O.

O.

OCCASIO.

OCCASIO.

De Moniali à sæculari indecenter contrectata.
837
*CAsum proponit P. Auila eius, qui per
se, & per alios à Religionis cuiusdam Prælata obtinuit intercessionibus annuente, vt Monialis quædam ad locutorium accedens ab ipso inuisi pateretur. Quod vt factum, sæpiùs manus eius contrectabat, & vt ipsa certis coniecturis deprehendit, tactus huiusmodi ex parte contrectantis erant libidinosi, licet ex parte contrectatæ nihil haberent tale. Et rogatum an sub reatu culpæ mortalis eos vitare, & pariter collocutionem cum tali homine teneretur. Et responsum affirmatiuè in eo, quod ad tactus attinet, quia cùm de illorum turpitudine moraliter certa sit, & eos possit sine scandalo vitare, non est vnde possit excusari. Nullum enim scandalum subesse potest in eo quòd Religiosa huiusmodi tactus euitet. Cùm enim occultè contingant, ex euitatione alij scandalizari non poterunt existimantes eos, qui præcesserunt, libidine fuisse infectos; tales enim qui existimare id possent, absistunt penitus, cùm inter solos conuersatio prorsus transigatur. In eo ergo vix vlla esse potest difficultas, secus circa totalem abstractionem, ita vt nequeat ad colloquendum accedere; Circa quod dictum, dum non probabiliter constat talem hominem, licet tactus turpes absint, inhonesta desideria fouere, non teneri Religiosam dictam à confabulatione se subtrahere sub reatu peccati mortalis. Dum enim ille inter loquendum nihil, quod mortale peccatum videatur, admiscet, non est vti illius reus vlla ratione vitandus, cùm in dubio potiùs debeat de illius innocentia præsumi.
838
*Si autem secus accidat, & quoties ad
colloquendum accedit, mortales in eo lapsus dignoscantur, tenetur Religiosa lege charitatis sub reatu culpæ mortalis ad colloquium penitus vitandum, neque in locutorio rogata, & licentiam à Prælata obtinens, apparere. Primò, quia lex charitatis obligat ad vitandum peccatum proximi, quando id commodè sine proprio possumus detrimento: id quod in casu præsenti constat posse à præfata Religiosa præstari, Secundo quia non est eadem ratio huius, ac casuum aliorum: scilicet quando mulier scit quòd si in fenestra se spectandam exhibeat, aut egrediatur domo, ab aliquo est turpiter ambienda: aut quòd si in stratu suo sedeat, inter alios, qui eam sunt inuisuri, certus aliquis venturus sit eam impudicis oculis turpis animi testibus conspecturus: in ijs enim casibus illa suo iure & libertate vtitur iuxta sui status conditionem, neque in fenestra se collocat vt ab aliquo particulari homine videatur aut inuisatur: & durum sanè esset ob similia inconuenientia vitanda in alijs, se illa deberet sua priuare libertate. Sed si in casu, de quo agitur, dicta Religiosa in locutorium exeat, vt à præfato homine, videatur, & sermones misceant, aliter se res habet: quandoquidem se ab huiusmodi confabulationibus subtrahere, nec vocatam exire, valde est Religioso ipsius statui conforme, & in negando exitu nullam iacturam incurrit, sed multùm potiùs acquirit commodi spiritualis cum honoris lucro supra diuitiarum cumulum æstimabili. Neque est eadem ratio in femina vxorata, quæ iuxta status sui conditionem nequit, nisi cum multorum offensione, amicabiles accessus vitare, in quibus nihil inhonestum verbo aut opere recognoscat, licet sciat aliàs prauis desiderijs aliquos exardere. Sic dictus & doctus Pater.
839
*Et in eius resolutione illud in primis non
videtur admitti pnsse, quòd eatenus contrectationem illam manuum inexcusabilem asserat, quatenus ex cessatione scandalum nullum emergit; significans sine reatu mortalis culpæ posse | accidere, si ex vitatione scandalum aliquod verosimiliter timeretur. Quod quidem tunc videtur futurum, si contrectatio illa inter solos non esset, & cùm ab aliquibus fuisset perspecta, ab ea posteà cessaretur: tunc enim possent, qui viderant, sinistrè de contractatione iam prætermissa iudicare, ex fundamento cessationis. Quod quidem, vt dixi, non videtur admittendum, quia ex cessatione nullum desumi fundamentum potest, ex quo rationabiliter quisquam sibi persuadere debeat in tali contrectatione mortale interuenisse peccatum, sed indecens aliquid respectu Religiosi status, à quo melius fuerit abstinere. Tactus enim manuum mortalia peccata non esse omnes Scriptores affirmant, & esse solent honesti amoris indicia: vnde & in Religiosa dicitur nihil fuisse turpe, & quod libidinem saperet. Et ita quidem supponit Auctor, dum in casus propositione ait Religiosam in contrectante libidinosum animum dignouisse: quod quidem non fuisset necessarium, si contrectatio ipsa esset apertè lethalis, siue ergo inter solos illa fuerit, siue videntibus alijs, ab ipsa est in circumstantijs dictis sub reatu mortalis culpæ cessandum.
840
*Deinde distinctio illa de non proba
bili, & probabili seu moraliter certa notitia turpis animi in visitante, si de eôdem vt in casus propositione appareat, loqui debeamus, non item admittenda videtur. Is etenim, qui ex libidinoso affectu ad manuum contrectationem inuehitur; etiamsi contrectatio non sit, libidinosus debet percenseri. Permitti sibi Religiosæ visitationem curauit per se & per alios petitionibus iteratis, & vt voti compos est factus, quo visitationem expeteret animo propalauit. Semper ergo dum visitationem repetit, idem credendus est, & ita penitus fugiendus. Certum est enim, etiamsi contactus cesset, oculorum posse concupiscentia peccari, vt ex Euangelio notum; pro quo & duo illi peruersi & truculenti senes, de quibus Daniel. 13. vers. 32. dum pro tribunali con
Dan. 13. v. 32.
tra Susannam sederent; sic enim ibi: At iniqui illi iusserunt vt discooperiretur (erat enim cooperta) vt vel sic satiarentur decore eius. Et ita quidem colligitur ex grauium Scriptorum doctrina, de quo dictum alibi: modò autem sit satis P. Petri Hurtadi commodum exemplum ad
P. Petrus Hurtadus.
duxisse ex Disput. 173. de Charitate §. 319. vbi licitas esse choreas probans in feminis, licet aliqui fortè sint ex illis occasionem grauium lapsuum desumpturi, ita subdit: Si verò aliqua femina prudenter timet adstare aliquem in particulari accepturum occasionem ruinæ, distinguendum est: Si non potest, nisi incommodè abstinere à chorea, non tenetur abstinere. e.Exempli g.gratia, si femina prouocetur à viro nobili, qui in iniuriam referet, nisi femina prodeat, & adstantes habebunt occasionem malæ suspicionis: si verò commodè potest, tenetur abstinere, si alius peccat ex paßione: si autem ex malitia, & potest sine aliquo incommodo id vitare, tenetur: at verò non tenetur se priuare oblectatione illa honesta, & communi alijs feminis, propter alius malitiam; aliquando verò tenetur propter paßionem. Malitia autem colligitur ex diuturnitate: paßio enim non multùm durat, sed ar
det subito occasione aliqua de repentè fomitem suggerente. Sic ille. Iuxta quem valde à Diana probatum Parte 5. Tract. 7. Resolut. 25. vitanda est occasio in femina quando prudenter formidat ex illius actione, etiamsi honesta, aliquem in particulari mortaliter ruiturum. Atqui in casu nostro prudenter potest id Religiosa sibi persuadere: ergo ad vitandam occasionem tenetur. Et prædictum quidem non ex passione, sed ex malitia peccare, ex eò conuincitur, quòd solicitatio occasionis fuerit diuturna. Non tamen præfata doctrina de malitia potest se Religiosa tueri; quia, vt vidimus, eadem est obligatio, quando sine aliquo incommodo potest occasio vitari, quod est casui adaptabile. Neque agitur de exitu ad locutorium aliàs licitè frequentato, de quo secus philosophari posset, sicut de choreis, & similibus, de quibus Auctor, sed de peculiari exitu ad instantiam turpiter adeuntis, in cuius negatione incommodum nullum, vt iam vidimus, sequeretur.
841
*Erit tamen forsitan qui dicat Religio
sam prædictam potuisse ex familiari illo agendi modo commodum aliquod habere, temporale inquam, quo penitus indigeret; vnde tradita doctrina videtur ipsi suffragari. Sed in primis quod ad tactus inhonestos attinet, ob prædictum respectum nequeunt vllatenus excusari, sunt enim non ex lege aliqua humana, sed naturali & diuina eos prohibente, grauiter damnabiles ex parte vtriusque: ex parte quidem viri manifestissimè; & ex parte Religiosæ non obscurè, quia est cooperatio ad illos, cum extensione manuum, sine qua, interpositis cratibus, non possent stare, immò & si demus existentis iuxta ianuam manus apprehendi cum affectu turpi præcognito, idem etiam dicendum, quia respectu actuum turpium nequit dici meram permissionem ad peccati excusationem proficere; sic enim qui tactibus pollueretur, excusari posset, id quod neque in osculis admittendum. Ex quo & sequitur neque excusari posse exitum ad sermones conferendos, quia est actus directè ordinatus ad turpes lapsus, quos scit se exeunte futuros, concurrente voluntariè obiectiuo concursu. Et quidem licet sint Doctores excusantes eos, qui ratione vitandi grauis incommodi ad peccata turpia aliorum concurrunt, pro quibus videri po
test Diana suprà Resolut. 26. & tribsutribus seqq. nullus tamen est qui affirmet id stare posse respectu immediati concursus ad illa, sed semper pro excusatione remotum concursum affirmant. Atqui in casu præsenti concursus est proximus & immediatus, non secus ac si famulus ob timorem amittendi commodum iuuaret herum ad turpem concubitum, si femina resisteret, vel ad homicidium. Video metaphysicè loquendo posse positionem contrariam non ægrè defendi; sed quidem periculosam talem crederem assertionem; & qua vt probabili recepta, grauissima damna Religiosis Sponsarum Christi familijs inferrentur. Sint ergo illæ suo fideles sponso, & erit ipsis fidelis, vt vitæ | necessaria non desint, si habentes alimenta, & quibus tegantur, velint esse contentæ, nec filijs hominum credant, quia fallaces in stateris, & esurientes dimittere solent inanes, & sola confusione plenas, leuitatem suam totius vitæ pœnitudine luituræ: & hæc circa Resolutionem, omissis alijs, in quibus communis Doctrina proponitur.

OFFICIVM DIVINVM.

Dubium peculiare circa Officia Translatorum.

842
*ET occurrit illud his ipsis, quibus hæc
scribo diebus, ex eo quod Officia aliqua Semiduplicia de Sanctis translatis in hoc D. Pauli Collegio, de cuius celeberrimo Sanctuario diximus Parte præcedenti, locum intra annum non videantur habere, cùm dies, in quibus fieri aliàs posset; insignibus sint Sanctorum Reliquijs occupati. Et præferendos illos, pro quibus obligatio absolutè vrget, ex eo videtur conuinci, quod Kalendario contineantur, & suis debeant designatis celebrari diebus, vel proximè non impeditis. Contrarium autem indicat Gauantus Tomo 2.
Gauantus.
Thesauri Sect. 3. Cap. 10. num. 16. finali, vbi ita scribit: Officia concessa ad libitum in pari gradu cedunt alijs de præcepto, vel ex vi Rubricarum recitandis. Sic ille. Iuxta cuius doctrinam solùm in gradu pari Officia de præcepto voluntarijs præferuntur; si ergo imparis gradus sint, vt sunt Duplicia Semiduplicium comparatione aliter faciendum, & sic Duplicia ad libitum in Kalendario contentis præferenda. Officia autem Duplicia pro Reliquijs insignibus ad libitum sunt, cùm per priuilegium concedantur.
843
*Nec videtur aduersari P. Guyetus, li
cet Gauanti doctrinam non esse admittendam arbitretur, sic enim scribit Lib. 4. Heortologiæ Cap. 7. Quæst. 3. Vers. 3. Haud tamen valet in Romano quod habet Meldense Breuiarium, Festa æqualia Martyrum priùs transferenda, quàm Confessorum; & Confessorum, quàm Virginum. Non enim vt Angelorum & Apostolorum, sic Martyrum supra Confessores, & Confessorum supra Virgines datur præcellentia quoad occurrentiam, sicut nec quoad concurrentiam vt infra docebitur. Neque multò etiam magis placet, quod addit idem Gauantus nu. 16. Officia concessa ad libitum in pari gradu cedere alijs de præcepto, seu vi Rubricarum recitandis. Esto enim de ijs nihil fiat, si lubet: posito tamen, quòd fiant, eo ritu fieri debent, qui ipsis conceditur: nullum autem in eo ritu discrimen aßignant Rubricæ inter libera & non libera; ergo ijs æquè standum pro vtrisque. Sic ille: qui tamen, vt dixi, non videtur penitus aduersari: licet circa translationem id obseruandum censeat, vt non debeant Festa ad libitum posthaberi in translatione, vt Gauantus voluit, & plus in ea parte quàm ille concedat, vnde & proculdubio Festa disparis dignitatis, etiamsi voluntaria: Festis de præcepto præferenda, & ita in ordine ad institutum præsens non videtur aduersus; licet Gauanto aliàs aduersetur.
844
*Sed verò neque hic, neque ille pun
ctum difficultatis attingit: siquidem de translaslatione agunt, quæ in casu præsenti respectu Festi de præcepto locum non habebit, si intra annum nequeat celebrari: vnde assertio ista desideratur in illis: Festa gradus inferioris cedunt alijs, etiamsi intra annum nequeant celebrari. Immò & illa, quæ de pari procedat gradu, posita impossibili translatione, quandoquidem pro
illo diuersa est ratio, vel saltem sic apparet; desumique potest ex Bulla Gregorij XIII. circa Festa Hispaniæ, vbi cum concedat celebrari Festum de Sancto, cuius insignis habetur Reliquia,
Bulla Gregorij XIII.
proprio illius die, subdit: & de alio Sancto eodem die occurrente, si fuerit simplex, fiat Commemoratio; si verò fuerit Duplex, vel Semiduplex, transferatur in primam diem simili festo non impeditam. Ita Pontifex, cuius mens videtur esse perspicua, vt scilicet Sancto translato ob relictum locum Reliquiæ, suus debeat locus exhiberi; quod valde videtur rationi conforme, ne scilicet Festum Sancti in vniuersa Ecclesia celebris ob alium voluntariè admissum omittatur.
845
*Verùm ex eadem concessione vide
tur argui posse pro opposita positione: siquidem Pontifex statuit transferendum in primam diem simili festo non impeditam. Si ergo illa & aliæ impeditæ sint, erit penitus omittendum. Ponamus enim die 30. Decembris celebrari Festum alicubi ob insignem Reliquiam S. Sabini, Exuperantij, aut alterius ex illis, qui eo die in Martyrologio occurrunt. Illud certè in sequentem non potest transferri diem, quod illo ipso die aliàs celebrari continget: nam & priuilegium Hispaniæ iam constat ad vniuersam Ecclesiam fuisse protensum. Omittendum ergo erit eo anno Festum tale; neque enim ad sequentem transferendum, quod pro S. Thoma Cantuariensi Hispaniæ constat esse concessum: neque enim intra eumdem annum Festum alicuius Sancti omnino idem semel & iterùm celebrari, vsus Ecclesiæ patitur. Quod & confirmari ex eo potest, quod circa Antiphonas pro diebus Festo Natiuitatis Domini contiguis videmus accidere, quæ vt non omittantur, Octauæ eò vsque procedentes abscinduntur, & ad decimum septimum Decembris diem excurrere prohibentur. Itaque tanti habentur illæ, vt ijs Octauæ cedant, etiamsi plures earum restarint dies, ut in Octaua S. Luciæ, & plures in Octaua S. Eusebij Vercellensis. Id tamen non accidit in Festis Sanctorum, quorum Reliquiæ insignes habentur, celebrantur enim ita vt præfatis Antiphonis locus non sit, quia pro hoc nulla hucusque dispositio extat, qua generalis concessio pro Reliquiarum Festis limitetur. Non erit ergo absurdum aut insolens, si propter eumdem titulum Festum alicuius Sancti transferibilis aliàs relinquatur.
846
*Aliunde autem non omittendum Fe
stum potest vlteriùs comprobari ex ijs, quæ circa præfatam S. Thomæ celebrationem à Pontifice, vt vidimus, est dispositum: cùm enim in casu, de quo ibi, facile fuisset ipsi dicere vt eo anno | omitteretur, cùm dies pro ea commodus non esset; noluit sic fieri, sed rem vsui Ecclesiæ minimè conformem edixit, vt scilicet anno sequenti, die inquam Vigiliæ Epiphaniæ ageretur, etsi paris solemnitatis, & in diem Dominicam incidentis, atque ad Christum, Festumq;Festumque eius celeberrimum, pertinentis. Tantæ siquidem æstimationis habetur Festum Sancti publicam in Ecclesia celebrationem habentis, & pro gradu ipsi constituto transferibile. Quod illustrari potest ex eo
quòd de Vigilia prædicta tradit P. Guyetus lib, 4. Cap. 6. Quæstion. 5. & Cap. 12. Quæst. 7. vbi quòd more Dominicarum (Dominicam enim esse censet, aut instar Dominicæ) diei infra Octauam concessam alicubi præferenda est; tum quia etsi pro Dominica non habeatur, est tamen eius officium Semiduplex, & quidem Domini, quo nomine præstat item personæ dignitate cuilibet alteri æquali.
847
*Et quid ad hæc? videtur equidem simi
lius vero Festum de præcepto non esse relinquendum, quod ex prædictis vrgeri potest: nam absolutè loquendo quæ de præcepto sunt, voluntarijs sunt præferenda, nisi vbi aliud fuerit à Superiori potestate concessum: Atqui in nostro casu nihil tale concessum reperitur: ergo generali regulæ standum est. Maior est certissima, & Minor ostenditur ex dictis circa Bullam Gregorij XIII. in qua translatio possibilis futura supponitur, & ratio Festi de Sancto quanta sit habenda ratio satis luculenter declaratur. Neque adducta in contrarium quidquam considerabilis momenti continent. Quod enim de Sanctis die 30. Decembris occurrentibus, quorum insignes habentur Reliquiæ, dicebatur, ex eo soluitur, quod in casu potest Festum illud omitti, quia de præcepto pro vniuersali Ecclesia non est; vel etiam transferri, quia ex eo non sequitur inconueniens illud de geminata celebratione intra eumdem annum, cùm semper transferendum sit, & ita suo die, qui Reliquiæ proprius est, ac si non esset, debet reputari.
848
*Quod vero de Antiphonis illis quibus
cedunt Octauæ, obijciebatur, facilem habet solutionem, siquidem Octauæ illæ de præcepto Ecclesiæ non sunt, & ita præcidi potuerunt, sicut ineunte Quadragesima & Festis alijs; semper enim illæ circa ipsa occurrentia, voluntaria sunt, & cum limitatione dicta conceduntur, & admittuntur, cùm in ipsis sit Rubricis expressa. Quòd autem Festa propter insignes Reliquias illis admittantur diebus, fauor quidem earum est, sed ex quo nequeat pro translatis argumentum nisi leue satis efformari, sic: Postunt Antiphonæ omitti propter Reliquias; ergo & translatorum de generali Ecclesiæ præcepto Festa: siquidem Antiphonarum & Festorum valde impar dignitas est: vnde & iuxta Ecclesiæ leges omitti aliquando possunt, illæ scilicet, quæ occurrunt eo die, in quo occurrit Festum S. Thomæ, quando Vigilia Natiuitatis incidit in Dominica, cuius Antiphonæ dicuntur in Sabbato. Et in Hispania quando dies 16, est Dominica, omittuntur Antiphonæ Feriæ secundæ. Pro quo P. Guyetus
P. Guyetus
citato lib. 4. cap. 18. quæst. 2. ita scribit: Fuit quidem veterum Breuiariorum in resumendis eiusmodi
Vt anteponi solitæ.
Antiphonis summa religio, eoque constructæ erant quædam Tabulæ per septem Aduentus, vt loquitur Radulphus mentionem de ijs faciens Propos. 16. iuxta quas anticipabantur ex illis Antiphonis quæ suo posteà die non erant dicendæ, idque accuratè præ alijs digestum obseruaui in antiquo Turonensi ob Festum S. Gatiani Patroni occurrentis die 18. Decembris. At cùm nec ea agendi ratio multis ambagibus eximatur, præstare existimo, vt quæ illarum suo die propter Festum occurrens dici non poterunt, illo anno omittantur, quod parùm refert quoad aliquam Ecclesiam particularem, vt in pari casu de Dominicalibus diximus. Sic ille, iuxta cuius mentem id stare conuenienter potest, quod est à Nobis nuper consignatum,
Addit tamen præfatus Scriptor, quod e
rit operæ alicuius pretium addidisse, dum ita loquitur: Si qui tamen Antiphonas illas anticipare maluerint, (quod haud videtur improbare Gauantus cit.. num. 8,) id saltem cautè ex eodem Gauanto
Idem.
aduertant, vt quarta semper assumatur, quæ Cantico Feriæ sit conformis. Hæc ibi. Gauanti auctoritatate super inducta, qui Sect. 6. cap. 2. nu. 8. sic habet: & quando alicubi contingit reponi has An
Gauantus.
tiphonas in Feria diuersa ab ea, cui sunt aßignatæ, Antiphona 4. ea erit, quæ conformis est Cantico recitando, sicuti præscribitur de Antiphona Expectetur reseruata Sabbato. Sic Gauantus, locutus num. anteced. de priuilegio Hispaniæ dudum adducto, cui simile aliud supponit posse alibi reperiri; vnde minimè videtur de illius esse mente vt sine ipso anticipatio esse prædicta queat. Et vt demus cum præfato Scriptore id esse probabile, Nobis quidem vltra concessionem dictam nihil commodare potuit ob Conceptionis Octauam, quæ ad 15. diem pertingit, id quod ferè est Vniuerso Christiano orbi commune.
849
*Id autem quod de 4. Antiqhona dici
tur, non videtur adeò firmum, quia argumentum ex Antiphona Expectetur minimè videtur conuincere, siquidem pro Sabbato ita dispositum, eo quòd Antiphona propria Feriæ nihil videbatur in Ordine ad mysteria Aduentus continere, sic enim illa: Date magnitudinem Deo nostro: Vnde illa disposita, quæ maximè mysterio congruebat. Atqui aliæ sunt huiusmodi pluribus in Ferijs. In 3. enim sic: Cunctis diebus vitæ nostræ Saluos nos fac Domine. In 4. Dominus iudicabit fines terræ. In 6. Domine audiui auditum tuum & timui. Vt omittam Feriam 2. & 5. quarum Antiphonæ, etsi nihil videantur tempori consonum specialiter præseferre, non incongruè videntur posse vsurpari, scilicet: Conuersus est furor tuus Domine, & consolatus es me. Et Cantemus Domino gloriosè. Poterunt ergo in diuerso die assumi, quæ ad Canticum pro alio assignantur, neque enim necessarium est vt Antiphonæ semper Cantico respondeant, vt videre est in Antiphona Feriæ 3. quæ sic habet: Da mercedem Domine sustinentibus te, vt Prophetæ tui fideles inuenianEx quo nihil in Cantico Ezechiæ. Cur ergo non possit Feriæ cuilibet adaptari? Sic ergo neque oberit quòd ex Cantico Feriæ alterius desumpta sit. Et quidem cùm Antiphonæ aliæ ad mysteria temporis spectent, parùm consonum videtur, vt illa, quæ Cantico respondet, & solet videri præcipua, omittatur, vt alia tempori minùs apta recitetur. Et id ipsum, quod circa Antipho|nam expectetur videmus dispositum, id, quod intendimus, videtur comprobare: siquidem voluit Ecclesia aliquid proprium pro eo addi die, quia sua in eo conuenientia sublucebat, quod cum respectu dierum aliorum non inueniatur dispositum, neque similis conuenientia appareat, non est pro vrgenti exemplo trahendum. Neque dici potest de solo Festo S. Thomæ statui oportuisse, quia nulla alia mutandi Antiphonas caussa esse poterat, quia cùm aliter possit sæpè contingere ob Festa alia intercurrentia, generalis debuit regula prouideri. Et hæc quidem extra Hispaniam vsui esse fortè poterunt, vel ad theoricam disquisitionem dicta censeri, nam in illa Gregorij XIII. dispositioni standum in citata Bulla. Et
melior est obedientia cæca, quàm nimis oculata subtilitas. In Antiphona quidem Feriæ 3. de qua dictum, exceptio posset admitti, quia cessat ratio legis, cùm ex Cantico non sit efformata, propter quod videntur resumendæ. Sicut etiam excipi Antiphonæ possent, quæ minimè sunt temporis mysterio conformes, cùm id non videatur verosimile Pontificem voluisse, tales sunt Antiphonæ Feriæ 4. & 6. omnino recognoscendæ.
850
*Id quod ex P. Guyeto confirmari potest
Ex P. Guyeto confirmatio.
citata Cap. 18. Quæst. 1. vbi de Antiphonis Dominicalibus loquitur, de quibus quæritur, an si in Dominicis, propter occurrens Festum 1. Classis recitatæ non sint, in Feria aliqua possint adscisci, quandoquidem digniores, quàm Feriales sunt? & cùm admittat in Antiphonis Dominicæ 4. quando in ea occurrerit Festum S. Thomæ, quod alicubi sit 1. Glassis, in 2. & 3. negat, & inter alias rationes, illam reddit, pro qua ita scribit: Illud denique maximè incommodum est, quòd inter Antiphonas illas, quæ est quarta pro Cantico Benedicite omnia opera, nullo modo quadrat Ferialibus Canticis &c.

Circa mutationem diuini Officij.

851
*ID quod præcedenti discursu euicimus
circa prælationem Festorum de præcepto, iuxta suppositionem illam est dictum, quæ communi scriptorum sententia subsistit, non licere inquam Sacri Officij mutationem, vt vnum pro altero recitetur. Ast cùm sit non paucorum opinio licere illam, saltem semel aut iterùm, iuxta eam facilè posset dubium præfatum expediri, si dicatur posse de Festo, cuius insignis habetur Reliquia, celebrari, omisso translato, etiam sine veniali culpa, cùm pro mutatione tali manifesta conuenientia succurrat. Hinc nouissimè Remigius in Promptuario morali cap. 27. Quæstiunc.
Remigius.
26. Sic rogat: Quod peccatum committit, qui in die Feriæ recitat de sancto? & respondet sic: Sine caussa, veniale; quia non agit contra substantiam Officij. Sic ille, apertè indicans, quando adest caussa, neque veniale committi peccatum. Sed aliter P. Guyetus lib. 1. cap. 12. Quæst. 9. ita scri
P. Guyetus
bens: Nec obstat quòd Suarez cum alijs, quos citat Tomo 2. de Relig. cap. 11. nu. 6. & post illum Honufrius proprio Tractatu existimet posse Prælatum iusta ex caussa dispensare in mutatione Officij vnius diei vna aut altera vice: nam & illa opinio vix iam constat, Diana ipso se retractante, qui eam adduxerat Parte 2. Tract. 12. Resol. 36. Sic ille. Et quidem P. Suarez, pro ea adduxerat D. Antoninum, Tabienam, Armillam, & Nauarrum, quibus Diana addidit Portel, & Raphaelem de la Torre. Censuit autem P. Guyetus ipsum se retractasse, eo quòd in fine sic habeat: Sed nouißimè mihi asse
Diana.
runt contrarium decreuisse Sacram Cardinalium Congregationem, quod an sit verum nescio. Hæc dictus Auctor. Sed quidem non retractasse ex ijs, quæ posteà non vno docuit loco, habetur manifestum. Parte namque 5. Tract. 5. Resol. 26. ita scribit: Notandum secundò, in mutatione Officij
Idem.
pro Officio dari paruitatem materiæ, vt si semel aut iterùm quis diceret Officium de sancto, quando dicendum est de Feria. Ita Baldellus Tomo 1. lib. 5. Disp. 24. n. 5. Sed ego semper puto in tali casu non adesse peccatum mortale, nisi dicatur Officium Resurrectionis, vt alibi ex professo docebo. Et Parte 7. Tract. 11. Resol. 10. idem cum Caramuele tradit in Regul. S. Benedicti n. 1371. vbi de excusatione etiam venialis, existente caussa. Id autem quod docturum se ex professo promisit, executus quoad Officium Resurrectionis Parte 7. Tract. 11. Resol. 7. & Parte 11. Tract. 1. Resol. 26. & quoad alia Parte 11. Træct. 4. Resol. 45. Vbi ait fere omnes Doctores, qui post Decretum Vrbani VIII. Breuiario præfixum scripserunt, docere Officium pro Officio valere, & ipsum cum citatione secutos Martinum de San Ioseph, Leandrum, & Marcum Vidal, vnde opinionem dictam censet probabilissimam.
852
*Sed verò sententia mutationem licitam
statuens cum ea amplitudine, quam Diana admittit, vt semper liceat, etsi Summistis quibusdam sit futura gratissima, à nullo tamen graui & Classico Doctore inuenitur admissa, neque, vt æstimo, vnquam admittetur. Et pro illicita quidem mutatione etiam vna aut altera vice stant ex Recentioribus Marchantius Franciscanus, quem adducit Guilielmus Herincx Tomo 3.
Tract. 4. Disput. 2. n. 19. Illustrissimus Caramuel in Theologia Fundamentali nu. 1489. & seqq. Vbi multa, & vt ipse ait n. 1495. fortissima, pro ea argumenta, iuncta quamplurium scriptorum auctoritate, proponit. Mag. Lezana Tomo 1. cap. 12. num. 2. citatis Gauanto & Barbosa. Franciscus Bonæ-Spei Tomo 5. Tractatu de Religione Disp. 2. nu. 116. & seqq. Dicens id tenere valde multos, & communiter PP. Societatis IESV. P. Palaus Tomo 2. Tract. 7. Disput. 7. Puncto 2. num. 18. vbi alios adducit, inter quos Cardinalem Bellarminum Tomo 3. lib. 1. Controuers. 3. cap. 18. Cardinalis Lugo lib. 5. Respons. moral. Dub. 8. præsertim n. 13. Antonius Fernandez de Moure in Examine Theologiæ moralis. Parte 3. c. 32. §. 23. vbi vnius Cardinalis Toleti est auctoritate contentus; sic enim ille tradit lib. 2. cap. 13. vt alios omittam. Quorum auctoritas cum validis pro huiusmodi placito fundamentis, probabilitatem non solum ipsi manifestè conciliat, sed gradum illius superiorem: Vnde P. Herincx suprà decentius loqui
poterat & debebat, dum ait Auctores, quos præmiserat, non improbabiliter censere esse graue peccatum: quod quidem de opposita dici meliùs potuit, de qua ille sic: Probabilis tamen est sententia asserens non esse mortale. Qui loquendi modus certitudinem in opposita videtur ferè omnimodam indicare.
853
*Iuxta hæc ergo in casu nostro dicendum
Dubij propositi resolutio.
videtur posse Festum translatum probabiliter omitti, ita vt de sancto nihil eo anno agatur, quod enim etiam sine veniali peccato fieri ex honesto aliquo fine potest, hîc maximè habet locum; nullus enim finis honestior excogitari potest, quàm vt sanctus, cuius insignis habetur Reliquia, celebratione condigna minimè defraudetur, si præsertim eo die soleat ad publicam adorationem in Altari proponi, & de illa non dici Missam, sed de sancto translato, offensionem sit populo pariturum. Si dicas, vt quid ergo pro stabilienda prælatione sancti translati ita à Nobis laboratum, quando ita facilè omitti potest, beneficio probabilis opinionis? Respondeo laborem adhibitum iure optimo fuisse independenter ab opinione, quæ potest pluribus displicere. Et in casus contingentia docti & prudentis Prælati erit, securiorem viam subditis & ostendere & præscribere, nec sinere quemlibet suo iudicio regi, sed vni
formitatem in Festi celebratione seruari, pro qua illi tenentur, vt bene admonet Cardinalis Lugo suprà nu. 11. vbi ita scribit: Ratio denique est, quia ritus diuini officij recitandi non debet esse priuatus & proprius singulis personis, sed publicus & communis toti Communitati, vel Ecclesiæ, ad quam pertinet hic recitans: atque adeò singuli debent semper Officium illud recitare quod recitatur à tota Communitate in loco, vel Ecclesia, ad quam spectant. Sic ille, qui iuxta datam responsionem pro recursu ad opinionem probabilem, benè admonet, Nos non quærere quid possit fieri per principia extrinseca, sed quid præscribat faciendum eo casu Rubrica Breuiarij Romani, à cuius verbis & mente dicimus esse omnino alienum transferre Officium ex solo suo errore omissum &c. Sic ergo in casu nostro, laboratum est pro Festi translati prælatione iuxta genuina & intrinseca principia, attentis Ecclesiæ legibus, quidquid de extrinsecis sit ob generalem aliam circa probabiles sententias electionem. Et vt de illis aliquid adijciamus, sit opportunè succedens verbum.
OPINIO.

OPINIO.

Section
CIrca quam non multa dicenda, quia duobus Tomis præcedentibus sat multa sunt à Nobis dicta, nec leui consideratione discussa. Sit ergo illud primum.

Circa vniformitatem in officio quid ratione probabilis opinionis liceat.

854
*VIdimus nuper quid Cardinalis Lugo
circa illam censeat, & quæritur an priuatus ita teneatur ad conformitatem, vt neque ratione probabilis opinionis ei liceat discrepare, quando scilicet Choro non est addictus, vel aliàs videtur posse obligationi illi satisfacere, & probabilem aliàs sententiam cum assistente componere. Et videtur quidem ratio adducta à prædicto Cardinali peculiare, vt non liceat, robur habere, quandoquidem ritus diuini Officij non est priuatus, sed publicus, & recitans publicum agit ministrum, & vt pars Communitatis, ad quam nullus est qui non pertineat, publico etiam respectu ducitur, ratione illa generaliori ad Communitatem quamlibet, & eius partes deriuata. Vnde Sacerdos etiam quando priuatim recitat, nomine Communitatis loquitur, plurali vtens voce, non minùs quàm cùm publicè. Accedit receptissimum illud Axioma, Turpis est pars, quæ discordat à toto, ex quo variæ solent elici positiones. Et quidem turpe valde apparet, vt quando Communitas Officium aliquod recitat, vnus, aut alter extra chorum saltet, cumque discrepantia illa sit in re graui, leuis non videtur futurus defectus; cùm in eo etiam præceptum videatur, saltem tacitum interuenire Prælati, qui rationabiliter nequit exorbitantiam huiusmodi sustinere.
855
*Sed quidem si hoc ita exactè obseruan
Quæ oppositum demonstrent.
dum est, vix erit locus opinioni præfatæ de probabili officij mutatione; omnes enim qui ad illud tenentur, pars alicuius Ecclesiæ, aut Communitatis sunt, cui se debent conformare, & non vt priuatæ personæ agere. Stare ergo potest vt etiam cùm priuatim recitant officio non communi, etiam personam publicam agant. Cùm enim non recitent apertè contra mentem Ecclesiæ, illa recitationem vt licitam probat, ex generali approbatione probabiliũprobabilium opinionum, etiamsi reuera talis opinio vera non sit. Quemadmodum si quis habeat priuilegium pro peculiari celebratione alicuius Sancti, non ideò dum recitat minister publicus non est, quia Ecclesia recitationem illam priuatam quasi publicam reputat, seu conformem publicæ, multò potiùs quàm in recitatione iuxta opinionem probabilem, cùm in eo subesse falsitas nulla queat. Neque discrepantia illa à Communitate turpitudinem lethalem arguit, quia circa discrepantiam ipsam versatur opinio, vt scilicet non lethalis sit; immò neque venialis, si honesta pro illa sit caussa, vt iam vidimus aliquos asseruisse. Quod quidem in ampla Communitate vt Prouinciæ, vel Diœcesis,
locum præsertim habere potest, vbi sine nota id stare potest, non ita in Religiosa Communitate, vnde prouidere Prælatus poterit, & debebit circa singularitates huiusmodi, quæ quidem vel indiscretæ deuotiones sunt, vel ad minuendum laborem officij tendunt, vt cùm aliqui Feria 5. & Sabbato post inchoatum Ieiunium Quadragesi
Vide infra nu. 1107. & seqq.
mæ, de Eucharistia & Conceptione celebrant, quia dicunt non esse inchoatum Quadragesimale officium, vel id etiam ad Aduentum, immò & ad totam extendunt Quadragesimam, quibusdam probabilitatis prætextibus: & prohibere il
las, non quidem impositione præcepti, quod necessarium non est, sed declarando se penitus tollere id faciendi facultatem: obedire siquidem tenentur illi, cùm non habeant velle, aut nolle, & hoc pertineat ad rectam & conuenientem gubernationem. Neque dici potest Prælatos non posse vsum Pontificiorum priuilegiorum prohibere: quia licet id absolutè verum sit: hic tamen de tali concessione dubitatur, & circa vsum potiùs est standum Prælati iudicio, quàm subditi; neque vllo modo est verosimile velle Pontificem, vbi de dubia illius & quæ communi sensu negatur, concessa facultate agitur, contra Prælatum caussam obseruantiæ Regularis agentem, subditum militare. Id quod in Societate | Iesv est manifestius, in qua Priuilegiorum vsus iuxta Superiorum est moderationem, & non aliter assumendus.
856
*Et hoc quod ad licitum opinionis vsum
generaliter loquendo præmisimus, videtur admittere Cardinalis Lugo suprà, quatenus non negat id licere; esse tamen asserit per extrinseca principia. Iuxta quod, & id, quod de vniformitate dixerat, accipiendum est, vt scilicet id sit iuxta principia intrinseca verissimum iuxta dicta n. 853. quidquid aliunde licere quis sibi contendat, non obstante iudicio circa id P. Guyeti, de quo nu. 851. quòd scilicet illa opinio vix iam constat, & locutus ille de mutatione vna vel altera vice: quid ergo de vniuersali illa mutatione diceret, iuxta quāquam pro magno habetur vt excipiatur Resurrectionis Officium, quod & sunt qui concesserint, contra quos egimus Tomo præced Parte 8. n. 34. & seqq. Adeò licentia in rebus actis simul
admissa præiudicat, vt terminis nequeat laxitatis progressus coerceri. Et ego quidem laxitatem prædictam, etiam Officio Resurrectionis excluso, probabilem non iudico, licet Rocafull in
Rocafull.
Praxi totius Theologiæ moralis 2. part. lib. 3. de Oratione Sect. 1. cap. 8. vers. Nota secundò, ita scribat: Si quantitas, vel qualitas, vel ordo sit notabilis (quæ dixerat esse accidentia Officij, & Secundariò à Pio V. intenta) tunc ratione grauitatis erit mortale, vt si mutaret quis officium ordinarium in officium Resurrectionis per multum tempus, & omitteret quantitatem notabilem officij, vel inuerteret ordinem notabiliter. Sic ille admittens mutationem in officium Resurrectionis, sed non per multum tempus. Et quodnam erit non multum tempus? Legatur Cardinalis Tuschus Tomo 8. lit. T. conclus. 37. vbi iuxta diuersos Auctores tempus modicum annos aliquot complectitur, vel saltem annum. Sed sit verosimilior sententia illa iuxta subiectam materiam, quòd modicum tempus sit intra triginta dies. Dici ergo poterit Resurrectionis officium per 29. dies. Et non erit mutatio illa notabilis in qualitate. Quod quàm dicatur absurdè statim apparet, quando pro vno tantùm die talis est, cùm pro quinque Psalmis in Vesperis, & hymno cum Capitulo, Antiphonis & alijs, vnus duorum tantùm versuum adhibetur Psalmus, cum tribus Alleluia in principio & totidem in fine. Quæ enim maior, aut notabilior mutatio excogitari potuit? Non equidem illa, qua homo staturæ proceræ in Pycmæum mutaretur.
857
*Quod si dicatur in Vesperis quidem ita
contingere, secus in Horis alijs, ex eo monstrosum aliud emerget, in Officio scilicet Resurrectionis Vesperas alias adhibendas. Si verò addatur Vesperas quidem de Resurrectione futuras, sed non eas, quæ pro Sabbato sancto, sed pro Octaua apponuntur, contra id est iam fundamentum illud de Officij Substantia corruere, siquidem in Vesperis illis substantia Officij consistit, & Horam ex septem constituunt, in quarum coordinatione dicitur substantia consistere. Præterquam quòd si admittatur per illud dierum
Instantia vrgens.
spatium posse Officium illud assumi, nequit nisi cum notabili inconsequentia doctrinæ coarctari: siquidem in illis licet, quia officij substantia seruatur: ergo & vltra, quia etiam illa consistit. Consequentia patet, quia mutationes aliæ, etsi notabiles sint, cùm ordo penitus alteratur, continuari possunt, quia substantia persistit: ergo & in officio dicto. Quis enim non videat, si per mensem nullius diei assumatur officium, sed pro libitu transmutetur, circa ordinem illius notabilem esse mutationem? & tamen continuari posse dicitur ob rationem dictam. Quòd si dicatur per mensem non esse notabilem, erit sanè per duos, aut tres: & licere asseritur: Ergo &c. Deinde Pius V. circa accidentia graue præceptum non imposuisse asseritur, sed ea secundario respexisse: Ergo numquàm erit mortale peccatum circa illa defectus. Consequentia videtur manifesta. Neque enim recurri potest ad notabilem inordinationem, quia illa accidentalis est, & pro notabili nullum est speciale in Bulla Pontificia Verbum. Si dicatur rationabiliter discurri circa illam ob deformitatem, id quidem non satisfacit, quia est deformitas in accidentibus non præceptis sub mortali: & quia rationabiliter etiam discurrendo, in transmutatione quotidiana non leuis deformitas est, vt rationabiliter potest etiam à quocumque sincero tractatore discurri.
858
*Ex Auctoribus, qui aduersantur, vnus
est Hieronymus Garcia, qui tamen alia procedit via, moderatione maiori locutus in Summa Morali de Excellentijs Sacerdotij Tract. 2. Diffitult. 5. Dub. 3. nu. 15. & seqq. vbi ait licere variationem semel aut iterùm, dummodò mutatio notabilis non sit, vt si in Dominica assumeretur officium Resurrectionis, aut in Feria 5. aut in die festiuo illud variare: quibus in casibus ait supplendam magnam illam differentiam. Non ergo videtur à mutatione Officij præfatis breuioris in Officium Resurrectionis, quæ mutatio satis videtur impertinens; cùm breue aliud supponatur officium. Quòd autem de supplemento additur, minimè facit ad rem, licet alij id ipsum adnotarint: quia ex additis & præmissis nullo modo vnum integratur officium, cùm nullum inter se ordinem habeant. Et quidem supplementum tale aut exhibendum eodem die, aut alio. Si primum, id casum videtur destruere assumpti scilicet Officij ob breuitatem, & vitandi laboris gratia. Si secundum, iam penitus cessauit obligatio, cùm sit onus diei, sicut ieiunium, & Missæ auditio.
859
*Id autem quod concedit Auctor dictus
Circa paruitatem dictam.
non ideò esse affirmat, quòd præceptum circa substantiam, & non circa modum seruetur, quod à se impugnatum ait, cùm tamen iuxta discrimen illud respondeat argumentis, vt videri potest nu. 16. sed quia est paruitas materiæ, ex eo quòd in eo non sit notabilis irreuerentia aut deformitas, qua ratione dicunt multi apud Dianam Parte 5. Tract. 5. Resol. 25. Beneficiatum non teneri ad restitutionem ob defectum assistentiæ
Impugnatur illa,.
in Choro per vnum diem. Sed quidem ex eo fundamento etiam dici posset omissionem officij vno vel altero die non esse peccatum mortale, quia in eo est leuitas materiæ, neque continet notabilem irreuerentiam aut deformitatem. Nec fit satis si dicatur tunc omitti officium non solùm quoad modum, sed quoad substantiam. Instari enim potest etiam omissionem talem quoad substantiam, leuem esse materiam, sicut est omis|sio assistentiæ in Choro. Deinde modum etiam obligare sub mortali tenet Auctor, vt vidimus: ergo, sicut non obstante obligatione tali, leuitas in omissione est, ita esse etiam in absoluta omissione poterit, quia vno pręceptipræcepti contextu vtrumque prohibetur. Item cùm modus dicitur omitti, reuera substantia omittitur; siquidem hac die tale determinatum officium recitandum proponitur: hoc autem ab alio, in quod fit mutatio, entitatiuè distinguitur, & ita quoad substantiam. Quod quidem si non ita esset, immeritò pro vna tantùm vel altera die permissio fieret, cum pro adeò limitata permissione nullum esset fundamentum, cessante præcepto de peculiari officij propositione pro diebus singulis, cùm tantùm officij in genere obligatio proponatur.
860
*Sunt qui in negotio præsenti P. Sua
rium minùs consequenter locutum affirment, vt videri potest apud Marchinum de Ordine Tract. 2. Parte 6. cap. 12. Difficult. 4. n. 6. Ergo audiendus ille. Tomo 2. de Religione Tract. 4. lib. 4. cap. 23. n. 13. sic ait: Vnde quoad hoc parùm valet fundamentum contrariæ sententiæ: tum quia (vt dicebam) siue præceptum sit de hac determinatione tamquàm pertinente ad substantiam, siue ad modum actus, satis est quòd modus ille præcipiatur. Tum maximè quia licet substantia præcepti in genere sit de septem horis in genere; tamen substantia præcepti in particulari, & in indiuiduo, prout tali tempore, & die applicatur, est de septem horis talibus, & quo ad talem substantiam in indiuiduo; id est, quòd constet ex his Psalmis, his lectionibus: Sicut constare ex his carnibus, & oßibus, pertinet ad substantiam Petri. Sic ergo pertinet ad substantiam huius præcepti etiam modus Officij de tali tempore, die, &c. Sic ille, de quo & statim sequenti num. ita subdit: Ex his facilè probatur secunda pars, nimirum hoc peccatum esse mortale ex suo genere. Quod probo primò, quia si quis vellet omni tempore dicere Paschale Officium, quia breuius est, sine dubio grauiter peccaret: (ecce discussam fabulam illam apud Caramuelem de ipso Patre Officium præfatum quotidie recitante) item qui omnibus Ferijs diceret Officium Feriæ 3. quia breuius: item qui semper & quotidie eodem modo recitaret, vt memoriter, & facilè diceret: quæ omnia iuxta priorem opinionem possunt fieri sine peccato mortali, quod mihi numquam persuadere potui, etiam vt probabile. Præcipuè tamen peccare videtur, qui Officium mutat, solùm vt aliquam partem notabilem orationis diminuat. &c. Dum autem præcipuè peccare asserit istos, de peccato mortali loquitur, vt est compertum, vnde & eos etiam mortaliter peccare significat, qui aliàs præcepto contraueniunt, pro quo sunt ea, quæ sequuntur, dum sic ait: Prætereà præceptum hoc ex genere suo pertinet ad grauißimam virtutem, quæ est religio: ergo isto ex capite continet grauem obligationem, & aliôqui ex se cadere potest in materiam grauem: nam ex vi talis præcepti in indiuiduo continetur totum hoc, videlicet vt hi Psalmi, hæ lectiones, & cetera talia dicantur: & licet hæc non omittantur omnino quando commutantur, tamen fieri potest vt in illa commutatione fiat enormis læsio, seu grauis deceptio contra præceptum. Et ex hoc capite puto expendendam grauitatem culpæ, vtivtique ex grauitate materiæ, quæ prudentis arbitrio pensanda est. Hæc ibi.
861
*Ex quibus priora satis ostendunt, quod iam fuerat ab Eximio Doctore fundatum circa obligationem sub mortali, omisso Officio singulis diebus ab Ecclesia proposito violandam. Id autem quod de commutatione dicitur, aliquomodo videtur opposito placito suffragari, & magis ea, quæ num. seq. dicuntur, scilicet quod ex leuitate materiæ potest hoc peccatum esse veniale, vt si Officium sit æquiualens in quantitate, vel ferè, & mutatio non fiat ex contemptu, neque animo eam sæpè faciendi pro libito. Sed ex aliqua occasione leui, minusque rationabili. Deinde quoties hæc mutatio fit ex inaduertentia, quamuis non sit inuincibilis, sed culpabilis, non videtur culpa grauis, nec tenetur quis iterum Matutinum repetere, vel quid simile, quamuis, si Officium omissum esset notabiliter maius, necessarium videatur aliquam compensationem facere, si potest intra eumdem diem: vt si pro Matutino Dominicæ dictum sit Officium sancti, deberent addi saltem ex Nocturnis Dominicæ nouem Psalmi, ne tanta pars Officij omitteretur. In alijs verò casibus Ordinariè iactura est leuis, & ideò si mutatio iam inuenitur inaduertenter facta, & culpa leuis censenda est, & non manet obligatio illam emendandi cum nouo graui onere. Addit statim mutationem ex iusta caussa posse fieri sine vlla culpa, vt si necesse fit iuuare alium, quando charitas vel prudentia dictat expedire, vel si nunc non est copia alterius Breuiarij, & posteà nimium grauabor recitando, vel impediar à studio necessario, vel alio simili opere pietatis. Hæc ille.
862
*Et ea quidem licitam esse mutationem
cum moderationibus dictis non obscurè videntur indicare, ex quibus fundamentum pro consequentiæ defectu desumptum: limitatione siquidem dicta destruit, quod priùs luculenter
Hieron. Garcia.
comprobârat. Circa quod Hieronymus Garcia suprà nu. 14. ita scribit: Però à la verdad en el vn lugar habla ex natura rei, y en el otro quando ay causa, que escusa, ô la materia es leue, como vn ô dos Psalmos. Sic ille, quod sic dictum sine delicatiori examine, satis est vt defectum consequentiæ in doctrina minimè Doctori tanto attribuamus. Et ille quidem duo tantùm capita pro mutatione excusanda tangit, vel occasionem, licet aliquando leuem, vel inaduertentiam; numquàm autem pro libito licere affirmat. Quod ergo de caussa prudenter sufficienti iudicata postremò asseruit, id ad caussam leuem extendit quantùm ad vitandum mortale, si æquiualentia subsit; vbi quod de natura rei dicebatur, non videtur posse locum habere. Ex natura enim rei ita explicandum, vt iuxta dispositionem Ecclesiæ, & leges speciales pro Officio Sacro statutas, mutatio non liceat. Atqui ex natura rei sic ex
plicata, leuis occasio non sufficit ad leges huiusmodi deserendas, vt graue peccatum, sub quo obligant, possit excusari, quia id legibus omnibus, præsertim Ecclesiasticis, ita obligantibus est commune. Vnde videtur difficultas innodata perstare, si & pro eo exemplum in materia, circa quam præsens versatur discursus, afferamus, in obligatione scilicet recitandi quotidie diuinum Officium, quæ ex leui nequit occasione aut ratione subterfugi, quo minùs graue in transgressione peccatum committatur. Neque ad leuitatem materiæ recursus esse potest, quia reuera | grauis est, iuxta ipsum, siquidem hodie proponitur hoc Officium cum his Psalmis, lectionibus &c. Vt vidimus num. 860. quod non solùm quoad substantiam, sed etiam quoad modum obligat.
863
*Pro quo & faciunt dicta n. 859. vbi &
arguere magisterio ipsius Patris possumus, qui n. 12. ita loquitur: Prima ergo pars, nimirùm hoc esse peccatum, probatur quia est contra præceptum Ecclesiasticum. Nam siue dicatur hoc esse præceptum de substantia actus, siue de circumstantia, non potest negari, quin obligatio præcepti ad hoc extendatur. Aliàs etiamsi voluntariè omitteretur, nullum esset peccatum, quod alij Doctores affirmare non audent. Sic ille. Ad quem modum. Præceptum de hoc indiuiduo Officio hodie obligans, hoc inquam hoc, ratione leuitatis mutari potest: ergo & sine graui peccato huius dici officium. Illatio probatur, quia non obstante obligatione omitti illud potest, quia licet stet secundùm se obligatio, leuitas in caussa esse potest, vt sine mortali omittatur: atqui nulla est alia obligatio, quàm illius: ergo stare absolutè omissio sine mortali potest. Et hæc quidem difficilem dictorum compositionem ostendunt ex præfato capite in quo tantùm videtur esse difficultas: nam aliud de inaduertentia, nullam habet, nisi quando eodem die poterit fieri compensatio illa, pro quo alia est ratio, duplicandum scilicet tunc laborem, & graue onus futurum, quod non videtur pietati Ecclesiæ conforme. Et quod ad compensationem attinet, iam est dictum quam vim habeat, & quam parùm sit sententiæ consonum, quæ absolutè obligationem sub mortali sine libertate mutationis agnoscit. Cùm enim sit ad hoc indiuiduum officium, si illud omittitur, nihil compensatione agitur, sicut nihil, quod momenti alicuius sit reputandum, ageret, qui id, quod ex ieiunio defuit in die obligationis eius, conaretur flagellatione, aut aliàs compensare, dicens omnia ad mortificationem carnis pertinere.
864
*Dicendum ergo videtur P. Suarium li
Aptior explicatio.
mitationem præfatam non ex propria sententia, sed aliorum addidisse: Licet enim in Conclus. 3. num. 12. citato statuens quod ad obligationem sub reatu grauis peccati ex genere suo iam ex eodem posuimus, sic addat: Posset autem esse leue ex paruitate materiæ: quibus id, quod habet nu. 15. respondet; id non obstat, quia paruitatem materiæ omnes admittunt, & sine facta mutationis copia id stare potest, vnde quod superadditum in rigore iuxta propriam illius mentem non est. Vnde sic concludit: Atque hinc vlteriùs fit, vt ex iusta caussa poßit interdum hæc mutatio fieri sine vlla culpa, vt omnes ferè Doctores dicunt. Sic ibi. Iuxta quæ id, quod præcesserat, non erat omnium ferè Doctorum doctrina, & ita neque illius, nisi in quantùm eam vt probabilem admittebat. Sic sæpè aliorum magnorum Doctorum solent pronuntiata conciliari, licet non semper conciliationem verba videantur admittere. Et qui desiderant Doctorem Eximium sententiæ de licita aliquando Officij mutatione fauere, id quidem obtinent, dum eam vti probabilem vident approbare, vt propria ipsius esse videatur. Non est ergo cur ampliùs circa conciliationem huiusmodi distineamur. Illud tantùm non prætermittendum, mirum sanè, & quidem non laudabile,
videri, P, Vincentium Tancredi in Opere de Religione, in quo P. Suarij doctrinam duobus Tomis comprehensam, breuiter, distinctè, ac dilucidè locupletandam assumit, hac in parte ita illum deseruisse, vt sententiam, quam ille vt probabilem numquàm se admittere potuisse asserit, vt vidimus nu. 860. penitus amplectatur, vt videri potest Tract. 3. lib. 4. disp. 11. quæst. 2. Quod equidem dilucidare non est, non tamen dicam obscurare, cùm Doctoris tanti doctrina sua se possit claritudine eruditis oculis præsentare.

An ratione opinionis probabilis, declaratus incurrisse Censuras possit se gerere ac si declaratio talis non extaret.

865
*PRopter Prælati cuiusdam circa Reli
giosum decretam & executioni mandatam declarationem factus locus quæstioni. Et iudicatum a viris doctis id licere, pro quo adducta Glossa in Cap. Solet de sent. excom. in 6. quam adducit Nauarrus in Relectione in Cap. Cùm contingat. 1. de rescriptis. Remedio 2. nu. 7. Tomo 3. vbi & assirmat ab omnibus approbari. Pro quo & P. Layman Lib. 1. Tract. 5. Part. 1. cap. 6. n. 2. P. Auila de Censuris Parte 2. cap. 5. Disp. 5. Dub. 11. Villalobos 1. par. tractatu 16. diffic. 13. num. 3. P. Thomas Sanchez Lib. 3. Consilior. Dub. 32. nu. 244. cum Imola, Lapo, & Felino. Qui asserunt eum, qui suæ appellationi confidit, & bona fide validam esse sibi persuadet (vt Perusinus exposuit) posse Missam securè dicere, quin sit proptereà irregularis; quamuis posteà per sententiam declaretur non fuisse legitimam appellationem. Id quod sequitur & latè illustrat Ioannes Gutierrez in qq. Canon. cap. 16. nu. 25. & Panormitanus in Cap. Dilectis. de Appellat. cuius verba adducit, Nauarrus num. 13. affirmat sufficere vt probabiliter constet, & quòd cùm irregularitas sit pœna ob contemptum excommunicationis, qui bona fide ac probabilitate ducitur, non contemnit, nec præsumptione aut dolo vero seu interpretatiuo procedit, & ita pœnam non incurrit, cùm nec adsit culpa. Ad vitandum verò scandalum in ijs, qui declarationis notitiam habent, sufficiet ipsis rationem talis modi procedendi reddere, vel saltem rerum istarum capacibus, vel peritioribus, à quibus instructio in vulgus proueniat, pro quo P. Vasquez Tractatu de Excommunicatione Dub. 11. nu. 2. P. Torres Tra. de Censuris lib. 2. disp. 10. dub. 1. Diana Parte 5. Tract. 9. Resol. 26. Quamuis Corduba, Paludanus, & Syluester, dicant non esse circa hoc vulgi habendam rationem, apud P. Vasquez.
866
*Sed quidem Auctores præfati in termi
nis quæstionis directè non loquuntur, sed in casu interpositæ appellationis, de qua quis confidit, & ita licitè celebrat, sine irregularitatis periculo, Glossæ illi citati Capitis Solet. innixi, quæ sic habet Verb. In officijs, quæ publica & diuina esse ait: Vnde ex quo de appellatione confidit, securè celebrat, vt priùs, vt suprà de Appellation. Cap. Ad præsentiam nostram. Et Cap. Dilectus. Sic | Glossa, quam citati reserunt, vt communiter ab omnibus receptam. Non videtur autem esse eadem ratio de illo, qui probabiliter quidem operatus est, sed non appellauit, & censuræ sunt in eum latæ à iudice probabiliter etiam procedente. Et quòd celebrare possit in secreto, videtur dubio procul asserendum, quia nullo modo in Censuras incurrit, quandoquidem probabiliter operans neutiquam peccauerit, vnde neque in foro secreto à celebratione vllatenus impeditur. Quod verò ad publicam celebrationem attinet diuersa apparet ratio, ex eo quòd qui appellauit, promptam habet rationem ad scandalum euitandum, de qua constare potest: quod non ita euenit quando non est appellatum, & ratio non est ita comperta, cùm probabilis tantùm sit, & ita fundamentis solummodò suffulta, quæ communem plebis capacitatem excedunt, vel à pluribus poterunt impugnari. Vnde Doctores, qui videri specialiter possunt apud Dianam, in hac speciali difficultatis specie non locuti; ex quibus multi, etiam quando appellatio interposita est, cautè procedendum asserunt, & vulgi scandalo consulendum. Sin minùs stare poterit vt qui ob actionem non culpabilem denuntiatus est incurrisse Censuras, & ita inualidè: ob exhibitam scandali occasionem valide censuris queat aggrauari, vt apud Dianam tradit Ludouicus Mexia & Ioanne Monacho celebri Glossatore.
867
*Et ita quidem videtur dicendum, ob ra
tionem dictam, & quia Doctores, dum publicam illam licentiam indulgent, in casu quæstionis præsentis eam non inueniuntur indulsisse. Casus autem admitti posset, in quo id liceret, si videlicet Indorum Parochus fuisset denuntiatus: tunc enim apud Indos scandalum non videtur futurum, qui circa res istas vix poterunt exercere discursum; & instrui circa id poterunt, quantùm opus fuerit, & Parochi sui auctoritate interueniente nihil poterunt indebitum suspicari. Immo è conuerso timeri potiùs scandalum poterit ex Parochi celebratione subtracta: cùm sit aliàs communis sententia etiam verè excommunicatum posse ob vitandum scandalum celebrare, sine incursione irregularitatis. Et hac ratione in casu quæstionis potuerunt illi, in quos vsque ad internecionem Prælati dicti mucro desæuijt, inculpabilem celebrationem, sicut & alia Paræcialia ministeria, comprobare. Idem acci
Exceptio alia pro Religiosis.
dere in Religiosa domo posset, si Religiosus aliquis ab Ordinario secundùm probabilem opinionem procedente, publicè vitandus nuntiaretur. Tunc enim cùm apud Religiosos omnes de inculpabili operatione constaret, eo quòd probabilem ille fuisset opinionem amplexus, quam & omnes confratres amplectuntur, licita apud ipsos esset celebratio, cessante scandalo. Neque tunc
Ordinarius, qui aliàs iurisdictionem habet vt decernere Censuras possit in certis casibus, aggrauare illas poterit ratione scandali, tum quia reuera scandalum non est, licet vnus aut alter sæcularis adsit, qui poterit sufficienter instrui, nec ratione illius publica redditur celebratio. Tum etiam quia aggrauatio huiusmodi supra ipsius est posita facultatem, poterit quidem censuras in certa peccata decernere, sed ob scandala ex obseruationis defectu secuta non item, quia plus multò id est. Et non est odiosa extendenda, sed potiùs restringenda potestas delegatione concessa, quia delegata odiosa est, vt cum multis tradit Marius Antoninus lib. 1. variar. Resol. 16. nu. 2. vbi quòd pro ea non præsumitur.
868
*Dici potest iurisdictionem circa aliquid
cum sententiæ prolatione concessam, ad executionem sententiæ ipsius extendi, etiam in iudice Delegato, pro quo est textus apertus in Cap. Quærenti 26. de offic. & potest. iud, deleg. circa quod Doctores congerunt Dom. Barbosa in Col
lectaneis ad dictum Caput & Cardinalis Tuschus Tomo 2. lit. D. Conclus. 148. Sed his non obstantibus ita scribit Glossa citati Capitis verb. Ad integrum annum: post alia non contemnenda: Ad Iudi
Glossa.
cem enim delegatum spectant quæ accidunt ante sententiam, sed post sententiam nullam cognitionem assumere debet cùm iam non habeat nisi meram executionem, vnde non valet si agnoscere vellet vt iudex. C. de execut. rei iudic. l. Si vt proponis. Ea verò quæ accidunt post sententiam, spectant ad Ordinarium, quia non agitur ex prima caussa, sed ex noua. Sic Glossa, quibus videtur indicari decisionem illius Decretalis non ita vrgere, vt congruam circa superuentionem nouæ caussæ non patiatur explicationem.
869
*Sed vt caussæ præsenti illam non obesse
demonstremus, notanda sunt verba Textus, in casus propositione, sic enim illa: Si verò delegatus a N bisNobis excommunicet illum, qui rei iudicatæ parere contemnit: licet aliquibus &c. In fine autem sic dicitur: Sed vsque ad integrum annum iurisdictionem sibi commissam ad exequendam sententiam valeat exercere. Et sunt illa Innocentij Tertij. Vbi quidem de excommunicato est sermo, qui rei iudicatæ parere contemnit; vbi nulla de excommunicati denuntiatione mentio extat, de qua posteà specialiùs egit Concilium Constantiense. Poterit ergo qui non excommunicationi detulerit, excommunicatus in publica tabella declarari, & in declaratione persisti per annum, quod quidem validissimum remedium est ad prætentæ executionis effectum. Quod autem reaggrauatio Censurarum superinducenda non sit, ex eo colligitur, quòd Pontifex nihil de illis proferat, ratus equidem prudentissimè eum, qui vni excommunicationi non detulit, nec alteri pariturum. Et quidem sicut non parenti pręceptopræcepto imprudenter aliud pro re eadem præceptum imponitur, de excommunicatione pariter videtur dicendum, quæ præceptum comitatur: licet vtiles sint frequentes monitiones.
870
*Et hæc quidem generaliter loquendo,
in casu autem nostro, vbi de Religiosis agitur non se gerentibus vt excommunicatos, id videtur apertius, quia de contemptu non agitur circa rem iudicatam, cuius executio pendeat, sed tota caussa est ille censuræ contemptus, vnde ex prædictæ Decretalis decisione nequit procedere delegatus. Secus erit, si sit publicum scandalum, tunc enim subintrare potest Concilij Tridentini Decretum Seßione 25. Cap. 14. de Regularibus. Vbi & de Censuris nihil, de quo & Nos alibi, scilicet Parte 4. nu. 169. vbi & citatiò pro loco alio. Et ego quidem semper in votis habui, sicut
& habeo, & habebo, dum spiritus hos reget artus, vt conflictus cum Ordinarijs curentur peni|tus euitari, & quæ occurrere controuersiarum offendicula possunt pacificè transigantur, Nam & Pontifices & Reges multa pacis conseruandæ generoso respectu dissimulant, & quod circa immunitates & priuilegia poterat vti præiudiciale timeri, vrbano & sereno agendi modo felicem est exitum consecutum. Quod quidem pro So
Præcipuè in Societate IESV.
cietate nostra opportunissimum arbitror, Societate inquam Iesv, ipse enim est Pax nostra, qui fecit vtraque vnum, Ephes. 2. v. 14. Nec quomodo id fecerit ab Apostolo prætermissum, addidit
Ephes. 2. v. 14.
siquidem: & medium parietem maceriæ soluens, inimicitias in carne sua. In carne inquam sua, nobilissimo patientiæ theatro. Ideoque & nos per patientiam curramus ad præpositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei, & consummatorem
Hebr. 12. v 1. & 2.
IESVM, qui proposito sibi gaudio sustinuit Crucem, confusione contempta. In Iesvm quidem aspicientes, qui de Iesv Societate gloriantur, per patientiam currant, sic enim & pacem, nam & Pax ille nostra, feliciter obtinebunt. Et verò vbi de Iesv agitur, omnia alia exemplaria conticescunt: Ideoque & nos tantam habentes impositam nubem
Notanda ponderatio.
testium, deponentes omne pondus, & circumstans nos peccatum, per patientiam &c. Consequentia est ex illustribus deducta præmissis, nobilissimum enim catalogum præmiserat Apostolus eorum, qui in Testamento veteri excellentium virtutum præstantia clarescunt. Et tamen Iesvm iam vt vidimus positurus, illos non vt exemplaria, sed vt testes proponit, quia coràm exemplari adeò sublimi & præfulgido, nullum potest aliud eum habere concursum, vt exemplaris possit titulo decorari. Hoc ergo inspiciamus exemplar, quod Nobis in monte monstratum est, & secun
Exodi 25. v. 40.
dùm illud faciamus.
Loading...