*Roboratur, & explicatur. Nam si quis
ad alterum accedat, & petat ab eo mutuum, renuatque ille; dicat tamen daturum se, si in tritico
soluat messis tempore pretio currenti, cùm tamen ille prædium non habeat, nec aliunde tale
commercij genus, vsura in eo videtur intercedere; datur enim mutuum cum obligatione huiuscemodi; ideò enim apponitur, quia creditur sic
petentem non habiturum triticum, & ita redditurum quod accepit, & præterea interesse, ex eo
quòd triticum non reddat, cùm obligatio illa sit
pretio æstimabilis; ponitur ergo pro mutuo obligatio contra rationem mutui propriam, vnde
vsuræ incurritur turpitudo. Itaque triticum non
emitur, quia neque est, neque futurum speratur:
si enim esset moralis potentia ad illud, etiamsi
quis non sit agricola, & animus reddendi adsit,
contractus est licitus, iuxta ea, quæ adducit Diana
Part. 1.
Tract. 8.
Resolut. 26. Vnde non traditur pecunia nisi mutuò, quia contractus alius esse
nequit, & additur obligatio, ex quâ redditur vsuraria. Quæ doctrina est communissima apud omnes
agentes de vsuris, & ex definitione vsuræ constat, iuxta quam dicitur lucrum ex mutuo. Hoc
autem quod in casu prædicto euenit, similiter in
eo, de quo agimus, inuenitur. Cùm enim homines pecuniâ opus habeant, nec mutuam inueniant, modo prædicto se obligant, alieni prorsus
in cogitatione suâ à pinnarum traditione; sicut &
pecuniam tribuentes, qui probè sciunt quid sit
|
euenturum; vnde vsurarij deprehendantur
: ab eo
namque, quod verosimiliter euenturum creditur,
vsuræ qualitas innotescit
: vnde si quis tradat mutuò certas mensuras tritici, accepturus tot alias
tempore quo plus creditur valituras, si ita recipiat, vsuram committit, vt docet P. Lessius
suprà
num. 152. & cum conditionibus ab eodem explicatis non videtur posse negari, licet sint aliqui
generaliter asserentes, in mutuo semper posse
exigi eamdem mensuram, seu idem pondus rerum: intelligendi enim sunt cùm is, qui mutuò
dedit, rem non erat leuaturus, aut incertum erat
pretium futurum tempore solutionis, & mutuatarium ad non soluendum ante certum tempus
obligauit.