*An vngendi Indi, qui statim post Bap
tismum in grauem morbum incidunt, tractat
idem qui
suprà Seßione 2. & affirmat contra aliquos, in quo & ego nullam difficultatem inuenio, si tempus effluxit aliquod, in quo insidiari
calcaneo diabolus potuit, & culpabile aliquid admisceri. Præterquàm quòd etiam secluso ad
peccatum respectu, potest Sacramentum hoc
suum præstare primarium effectum, Licet id neget Cardinalis Lugo
Disp. 13.
de Pœnit. num. 81.
de quo dictum
n. 250. in lucta contradiabolum,
periculis aliunde etiam incurrentibus, & victoria
difficultatum in obeunda morte, pro qua peculiari opus est robore. Et ita Beatissimam Virgi
nem illud suscepisse affirmat cum multis P. Suarez
suprà Disput. 42.
citata Sect. 2.
n. 10.
& Tomo 2.
in 3.
p. Disput. 18.
Sect. 3. Pro quo & P. Arriaga
Tomo 8.
Disput. 53.
n. 40.
& seqq. vbi, vt saluari
possit veritas formæ duplicem dicendi modum
adducit. Prior est ab Apostolis aliam vsurpatam
formam, in qua de peccatis nihil; hanc enim
formam in indiuiduo, qua vtitur Ecclesia, probabilissimum existimat ab illa esse determinatam,
de quo & nos Tomo 2. Problematum Theolog.
n. 1289. Quod & roborari potest ex ibidem dictis
Problem. 6. de forma Ambrosiana, & Veneta, in quibus de peccato nihil. Sic habet prior
:
Vngo te oleo Sanctificato, vt more militis præparatus
ad certamen, aëreas valeas superare potestates. Veneta autem ferè est eadem. Si ergo Virgo hoc
modo fuisset inuncta, nihil in eo esset, quod eius
puritatem dedeceret. Illud autem desiderari in
tali forma potest, quòd partes inunctæ non exprimantur, vnde aliquid illi addi oportuit à D.
Petro, cui videtur vti summo Pastori pretiosissimæ illius ouis administrationis huiusmodi Officium competisse.