Sed certè Doctores illi duo, qui vsum opi
nionis probahilis in casu præsenti reijciunt, eum
manifestè admittunt, quandoquidem affirmant
sufficere venialia aliqua confiteri, & se de alijs in
communi accusare, vt iam vidimus: Atqui hoc
tantùm est probabile, & oppositum omnino securum, licet forsitan sit minùs probabile, circa
quod non est facile certam sententiam pronuntiare, cùm sic teneant Nugnus, & PP. Suarez,
Fagundez, Henriquez & Layman apud Dianam
suprà. Sunt etiam qui teneant Confessionem futuram integram nullius omissione mortalis, quod satis verosimiliter addit discursus Car
dinalis Lugo à
num. 66. quo ostendit nullum detrimentum sequi ex tali confessione, ob manifestationem factam tertio: vel si reuera aliquod
est, debere illud ob ingens bonum salutis æternæ deuorari. Vnde & ita videtur tenere, sicut
& plures apud P. Suarium
suprà num. 2. sicut &
P. Turrianus de Pœnitentia
q. 9.
arti. 2.
Disput.
32.
Dub. 1. Quid ad hæc? Illud quidem, in hoc
negotio propter rei difficultatem vix posse nisi
probabiliter operari. Et de Indis loquendo id certius
: esset enim valde periculosum eos ad Confessionem huiusmodi obligare, in qua omnia sint
aperienda mortalia, si præsertim fœdæ conditionis sint; vnde si eisdem volentibus sit adhibendus
interpres, admonendi illi iuxta dicta, vt leuiora
aperire tantùm, sit eis licitum, & omnia in communi, cum specialibus doloris signis, & confitendi
voluntate data opportunitate. Nec de hoc plura,
si illud addiderimus tantùm, Dianam
supra concl.
2. asserere quod in articulo mortis, si pœnitens
habet probabilem existimationem de sua contritione, non tenetur confiteri per interpretem, quia
tunc Confessio non videtur moraliter necessaria
ad salutem, nec Deus etiam videtur obligare cum
tanto onere, & quia talis confessionis modus de
se est publicus. Quod ait esse contra P. Turrianum
suprà, & P. Suarez Disp. 36. Sect. 6. Quod
quidem quantùm attinet ad P. Turrianum ita
quidem est, secus de P. Suario, qui oppositum clarissimè tradit
nu. 5. in quo & P. Turrianus videtur lapsus, quia exceptionem præfatam non attendit, sed Doctorem eximium sua pro sententia
citauit sine exceptione aliqua
procedẽteprocedente. Et qui
dem cùm ille existimationem probabilem sufficere ait, de moraliter certa est accipiendus;
cùm enim contritionis supernaturalis ad iustificationem sufficientis certitudo absoluta haberi
non possit, ea, quam quis secundum ordinarias gratiæ vires habere potest, probabilis potest dici, licet habens illam moraliter certus
sit, dum se facere quod sibi videtur sufficiens arbitratur. Vnde cessat obiectio Cardinalis Lugo
& P. Arriagæ.