §. 1. vbi solùm cauetur, vt interdicti excludantur, & aliis possint Sacramenta ministrari. Quòd si SacramẽtorumSacramentorum administratio licet, multò magis ad audiendum Sacrum licebit admissio. Licet autem ibi non fiat mentio Cessationis à diuinis: ex concessione tamen Leonis X. de qua §. 6. habetur vt illius eadem ratio habeatur in foro conscientiæ. Pro foro ergo externo poterit priuilegium Indicum deseruire, si Ordinarij circa hoc moueātmoueant quæstionem: in eo enim absoluta concessio est. Illud autem ante omnes alios concesserat Gregorius XIII. vt constat ex Compendio Indico verb. Interdictum. vbi §. 3. sic dicitur: Postremò verò eiusdem Pontificis conceßione obtentum est, vt idem possint nostri Presbyteri, non præsentibus huiusmodi Scho
laribus, sed alijs Religiosis de Societate, vt habetur in viuæ vocis Oraculis, pag. 99. Sic ibi. Quod equidem mirum accidit, à Pontifice scilicet tale aliquid postulatum, quod per concessionem Pauli Tertij expressum habebatur, vt constat ex Bulla, quæ incipit, Licet debitum. Alicuius ergo scrupulo concessione præfatâ à Pontifice satisfactum. Quòd si illa effectum aliquem habere specialem potest, perpetua est, quia vim declarationis habet, & ita non est cum Oraculis reuocata, sicut priuilegium dictum eiusdem Pontificis Anno 1603. cum aliis terminatum.
504
*Aliæ deinceps Indulgentiæ visitanti
bus Ecclesias aut Capellas Societatis conceduntur, in quibus additur, & vt suprà orauerint; videlicet pro Gentilium & hæreticorum conuersione, iuxta concessionem, de qua num. 490. Est autem insignis illa, iuxta quam non vna aut alia, sed Indulgentiarum potest cumulus obtineri: sic enim illius tenor: Eisdem, qui aliquam ex prædictis Ecclesiis dictorum Presbyterorum Societatis IESV, Quadragesimæ, & alijs temporibus Stationum Vrbis, Dominicis, & Feriâ sextâ diebus visitauerint, easdem omnes & singulas Indulgentias concedimus, quas consequerentur, si Ecclesias, & Basilicas Vrbis in diebus Stationum huiusmodi deuotè visitarent. Sic ibi. Quantum autem hoc sit ex eo potest intelligi, quod Auctores dicunt, qui Bullam Cruciatam exponunt, & de Indulgentiis Stationum Vrbis inquirunt, quæ illam accipientibus, & Ecclesias visitantibus, secundum formam ibidem præscriptam, conceduntur. Dum autem Eisdem dicitur, illi designantur, de quibus immediata locutio præcesserat in §. Insuper: nam hæc particula nouam dispositionem indicat ab antiquis distinctam Cap. Statutum §. Insuper, de Rescriptis, vbi Doctores. Sunt autem ijdem omnes vtriusque sexus Indiarum incolæ, & debent intelligi cum qualitatibus adiectis, quòd scilicet deuotè visitauerint, & orauerint, sicut num. 490. dictum est. | Nam referens continet quid, quale, & quantum est in relato. L. Asse tota. D. de hæredib. instit. Pro quo Cardinalis Tuschus. verb. Relatum, Conclus. 129. per totam: & hæc quidem concessio amplior est quoad dictos dies, quàm illa, quæ per Bullam Cruciatam habetur, quia in eâ non plurium Ecclesiarum aut altarium visitatio requiritur, sed vnius Ecclesiæ: circa quod communis forma in huiusmodi visitationibus seruari solita, est tenenda, de qua Auctores, & nos Titulo 5. num. 304. & 305.
505
*Nec parui pendenda Indulgentia alia
præfatis contermina, tenoris sequentis: Illisque, qui singulis diebus Feriæ sextæ primæ hebdomadæ cuiusque mensis easdem Ecclesias deuotè visitauerint, & ibi quinquies Orationem Dominicam, & toties salutationem Angelicam, pro exaltatione Fidei Catholicæ recitauerint, septem annos; in Festis verò Domini Nostri Iesv Christi, & Beatæ Virginis, Apostolorum, sub cuius Titulo Ecclesia consistet, decem annos. Sic Pontifices in Bullis tenoris eiusdem. Quia verò in illis, vt communiter circumferuntur, aliquid videtur deficere, cum præfatus tenor nequeat cum Grammaticæ proprietate consistere; dum dicitur, sub cuius Titulo, vbi pluralis debebat esse locutio, si ad præfatos referenda, & Ecclesiæ sub aliorum Sanctorum Titulo possint consistere, supplendum ex tenore Indulgentiæ eiusdem, vt habetur in Compendio Indico. §. 10. vbi post verba, & SS. Apostolorum, sic additur: Ac festiuitate sancti, sub cuius Titulo Ecclesiæ consistent, decem annos. Quæ concessio est Gregorij XIII.
& perpetua, Apostolicisque Litteris roborata, vt §. 12. adnotatur. Quidquid ergo de temporariâ limitatione fuerit à tribus Pontificibus adiectum, Gregoriana concessio manet, æternumque manebit. Quomodo autem concessio illorum,
Cur ab alijs temporalis.
qui Gregorianæ inscij esse minimè potuerunt, cùm eadem omnino sit, & cum circumstantijs eisdem, temporaria facta sit, vel quare temporarijs alijs inserta, quæ nouo robore non egebat: si quærat quispiam, vt iure optimo quærere potest? Respondendum est id proptereà factum, quia stylus iam in concessionibus Indulgentiarum inualuit, vt quæ communes Religionibus non sunt, aut earum singulis, cum limitatione temporis tribuantur. Licet ergo Pontifices dicti perpetuitatem Indulgentiæ prædictæ non ademerint, sicut neque alteri concessioni, de quâ dictum numer. 499. voluntatem tamen suam circa prædictum stylum ostenderunt, confirmantes quidem concessiones antiquas, sed cum limitatione: vt si quidquam confirmatio profutura sit, vltra tempus concessionis nequeat prorogari. Sic etiam superiùs circa priuilegiorum concessionem philosophati sumus. Et est prætereà ratio alia, quia Gregorianæ concessioni aliquid est adiectum in hunc modum: His autem,
Quid per illos adiectum.
qui aliquam ex dictis Ecclesijs postquàm confeßi, Sanctißimum Eucharistiæ Sacramentum sumpserint, visitauerint, viginti annos. Quod quidem & à Gregorio concessum, vt constat ex §. 11. Sed cum speciali onere, sic enim ibi: Prætereà,
qui in aliquâ ex dictis Ecclesiis peccata sua confeßi fuerint, vel Sanctißimum Eucharistiæ Sacramentum sumpserint, quoties id fecerint, toties viginti annos. Idem Gregorius, &c. Vt ergo iuxta huiusmodi concessionem possit quis Indulgentiam consequi, debet aut confiteri aut communicare in Ecclesiâ Societatis. Quam tamen obligationem alij sustulêre Pontifices, Ecclesiæ visitatione contenti, etiamsi alibi confessi fuerint, & sacrâ Communione refecti. Quoad hoc ergo temporalis concessio est, & ideò potuit tota concessionis series vt temporalis proponi.
506
*Non modicâ insuper æstimatione di
gna est Indulgentia alia, quia quotidiano potest misericordiæ officio immensus inde thesaurns comparari. Sic ergo Pontificia liberalitas: Inuisentibus autem infirmos, & præsertim Indorum Hospitalia, & alia similia loca pia, ipsis etiam infirmis per se, vel alium ministrando, singulis diebus, quibus id fecerint, viginti quinque; qui verò ad infirmos accedentes, ibi pernoctauerint, quinquaginta dies de iniunctis eis, seu aliàs quomodolibet debitis pœnitentijs, in formâ Ecclesiæ consuetâ relaxamus, ac respectiuè concedimus & indulgemus. Sic in citatâ Bullâ, & in alijs duorum Pontificum memoratis. Vbi Hospitale, Xenodochium, & loca pia idem designant, diuersis licet nominibus compellentur: domus enim sunt, in quibus ad hospitium salutare infirmi pauperes admittuntur. In illis ergo, siue latinè siue Græcè nomen acceperint, eadem nominis vtriusque significatione, siue quocumque alio, qui sic admissos inuisunt, & eisdem inseruiunt, Indulgentiâ prædictâ potiuntur. Possunt autem per se, vel per alios inseruire, per filios inquam, aut famulos. Neque id proptereà tantùm esse debet, quòd ipsi impediti sint, quo minùs inseruire possint; nam licet nullo laborent impedimento, lucrari Indulgentiam possunt, dummodò inuisant: accedant inquam, alloquantur, solentur, & aliquod per seipsos officium charitatis exerceant; id enim inuisendi verbum importat. Volunt autem Pontifices Indorum Hospitalibus specialis beneuolentiæ affectum ostendere, dum aiunt, & præsertim Indorum Hospitalia; cum aliàs nihil ea inuisentibus peculiare concedant. Et potest obtineri Indul
gentia cuiuscumque infirmi visitatione, etiamsi in domo propria sit, aut alibi, dummodo illi aliquomodo per se, vel per alium seruiatur; quia concessionis forma non ampliùs exigit, licèt circa Indos in Hospitalibus iacentes specialiùs velint officia pietatis exerceri. Dictio enim Præsertim
Vis particulæ Præsertim.
implicatiua est, vt Iurisperiti loquuntur: indicant enim idem esse in casu alio, licèt in illo fortior militet ratio, iuxta ea, quæ adducit Euerardus in loco A natura dictionum implicatiuaris, num. 1. & Guttierez Libro 1. Quæst. Canon. Quæst. 20. num. 5. Fuerat autem multò amplior concessio Gregorij XIII. qui non dies, sed annos Indulgentiæ, viginti scilicet quinque, & quinquaginta inuisentibus & seruientibus erogarat. Sed fuit illa cum multis aliis Anno 1603. finita. Qui autem perpetuam cum alijs volunt, eo poterunt suæ conscientiæ solatio in opere adeò Deo grato, & à Pontificibus expetito, ministrare.
507
*Indulgentiarum postrema in prædictis
Bullis sic habet: Eis etiam, qui coràm Beatæ Mariæ imagine ab alma Vrbe ad Collegium Ciuitatis Limæ in Peru, vt asseritur, delata, tertiam Rosarij partem, vel Coronam recitauerint, centum similiter dies, de iniunctis eis, seu aliàs quomodolibet debitis Pœnitentijs, &c. Imago hæc parua quidem, sed veneratione | dignissima, à Beato Francisco Borgia, cùm Societatis esset Præpositus Generalis, dono est singulari transmissa, quæ & singulari ornatu, ac peculiari cultu, deuotoque multorum concursu celebratur. Et in concessione pro illâ id specialiter
obseruandum occurrit, quòd cum Indulgentia pro seruientibus infirmis, quando officium charitatis adeò excellit, vt apud eos quis seruiturus plenè pernoctet, quinquaginta dies non excedat: recitantibus tamen tertiam Rosarij partem, vel Coronam coràm dicta Imagine, duplo maior Indulgentia, dierum scilicet centum, concedatur. Minor ergo labor, in quo molestiæ nihil, tædij, aut horroris interuenit, vt interuenire solet, dum infirmis in Hospitalibus, pernoctatione præsertim apud eosdem, ministratur, maiori donatur præmio: quia excellentia Virginis, cui tale præstatur obsequium, suo id iure videtur promereri. Est autem Indulgentia alia prædictæ par, cuius appositione viui isti pietatis Pontificiæ claudendi, qui nostra tractatione fluxerunt, & habetur §. 12. vbi sic dicitur: Facientes insuper suæ conscien
tiæ examen, & de peccatis per eos commißis verè pœnitentes, quoties fecerint, centum dies. Ex Litteris pro Indijs Gregorij XIII. Magnum ergo aliquid in conscientiæ reperitur examine, cùm illud pietatis officijs erga infirmos præferatur, & obsequio Virginis duplò maioris præmij, prærogatiua Pontificum exæquetur. Tria hæc qui studiosè peregerit, ô quàm ille felix! dum felicitatis egregia pignora numero fausto connectit; quæ ne excidant, duo versiculi beneficio memoriæ comprehendent. Sequentes excipe
Saluus eris Mariæ obsequio, si seruis egenis; Si dolor erratis quotidianus adest.

Circa Catechumenos doctrina vtilis, nonnullis alijs adiectis.

508
*ILlud tandem adiiciendum Catechume
nos posse lucrari Indulgentias, si in statu gratiæ sint; iam enim voto Baptismum susceperunt, & facti sunt Christi membra; immò & Baptismo fluminis baptizati, vnde & pro illis sumi Bullæ defunctorum possunt. Sic Doctores, quos adducit & sequitur P. Quintanadueñas Tomo 2. Tractat. 6. Singulari 8. Vbi illud speciale addide
rim, quòd si, dum Baptismi susceptio differtur, etiamsi id culpabili Catechumeni contingat incuriâ, Indulgentia aliqua, vel Iubilæum publicetur; poterit ille suscepto posteà Baptismo, & ea faciens, quæ pro obtinendis gratijs huiusmodi præscribuntur, easdem obtinere. Licèt enim Baptismo remittantur peccata omnia, & illis debitæ pœnæ; post illum tamen possunt alia committi, & pro illis Indulgentiarum subsidium adhiberi. Id probo ex concessione Gregorij XIII. de quâ verb. Indulgentiâ, §. 18. in Compendio Indico, vbi sic dicitur: Pœnitentes autem, qui culpabili in
dispositione impediti erunt, eamdem Indulgentiam consequi poterunt, vbi primùm abstulerint impedimentum, & communicauerint, & etiamsi iam dies ad Indulgentiam obtinendam constitutus præterierit; ita habetur in viuæ vocis Oraculis, paginâ 100. Sic ibi. Et perpepetua quidem Indulgentia est, cui non obstare per viuæ vocis Oraculum haberi, iam diximus: neque pro Orientali Indiâ concessam; cùm adeò probabile sit generales Indulgentias esse communes, Quod autem ibidem dicitur: Vt quando in Indiâ Orientali conceditur plenaria Indulgentia ijs, qui confeßi fuerint, & sacram Eucharistiam sumpserint; obtineri poßit ea Indulgentia etiam ab ijs, quibus per ætatem, vel aliud legitimum impedimentum (sine eorum tamen culpa) communicare non licet; si tamen cetera omnia peregerint. Non ita est accipiendum, vt
tantùm debeat intelligi de Indulgentijs, quæ in speciali pro Indijs conceduntur, sed pro quibuscumque alijs, etiam vniuerso Orbi Christiano communibus: verè siquidem de illis dici potest in Indijs concedi, & omnium eadem est ratio. Immò pro generalibus maior esse ratio potest, quia solent esse illæ rariores, vt Anni sancti, & similes; quibus æquissimum est nullum fidelium defraudari. Quod ad Catechumenos verò attinet,
Ad Catechumenos applicatio.
cùm in illis eadem ratio sit, quæ in alijs, & cum omni proprietate verificetur culpabili indispositione esse impeditos (si autem inculpabilis sit, ratio est manifestior) poterit prædicta locum habere concessio: quæ cùm aliàs fauorabilis sit, & in fauorem fidei specialiter, ex eo capite etiam amplianda, iuxta sæpiùs dicta & specialiter Cap. 2. Et hæc pro priuilegijs satis, vt iam ad alia.

Loading...