SECTIO PRIMA.

SECTIO PRIMA.

Circa Propositionem istam: Vt actio quæpiam sit peccaminosa oportet vt procedat ab homine, qui noscit & percipit, quid boni malive in ea sit: & antequàm id videat, aut animum reflectat, actio neque bona est, neque mala.
4
*HAbetur inter eas, quas Episcopus Gandauensis censurandas obtulit Academiæ Louaniensi, estque ordine 25. cuius censura sic se habet: Est contra communia Chri
stianæ Theologiæ principia, & innumera etiam immanißima hominum peccata excusat cum pernicie animarum. Sic apud Auctorem pag. 278. qui pag. 12. nu. 16. fatetur à Fagnano inter alias similiter censuratas proponi, quarum nullam excipit: non patitur autem eidem adscribi; sed inter aliàs relatam asserit, non quòd censurarum omnium veritatem fateatur, sed quòd faueant vt probet esse effrænatam probabilium opinionum multitudinem, vt dixit nu. 330. in Cap. Ne innitaris. Ex
Non curanda.
quo habemus non videri multùm esse de prædictarum censurarum auctoritate curandum, quandoquidem circa propositam illa non debet admitti: sicut enim circa eam errare potuit, ita & circa alias; vnde ex eo capite non sunt admittendæ: sed quia aliàs nonnullæ ex dictis propositionibus maiori sunt auctoritate proscriptæ, aut ex se videntur absurdæ, ac communi Doctorum sensu reprobatæ. Deinde non benè adducitur propositio illa inter damnabiles ad ostendendam effrænatam multitudinem probabiliumopinionum, si illa verè probabilis est, id enim sine ipsius iniuria, & Scriptorum eam amplectentium, stare nequit: vt demus non esse euidentem & de fide, vt ex Dom. Caramuele proponit pag. 25. num. 2. Amplectuntur autem quamplurimi ex antiquio
ribus, quos adducunt & sequuntur P. Valentia Tomo 2. Quæst. 1. Puncto 6. Disput. 2. & Disput. 6. Quæst. 6. Puncto 1. P. Vasquez Tomo 1. in 1. 2. Disput. 107. Cap. 3. P. Thomas Sancius in Decalogum Tomo 1. Lib. 1. Cap. 1. nu. 8. & seqq. & eum allegans Guilielmus Herincx Tomo 2. Disputat. 7. nu. 39. P. Arriaga Tomo 1. in 1. 2. Disput. 15. Sect. 1. Subsect. 1. Id quod probabile iudicat P. Suarez Tract. 2. in 1. 2. Disput. 4. Sect. 3. nu. 6. Immò reipsa cum P. Vasquez & ceteris adductis ita sentire probat P. Arriaga Subsect. 3. Et quidem Do
ctor Eximius absolutè docet considerationem malitięmalitiæ esse necessariam vt actio sit peccaminosa: sed sufficere virtualem; dum enim quis considerare potuit, sed noluit, considerasse reputatur, & ideò transgressio etiam debet imputari. Si ergo & virtualis defuit, actio peccaminosa non erit: quod tamen prædicta videtur complecti censura, & ex Sinnichio constat, qui vnus fortè ex præfatis extitit censurarum auctoribus, contra quem depugnat Auctor pag. 54. & seqq. vbi assertionem statuit cum citatis patronis, ijs expressis, quos apud P. Vasquez inuenit. Citat etiam P. Suarium de legibus Cap. 18. nu. 11. libri non adhibita citatione: est autem Tertius, vbi inquirit an lex obliget ignorantes? & respondet obligare in actu primo, non tamen quoad efficaciam, quia non exercet obligationem circa illos, qui proptereà non peccant agentes contra illam. Cùm autem ille diuersimodè sentiat de inconsideratione, vt vidimus, non debet vt inconsequenter locutus reprehendi. Eamdem autem esse rationem de inconsideratione atque de ignorantia tenent P. Azor Tomo 1. Lib. 1. Cap. 16. Quæs. 4. Rocafull. in Praxi Theol. moral. Parte 3. Lib. 2. Disput. 3. in fine, & alij. Vnde (vt hoc interim dicam) excu
sanda veniunt grauia Indorum peccata, eo quòd in illis vix locum habeat consideratio. Et ita si quempiam, qui cogitabundus apparet, interrogemus quid cogitet, ita respondet: Nihil. Eos | excipio, & quidem plurimos, qui nostro ex conuictu sensum adepti sunt ampliorem, multis non impares Europæis. Quod pro temperandis pœnitentijs à CōfessarijsConfessarijs imponendis poterit deseruire.
5
*Addit Auctor censuram præfatam sustineri
posse, iuxta eum sensum, quem exhibet Dubio 4. num. 30. pag. 79. vbi ita scribit: Vt actio quæpiam sit peccaminosa formaliter peccato formali indistincto ab habitualiter perseuerante, in qua actualiter non fuit, & adhuc est habitualiter voluntaria, oportet vt actu procedat ab homine qui actu noscit, & actu percipit, quid boni malive in eo sit; & antequam ad hoc & nunc actu videat, & animum hîc & nunc actu reflectat, actio neque bona est neque mala formaliter malitia indistincta à malitia formalis peccati habitualiter perseuerantis, in quo actualiter fuit, & adhuc est habitualiter voluntaria. Est contra communia Christianæ Theologiæ principia, & innumera etiam immanißima hominum peccata, in infidelibus adultis, quibus originale nondum remissum est, & alijs sua culpa obduratis, quibus Deus ad tempus in pœnam sui peccati gratiam illuminationis & conuersionis negauerit, excusat cum pernicie animarum. Hæc ille: postque sic subdit: Attamen ista damnatio saltem à quantitate censuræ, & suorum Auctorum mente præscindendo, num sit allato sensu vera, examinabunt Orthodoxi Theologi, Sedes Apostolica iudicabit, nihil euincet contra D. Fagnanum, & nos D. Caramuèl, priusquàm falsam demonstrarit. Sic ille: qui dum ait censuram procedere præscindendo à suorum Auctorum mente, satis innuit illam non esse ad rem, cùm euidenter constet censuræ Auctores minimè de propositione dicto in sensu cogitasse: quæ neque in Auctoribus occurrit, vt videri in adductis potest, & alijs, qui de malitia formali & distincta sunt locuti, illam negantes, dum notitia ipsius non est antegressa operationem.
6
*Iam quòd in sensu allato propositio dicta
non mereatur censuram, satis apparet manifestum. Nam in primis quod de malitia formali operationis dicitur, sed indistincta ab originali & habituali perseuerante, negari conuenientissimè potest, vt de habituali negant Alexander Alensis, Ioannes Maior, Adrianus, quos adducit & sequitur P. Vasquez Tomo 1. in 1. 2. Disput. 94. Cap. 2. P. Azor Tomo 1. Lib. 4. Cap. 3. Ques. 4. P. Lessius de Iustitia Lib. 4. Cap. 3. nu. 29. P. Filliucius Tomo 2. Tract. 21. nu. 271. & 272. P. Granadus Tomo 2. Controuers. 6. Tract. 4. Disput. 3. nu. 12. Cardinalis Lugo Disput. 16. de Pœnitentia nu. 441. & seqq. P. Ludouicus de Scildere de principijs conscientiæ formandæ Tractat. 2. Cap. 1. §. 1. num. 4. Bonacina Tomo 2. Disput. 2. quæ est de peccatis Quæst. 4. Puncto 4. num. 8. Guilielmus Herincx Tomo 2. Tract. 2. Disput. 5. num. 70. & seqq. apud quem etiam D. Bonauentura in Consiloquio Parte 1. Sect. 25. Diana Tomo 1. Tract. 7. Resol. 64. & Parte 3. Tractat. 4. Resolut. 67. in fine P. Arriaga Tomo 3. Disput. 4. Sect. 1. Subsect. 4. præsertim n. 14. & quamplures alij firmissimo fundamento innixi de libertatis defectu; vnde sententia ista est in pacifica suæ probabilitatis possessione; quæ nequit nisi cum ingenti temeritate negari. De originali autem loquendo, est id proculdubio manifestius, quia minùs liberum est quàm Personale & actuale, vnde necessitas ex eo orta minùs est imputabilis. Et quidem modus ille dicendi parùm verosimilis est, & vix probabilis, neque apud Theologos occurrens, vnde pro certo eum statuere cum censura oppositi, assertæ temeritati irrefragabile præstat incrementum.
7
*De obduratis autem loquendo, si in pœ
nam gratia illuminationis & conuersionis negetur, possibilem esse illam affirmari nequit: deficientibus necessarijs comprincipijs ex parte Dei. Vnde neque peccatum formaliter impœnitentiæ pro eo statu imputari potest, in eo scilicet quòd non conetur ad conuersionem stante proximo periculo damnationis, aut præcepto Confessionis, aut obligatione aliunde orta, iuxta communiter receptas sententias Theologorum. Et hîc quidem multò est certius id, quod nuper de non imputabili peccati effectu dicebamus: ibi enim volitum in caussa esse potest, vt homicidium in ebrietate, omissio Sacri in somno, & sic in alijs. Peccator autem numquàm obdurationem vult, vnde illa solius pœnæ rationem habet. Ex quo etiam fit impossibilitatem conuersionis absolutè non esse voluntariam, & ita neque in illius omissione peccari, deficiente eo, quod est ex parte Dei necessarium. Quod quidem est D. Augustini
D. August.
menti conforme; qui in expositione quarumdam Propositionum in Epist. ad Romanos Cap. 62. affirmat Pharaoni non fuisse imputatum quòd non
obtemperauit, quia obdurato corde à Deo, obtemperare non poterat. Quod per aliquod tempus accidere potuisse non tamen semper, dixi Tomo 1. Problematum Theologicorum n. 1774. Omnibus autem etiam obduratis auxilia ad salutem necessaria conferri probaui ibidem num. 1765. & seqq. cum multis & grauissimis Scriptoribus. Iuxta quæ non nisi temerè dici potest doctrinam præfatam graui subiacere censuræ, cùm adeò sit verosimilis, principijs Christianæ Theologiæ conformis, sicut & præcedens, sine pernicie animarum, eo quòd innumera, etiam immanissima hominum peccata in infidelibus adultis, quibus originale nondum remissum est, & in sua culpa obduratis excuset.
8
*Et quod ad infideles spectat, cùm peccatum
quod esse asseritur in transgressione præcepti nouam malitiam originali non addat, sed illud ipsum originale esse dicatur, ex eo quòd illa negetur, nulla potest esse pernicies, quandoquidem quod ad negotium morale attinet, perinde se habeat ac si peccatum dici non debeat, vnde neque propter illud pœna distincta ab ea, quæ originali respondet, est infligenda. Quoad fideles verò, in quibus actuale præcessit, eadem ratio est; immò videtur strictioris iuris sententia negans malitiam, cùm libertatis vsus deficit, siquidem illam plenè & integrè statuit in volitione caussæ, vt non minùs inde veniat puniendus ille, in quo actio volita non est subsecuta, quàm si subsecuta fuisset; qui scilicet in ebrietate dedit caussam homicidio, quod tamen non extitit, quàm si reuera fuisset, vnde vt cautiores sint homines admonentur. Neque peccantibus occasio datur licentiùs peccandi: si enim ex eo quòd obduratis aliquando subtrahatur auxilium pro conuersione sufficiens, & ita tunc defectus conuersionis non imputetur, ad peccandum effrænatiùs moueantur, iam damnum illud in caussa est volitum, & ita ex eo malitia crescit, & sic redduntur inexcusabiles. | Rarissimè antem tale quid accidere potest, & vix est credibile, vnde eo ex capite nulla est timenda animarum pernicies. Cùm aliàs licet pro ali
quo tempore sit impossibilis conuersio, sit tamen possibile vitare peccata, quæ cum impossibilitate dicta non habent cōnexionemconnexionem, & ita pro illis sufficiens libertas est, vnde & falsum est generaliter loquendo, quod pro obduratis sua culpa desit proxima libertas, nec sit necessaria notitia, de qua agit Propositio: neque enim qui obdurati sunt, in omni peccatorum genere habentur tales, vt est manifestum.
Loading...