*Circa illud Indicus scriptor de quo
suprà
verb.
Indi Peruani, Sect. 7.
nu. 20. sic habet:
Indis
potionem inebriantem (vulgò dictum Guarapo) vt ad
populum suum ferant licitum est vendere: vni autem
ad bibendum tantam copiam dare, vt probabiliter inebriandus sit, illicitum est. Sic ille, ex bono vt asserit, Magistro. Et quod vendi possit Guarapum
Indis in populum deportandum, conuenienter
dicitur, sicut & dicendum bibituro hîc & nunc
vsque ad certam ebrietatem non esse vendendum.
Si autem ille tantùm probabiliter inebriandus, vt
dicitur, credatur, non videtur damnandus venditor, quia etiam est probabile non esse inebriandum, & eam sequi partem potest; sicut eam sequitur quando Guarapum vendit in populum deferendum: verosimile enim valde est aliquos inebriandos. Est autem pro excusandis venditoribus
ratio alia ex eo desumpta quòd non facilè probari
possit ebrietatem in Indis
(& idem est de alijs
similis conditionis
) semper esse peccatum mortale, iuxta
superiùs dicta, pro quo Dom. Quitensis luculentum testimonium exhibere vidimus
|
Tract. 4.
Seßione 7.
n. 4. vbi doctos pro eo patronos
adducit. Illud certum
(de quo aliàs
) si videat
venditor in Indo iam rationis lumen obscuratum,
petentem tamen pocula ampliora, illa minimè
posse tribuere, quia iam ille est incapax contrahendi: vnde si tribuat, nequit pretium accipere,
accipiensque ad restitutionem remanet obligatus. Nec dici potest id, quod tribuit, fuisse accipienti vtile, ad voluptatem inquam ab ipso dum
empturus accessit, expetitam
: nam licet voluptas
interuenerit, illa tamen non vtilis, sed noxia fuit.
Et prætereà inuoluntaria; ex qua, etiamsi vtilis
esset, nequit pretium reportari. Quemadmodum
si Indo poculum dedisset illud de emptione non
agenti, non posset ratione vtilitatis pretium exigere, quia contractus defuit. Cum hoc tamen
stat, vt si Indus accedat pretium offerens pro determinata aliqua poculi quantitate, quam velit
ille quomodolibet haurire, siue sana, siue turbata
iam mente, & caupo tantumdem tribuat etiam
iam ebrio, sed ad petendum habili, ad restitutionem non teneatur, quia iam contractus stare potest ex antecedenti illa voluntate, quamuis
malè faciat præiudiciali illa exhibitione liquoris.