Dico secundò: si Mina iam cognita sit, &
iuxta peritorum judicium illius valor sit definitus, enormis in eo læsio non licet pro foro animæ. Probatur ex dictis
suprà Titulo 4.
num. 219.
circa rerum pretium, & deinde, quia iuxta communem æstimationem Mina hæc tantùm valet;
ergo varians notabiliter pretium, lædit etiam notabiliter, & ita iustitiam notabiliter violat. Prætereà; ordinatio non obstat quia iuxta illam dolus nequit alligari: atqui dolus in conscientiâ
non licet, neque ex eo quisquam commodum
reportare potest, & licet certa regula sit, quæ
inter alias Iuris
in Sexto, ait, scienti & consentienti non fieri iniuriam neque dolum.
Est. 25.
qui tamen dolo ad consentiendum inducitur,
non est dicendus consentire, quia ignorantia
facit inuoluntarium; non ergo ordinatio ad
forum conscientiæ debet extendi
: sicut neque ea, quæ Doctores circa modos alios venditionis dicunt, quia in illis specialis ratio est, quæ
in præsenti non occurrit; & vt occurrere diceretur, deberet eorum auctoritate fulciri, quia
est exceptio communis regulæ; cùm tamen nihil
tale contingat.