*Quæ quidem ex ijs, quæ habet
Quæs. 23.
Suum Orationibus impugnatur.
dudum allegata, possunt de manifesta falsitate
conuinci, sic enim ille arguit.
nu. 44. Nam agens
& patiens, seu consentiens, pari pœna puniuntur. Cap.
Nuper de sent. excommun. & alibi.
Item dispositum in vno relatiuo, intelligitur dispositum & in altero l.
fin. ff. de acceptilat. & peccata quæ copulatiuè consummantur, talia sunt
respectu vtriusque. Prætereà ex
num. 45. quia
in his, quæ se habent per modum agentis & pa|
tientis, vt delictum consummatum dicatur, sufficit vt agens illud consummet: patiens enim quantùm est ex parte sua, & vt patiens, delictum dicitur perficere hoc ipso quòd præcisè patitur
agentis semen in vase recipiendo: quod si agens
non seminet, eius delictum non est obnoxium
reseruationi, neque ex parte patientis, etiamsi seminet, quia complementum peccati semper attenditur ex parte agentis, vt qui est nobilior patiente. Sic ille discurrit, & quis non videat omnia ab eo adducta posse casui, de quo agimus,
applicari. Id autem quod de patiente & semi
nante, quando agens non seminat, ab eo asseritur, omninò improbabile est: semper enim pollutio voluntaria lapsus est carnis opere consummatus, cùm in determinata specie luxuriæ sit,
quod benè à P. Suario traditum Tomo 4. de Religione
Tract. 8.
Lib. 2.
Cap. 18.
nu. 12. quamuis
non perueniatur ad consummationem illius actus,
quem fortassè peccans intendebat, vel in quem
ex natura sua actus impudici ordinabantur, copulam scilicet carnalem, vt ille ait, de quo
inferius.