*Vt ergo circa hoc vti par est sacri Mi
nistri procedant, à Concilio Limensi tertio piè
& salubriter est prouisum, vt ex
Act. 2.
Cap. 20.
constat, vbi sic habetur:
In Paschate omnes Christianos adultos communicare jubet sancta Dei Ecclesia,
nisi iusta de caussa prorogandam Communionem Sacerdos, auditâ Confeßione, censuerit. Quòd si plerique
Neophytorum hactenus ad Eucharistiæ perceptionem
non facilè admißi sunt, fidei exiguitati, & morum ineptitudini tribuendum est: cùm requirat tanti Sacramenti communicatio tum firmam fidem, cœlestem illum
cibum à terreno & humano diiudicantem, tum conscientiæ munditiam, quam turpitudo ebriositatis, &
concubinatus, & multò magis superstitionis nefariæ
prorsus labefactat:
quibus vitijs plurimi his regionibus grauiter laborant. Hæc Concilium: quibus
planè iudicat Eucharistiam neque in Paschate illis tribuendam, qui præfatis vitiis obnoxij fuerint
deprehensi. Quod ita intelligendum, vt tunc re
cipere non debeant, quando de emendationis
proposito probabile indicium non habetur: si
enim illud extet, licèt de emendatione firma non
habeatur spes, Confessarij erit certum circa id
ferre iudicium, sicut Doctores generaliter tradunt, cùm id commune sit aliis vitiorum luto
submersis, qui tamen cùm conentur emergere,
ad hauriendas aquas accurrunt ex Sacramentis,
fontibus videlicet Saluatoris. Tunc enim sicut
Sacramentum Pœnitentiæ non negatur, ita non
negandam Eucharistiam, boni Scriptores affirmant, vt videri potest apud Dianam
Parte 3.
Tractat. 4.
Resolut. 30. quia ex Concilio Trid.
Seßione
13.
Cap. 7. ad dignè communicandum sola requiritur à peccato mortali munditia, iuxta doctrinam Apostoli 1.
Cor. 11. Pro quo est sententia aliquorum dicentium Communionem negari
non posse peccatori occulto, si eam à proprio
Pastore petat ad implendum de illâ præceptum,
vt videri potest apud P. Gasparem Hurtadum
Disput. 9.
de Eucharistiâ, difficult. 10. Si enim tali
negari nequit, multò minùs ei, quem constat
esse confessum, & hîc & nunc in statu peccati non
est. Licèt autem citatus Auctor contrarium
censeat de peccatore occulto
: idque ex D. Thoma, & communi Theologorum sententia probet;
eius tamen ratio pro instituto præsenti facit, dum
ex eo arguit, quòd peccator, dum est in statu
peccati, non habet ius ad Eucharistiam, quia non
est in statu à Christo requisito, vt eam possit accipere, & credi nequit Christum contulisse ius
iustitiæ ad Sacramenta ei, qui non est in statu requisito ab ipso. Qui discursus de eo procedit, qui
in statu peccati est, quod in casu nostro secus accidit, vt Confessario constat: ergo non debet sic
Confesso Eucharistia, eam ad
pręceptumpræceptum implendum petenti, denegari.