CAPVT IX.

CAPVT IX.

De Priuilegiis circa Sacramentum Confirmationis.
205
*CIrca hoc primò dubitari potest an ex
tet priuilegium aliquod, virtute cuius possint aliqui non Episcopi Sacramentum huiusmodi ministrare. Et quod ad potestatem attinet, negari nequit quin hoc possit simplici Sacerdoti à Pontifice concedi: sic enim factum sæpiùs. Vnde Molfesius Tract. 4. Cap. 2. num. 27. putat id esse de fide. In Concilio enim Florentino postquàm ab Eugenio Quarto in Decreto fidei dictum fuisset Episcopum esse ministrum huius Sacramenti, sic habetur: Legitur autem aliquando per Apostolicæ Sedis dispensationem, ex ratio
Concilium Florent.
nabili & vrgente admodum caussa simplicem Sacerdotem Chrismate per Episcopum confecto hoc administrasse Confirmationis Sacramentum. Sic Consilium ad Diui Gregorij concessionem alludens, de quâ Lib. 3. Registri. Epist. 26. & habetur in Cap. Peruenit 95. dist. Sed certè aliter sentiendum; non inquam esse de fide, cùm graues Scriptores con
trarium sentiant, vt affirmat P. Suarez Tomo 3. in 3. p. Disputat. 26. Sect. 2. §. Propter hæc, vbi aliquos adducit. Et alios P. Martinon infrà citandus num 47. Neque credendum est illos apertè contra fidei dogma censuisse. Vnde Scriptores, licet communiter vt certum proponant, non eum tamen certitudinis gradum, immò neque alium, cuius oppositum grauem mereatur censuram, in assertione tali recognoscunt. Quamuis P. Martinon Tomo 4. Disputat. 27. num. 50. Sic pronun
tiet: dicere autem quòd tantus Pontifex, tantæ auctoritatis, sanctitatis, & doctrinæ, in re tamen graui errauerit, aut errandi periculo sese volens exposuerit, post definitiones Antecessorum, Eusebij, & Melchiadis; maximè cùm illius factum à Concilio Florentino satis apertè, & à Tridentino tacitè approbetur, temeritatis magnæ videtur esse. Sic ille: qui approbationem tacitam Concilij Tridentini ex eo colligit, quia Concilium Seßione 7. Can. 3. definit Ministrum ordinarium Confirmationis esse Episcopum: quo non obscurè significat Ministrum extraordinarium esse alium posse: quod etiam obseruat P. Suarez suprà §. Rationes, & alij Recentiores communiter. Temeritatem etiam opposi
Et Patrem E,obarEscobar.
tæ assertionis agnoscit P. Escobar de Mendoza Tomo 2. Problematum moralium. Lib. 12. num. 141. Cardinalis Lugo in Respon. mor. Libr. 1. Dub. 6. num. 2. contra Rosilium Legionensem, qui veritatem esse de fide contendit. Nec iam facto D.
Dispensatio Leonis X.
Gregorij tantùm insistendum: nam & Leo X. in Bullâ, quæ incipit, Aliàs felicis. Ann. 1521. die 25. Aprilis, id apertè concessit Fratribus Minoribus in terris infidelium. Videndus Cardin. Lugo suprà num. 6. &c.
206
*Præter hanc autem concessionem alias
pro Indiis extare affirmat P. Quintanad. Tomo 1. Tract. 2. Singulari 5. vbi adducit Bullam Adriani Sexti, cuius verba dedimus num. 194. Cùm enim concedat omnimodam auctoritatem Apostolicam quantam Euangelici ministri expedientem iudicauerint, ad Confirmationis Sacramentum concessio videtur extendi, quia illud pro Conuersorum stabiliendâ fide maximè est opportunum: vnde valde esse conueniens vt illius administratio aliis præter Episcopos committatur, censet Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 18. num. 31. & seqq. & in Politica Lib. 4. Cap. 18. pag. 662. Col. 2. Quia etiam Bulla Vrbani Octaui pro Iaponia perstat sub Dat. Ann. 1633. die 22. Februarij in quâ sic ille loquitur: Omnibus
& singulis Christianis nunc in Iaponia existentibus, & pro tempore futuris, vt à quibusuis Sacerdotibus, vt suprà à Generalibus eorum illuc mißis, ac mittendis, quorum copiam habere poterunt, Sacramenta (Ordinem tamen Episcopalem non requirentia) etiam Parochialia, durante præsente rerum statu, suscipere licitè valeant, concedimus pariter & indulgemus. Sic Pontifex: ex cuius concessionis amplitudine colligit idem Pater Quintana Tomo 2. Tract. 6. Singulari 4. n. 8. Religiosos posse Iaponiis Sacramentum Confirmationis ministrare, quia non requirit Ordinem Episcopalem, iuxta plures Doctores, quos ab aliis congestos ibidem allegat: cùm alios contrà sentire, se scire affirmet, ex quibus refert P. Suarium, Cardinalem Bellarminum, Barbosam, P. Layman, Acunnam, Torreblancam, & alios cilatoscitatos à Dom. Solorzano suprà.
207
*Quod quidem non video quomodo
sine memoriæ lapsu dici potuerit: nam Doctores citati non negant ex commissione Pontificis id stare posse; immò apertè id testantur, pro quo ab eodem Tomo 1. Singulari illo 5. P. Suarius, Cardinalis Bellarminus, & P. Layman fuerant allegati. Nec debuit citationi Dom. Solorzani aliam adhibere fidem, quàm ipsius verba, & eorum contextus euincunt: citato enim numer. 31. sic ait: & licet dicta Bulla non concedat his Mißiona
riis administrationem Sacramentorum, quæ Ordinem Episcopalem requirunt, quo in numero est Sacramentum Confirmationis, vt in Cap. Ieiunium, de Consecrat. dist. 3. & Tridentin. Seßione 7. de Confirmatione Can. 3. cum latè traditis à Suarez, &c. Post quæ sic subdit num. 32. Adhuc tamen ego censerem in dictis expeditionibus ad Iaponios, & aliis remotis, vbi Episcopi desunt, permittendum esse alicui ex Prælatis ipsorum Religiosorum, vt hoc Sacramentum Neophytis bene in fide semel susceptâ imbutis ministrari poßit. Addit in sequentibus Confirmationis fructus & n. 34. docet à simplici Sacerdote ex delegatione Pontificis posse illam ministrari, pro quo plures laudat Auctores, & inter eos Cardinalem Bellarminum, Barbosam, & Acunnam, quos pro Assertione priore retulerat, quòd scilicet Confirmatio Ordinem in Ministro Episcopalem requirat. Quòd ergo ille, & ab eo citati priùs illâ assertione contendunt, tantùm est CōfirmationemConfirmationem Ordinem Episcopalem requirere, | quando ab illius est ordinario administranda Ministro; non ita cùm ex delegatione. Iuxta hunc ergo verborũverborum sensum satis in isto Auctore perspectum, citati ab eo debuerunt Auctores intelligi, non in alio ab eorum mente prorsus abhorrente. Addit dictus Pater, licet sub dubio, numer. 5. concessionem dictam ad Indias Occidentales posse ratione communicationis priuilegiorum extendi.
208
*Dico primò. Virtute Bullæ Adriani
non licet Religiosis Sacramentum Confirmationis ministrare. Sic Cardinalis Lugo suprà num. 5. Id probari potest primò. Quia ipse Adrianus censuit hoc fieri non posse, vt patet ex iis, quæ docet in 4. in materia de Confirmatione Artic. 3. Quomodo ergo concederet, quod concedi non posse suis scriptis consignarat, & Orbi vniuerso reddiderat manifestum? Secundò. Quia in concessionibus huiusmodi, etiam amplissimis, ea quæ Ordinem Episcopalem requirunt secundùm ordinarium administrandi modum, non veniunt, nisi exprimantur. Pro quo est Bulla Innocentij Quarti, de quâ n. 193. in quâ post multa alia Euangelicis Prædicatoribus concessa sic habet: nec non alia facere, quæ ad augmentum Dominici nominis, & ampliationem Catholicæ fidei; ac reproba
Innocentius IV.
tionem & irritationem illorum, qui sacris traditionibus contradicunt: sicut pro loco & tempore videbitis expedire. Sic illa. Vbi tamen aras benedicere non permittit, sed solum vestes Sacerdotales, altaris pallas, & Corporalia, vbi Catholicorum Episcoporum copia non habetur. Vnde nec confirmationis ministratio debet concessa reputari. In concessione facultatum, quæ Episcopis Indiarum eas à Romanâ Sede petentibus, concedi solent §. 28. sic habetur: Prædictas facultates com
municandi, non tamen illas, quæ requirunt Ordinem Episcopalem, vel non sine sacrorum Oleorum vsu exercentur, Sacerdotibus idoneis, qui in eius diœcesi laborabunt, & præsertim tempore sui obitus, vt Sede vacante sit, qui poßit supplere, donec Sedes Apostolica certior facta: quod quamprimùm fieri debebit, per Delegatos, vel per vnum ex eis alio modo prouideat: quibus Delegatis auctoritate Apostolicâ facultas conceditur, Sede vacante, in casu neceßitatis, consecrandi Calices, Patenas, & Altaria portatilia sacris Oleis, ab Episcopo tamen benedictis. Sic Innocentius X. Archiepiscopo Limano, & eadem est talium concessionum vsitata formula. In qua satis luculenter apparet nolle Pontifices vt ea, quæ Ordinem Episcopalem ordinariè requirunt, ab aliis, quàm ab Episcopis conferantur, quæ tamen Pontifices ipsi pro casibus necessitatis concedunt. Et cùm Sede vacante manifestum sit necessitatem Confirmationis futuram, illius tamen administrationem minimè sunt concedendam arbitrati. Non ergo illa est Adriani concessione omnimoda cōprehensacomprehensa.
209
*Dico secundò. Virtute concessionis
Leonis X. non item licet quod virtute Bullæ Adriani diximus non licere. Quod videtur manifestum: nam priuilegium illud personale fuit, duobus scilicet Fratribus Minoribus, Ioanni Clapion, & Francisco de Angelis concessum quatuorque aliis designandis aut deputandis ad
Vide tamen infra. n. 385.
eorum vitam, vt constat ex verbis illis: Vobis, & cuilibet vestrum, & ad vitam vestram à vobis quatuor deputandis, vti, potiri, & gaudere, prout superiùs explicatur, liberè & licitè valeatis, concedimus, & indulgemus. Sic Pontifex. Et ita concessionem hanc fuisse personalem notauit Fr. Emmanuel. Tomo 1. qq. regul. qu. 31. artic. 3. vtpotè duobus tantùm factam. Quòd autem etiam illis viuentibus non potuerit esse communis, ostendunt ea, quæ habet Quæst. 55. Artic. 18. in fine: non obstante concessione Iulij Secundi, & ipsius Leonis. Et huius declaratio videnda apud ipsum ibidem. §. Circa quam. Licet autem Pontifex in con
cessione suâ ad aliorum Pontificum indulta se referat, ex quibus apparet eos, aut eorum aliquem administrationem Confirmationis generaliùs concessisse: quia tamen de modo concessionis non constat, non est ad vsum reuocanda. Et reuerà si perpetua talis concessio fuisset, sicut & aliorum, non fuisset opus Fratribus eam à Pontifice requisisse: neque Pontifex ipse tanta cum limitatione præbuisset, quam à tot Pontificibus sine limitatione tali factam cognoscebat. Vnde nec de talis facultatis vsu notitia aliqua apud Auctores occurrit: & ad vitam tantùm fuisse ibidem Pontifex attestatur.
210
*Dico tertiò. Neque virtute Bullæ Vr
bani licet Religiosis Confirmationem ministrare. Sic Dom. Solorzanus Cap. 18. citato num. 31. & probatur ex dictis Assert. 1. Item. Quia ibi excipiuntur quæ Ordinem Episcopalem requirunt: atqui per se loquendo, & iuxta modum loquendi Conciliorum & Pontificum, Confirmatio Ordinem Episcopalem requirit: ergo non debet comprehensa, sed excepta censeri. Minor ostenditur ex Tridentino Seßione 23. Cap. 4. in quo sic dicitur: Proinde sacrosancta Synodus decla
Concilium Trident.
rat præter ceteros Ecclesiasticos gradus, Episcopos, qui in Apostolorum locum successerunt, ad hunc Hierarchicum ordinem præcipuè pertinere, & positos, sicut idem Apostolus ait (Act. 10. D.) à Spiritu sancto regere Ecclesiam Dei, eosque Presbyteris superiores esse, ac Sacramentum Confirmationis conferre: ministros Ecclesiæ ordinare: atque alia pleraque peragere ipsos posse, quarum functionum potestatem reliqui inferioris ordinis nullam habent. Hæc Concilium: ex quibus apparet iuxta illud Confirmationis administrationem per se loquendo Ordinem Episcopalem requirere, & ita, cùm absolutè prohibentur ea, quæ Ordinem talem requirunt, intelligi debere prohibitam. Pro quo & iam olim Eusebius Pontifex Epist. 3. ad Episcopos Tusciæ, & habe
Eusebius Papa.
tur de Consecrat. dist. 5. Cap. 4. ita scribit: manus impositionis Sacramentum magnâ veneratione tenendum est: quod ab aliis perfici non potest, nisi à summis Sacerdotibus &c.
211
*Quod de extensione dictæ concessionis ad
Indias Occidentales dicebatur, omni videtur fundamento carere: & ex citati Auctoris doctrinâ apertè refellendum, qui Singulari illo 4. n. 9. iuxta concessionis tenorem, de quo suprà n. 206. ait extinctâ in Iaponia persecutione non posse Regulares potiri huiusmodi facultate: quia tempore pro cōcessioneconcessione priuilegij finito priuilegium euanescit: & priuilegiũpriuilegium concessum sub aliquâ conditione, ea omissà, vel ablatâ, etiāetiam illud expirat. Cùm ergo in Indiis Occidentalibus persecutio non sit, siue illa in Iaponiâ cessauerit, siue perstiterit, non est priuilegio locus in illis. Si enim cessauerit, iam | est ablata conditio, & priuilegium pro Iaponiâ expirauit, ac consequenter extendi ad regiones alias sine temporis limitatione non potest. Si perstiterit; ea in Indiis Occidentalibus non est: ergo nec priuilegiũpriuilegium pro illis suffragatur. Quòd si persecutio similis, aut ferè similis, aliquando oc
currat, locus priuilegio esse poterit, si circa Iaponios persecutio duret: eâ enim cessante, cùm etiam priuilegium cesset, non potest, quod iam esse desiit, persecutione nouâ suscitari. Quamquàm non videatur inuerosimile nouâ persecutionc subortâ, priuilegium vim habere, vt non quidem omnino pereat persecutione sublatâ, sed cesset, congruâ interpretatione verbis illis adhibitâ: Durante præsenti rerum statu. Id est, hoc, aut simili, cuius eadem ratio sit: sic enim Pontifices loqui in Bullis suis solent: præsentibus ad tot annos valituris. Cùm tamen, etiamsi illæ dispereant, similibus authenticè exemplatis sit plena fides adhibenda, & ita etiam sint illæ valituræ. Quia enim in caussa religionis, & summè piâ versamur, talis potest extensio sustineri: si tamen extensio dicenda sit & non casus sub verborum contextu comprehensus: licet illa in omni suo rigore non exponantur, ita vt præsens status modernum tantummodo designet, vt solet verbum Præsens designare. Pro quo videndus P. Suarez Lib. 8. de legibus Cap. 28. num. 14.
212
*His ergo circa Ministrum stabilitis, an alia priuilegia succurrant, restat vlteriùs inquirendum. Vnde
Circa materiam, Chrisma inquam, dubita
tur secundò quid per priuilegia liceat, quia Paulus Tertius, & Pius Quartus, vt ex aliis Auctoribus refert P. Suarez Tomo 3. in 3. p. Disput. 33. Sect. 1. §. Atque in hunc modum, declararunt balsamum Indicum ad Chrisma conficiendum sufficere: vnde & dubitari potest an talis declaratio rationem aliquam priuilegij contineat, quod absolutè aliqui affirmant apud P. Ægidium Coninck de Sacramentis. Quæst. 72. numer. 42. & ita videtur sentire Emmanuel Rodericus Tomo 2. qq. regul, quæst. 100. artic. 2. dum ait Pium Quartum hoc Indiarum Episcopis concessisse. Et potest quidem ita affirmari: nam vsque ad Indiarum detectionem solum balsamum Palæstinum in vsu erat pro Chrismate conficiendo: & poterat Pontifex ad maiorem illius certitudinem
pręciperepræcipere vt illud, & non aliud, ad confectionem dictam sumeretur: quando ergo vt Indicum sufficeret pro Indiis declarauit, priuilegium videtur concessisse. Non potuit autem Pontifex id, quod ex se sufficiens materia non erat, suo priuilegio vt esset materia facere, quia circa materias Sacramentorum non est tanta in Ecclesia potestas: immò in eo est aperta contradictio: si enim designante Ecclesiâ materiam aliquam, verè illa talis est: ergo & à Christo huiusmodi illi est potestas tradita, vt scilicet designare posset & ita iam à Christo talis est materia vt sufficiens designata, ac proptereà non est iam dicendum Ecclesiam posse Sacramentorum materias immutare, constituere, variare. Quòd si à Christo nulla specialis designata materia est, vt circa materias Ordinum multi dicunt, tunc quidem designatio Ecclesiæ nullam facit mutationem, neque sufficientem reddit eam, quæ ex se erat insufficiens: nam eo ipso quòd Christus optionem istam dedit, quamlibet materiam sufficientem reddidit, si designatio Ecclesiæ accederet, vnde Ecclesia non sibi vsurpat excellentiæ potestatem. De quo dixi Tomo 2. Theologicorum Problematum, circa Ordinis Sacramentum: & videri potest P. Ægidius Disput. 20. num. 65. & Diana Parte 10. Tract. 11. Resol. 65. vbi alios adducit.
213
*Quia verò pro materiâ huius Sacramen
ti Chrisma est à Christo designarum, secundùm huius nominis significationem, iam pridem in Ecclesia receptam, vnde ab Ecclesiæ ipsius exordio balsamum est ad illius confectionem adhibitum; videtur de illo sicut de oleo philosophandum, quod quidem proprium oliuarum esse debet, quia sic ab exordio in vsu fuit: vnde oleum diuersæ speciei, qualia sunt plurima, non est apta materia huius Sacramenti, vt communiter docent Scriptores. Ex quo videtur idem de balsamo dicendum, & ex eo fieri Indicum non posse vt materiam sufficientem admitti: vnde circa hoc multi ante Pontificum declarationem grauiter dubitarunt, & locus etiam post illam dubio esse videtur, quomodo scilicet potuerint ita declarare: nam balsamum Indicum specie diuersum est à Palæstino, sicut & plantæ, ex quibus illud profluit, inter se diuersæ sunt. Quòd si circa balsa
mum hoc licet, circa oleum idem pariter videtur asserendum.
214
*Ad quam difficultatem, quæ leuis sanè non est, respondeo circa oleum non posse ab Ecclesia variationem induci, quia pro materiâ illud designatum à Christo vsus ab ipso Ecclesiæ exordio receptus, qualis esse deberet, declarauit: quatenus olei nomine absolutè compellatum, quo nullum aliud fusi cum addito vocari potest. Oleum enim ab oleâ sic dictum, seu oliuâ: nulla autem arbor seu planta, ex quibus alia olei genera educi possunt, oleæ aut oliuæ possunt compellari: & ita de oleo sic philosophandum sicut de aquâ pro Baptismo, & pane ac vino pro Eucharistia. Quòd si contingat circa oleum esse specificam diuersitatem, dummodo absolutè oleum oliuæ sit, & communi vsui indifferenter adhibeatur, absque dubio dicendum est materiam sufficientem esse, sicut & in pane & vino: dummodò enim panis ex vero tritico sit, & vinum ex verâ vite, sufficientes materiæ sunt: id quod circa vinum adnotauit P. Ægidius suprà numer. 41. de
vine Rhenano, & Græco, rubro & albo locutus. Per hoc ergo circa balsamum firmanda est resolutio., non enim Palæstinum, cuius in exordio Ecclesiæ vsus, ita absolutè tale est, vt nullum aliud inueniri possit, quod, & si specie distinctum, eodem non possit nomine simpliciter appellari. Neque credibile est ad vnum genus in Palæstinâ tantùm proueniens voluisse Christum materiam Sacramenti huius arctari, quod toti mundo futurum vtilissi num destinabat. Quia ergo balsamum illud tale apparet, vt absolutè dici tale possit, ob odorem, & consimiles effectus; & non adulterium, vt illud vocat P. Amicus Tomo 7. Disputat. 13. numer. 38. contra quem P. Meratius Tract. de Confirmat. Disputat. 2. Sect. 3. num. 7. & P. Lessius quæst. 72. num. 12. ad materiam Confirmationis sufficere meritò est à Sede Apostolicâ iudicatum. Vnde non est dicendum, vt af|firmant aliqui apud P. Ægidium ab illâ circa hoc
fuisse dispensatũdispensatum, quasi aliqua lex fuerit, quęquæ vnam aliquam balsami speciem statueret adhibendam; nisi quatenus vsus pro lege haberi posset, & nullum aliud balsami genus, quod absolutè dici tale posset, occurrebat. Et ita P. Suarez suprà, sic
ait: In rigore tamen existimo id potuisse fieri etiam sine facultate Pontificis; maximè si alterius balsami copia non erat, quia illa erat materia sufficienter certa moraliter loquendo. Sic ille. Vnde si balsamum aliud in Indiis inueniatur ab eo diuersum, quod modo in vsu est, illius vsus omnino erit licitus: quia Pontifex non aliter de balsamo potest iudicare, nisi peritorum consilium adhibendo: si ergo in aliis partibus periti huiusmodi sint, nihil videtur vlteriùs requirendum, sicut neque circa oleum, triticum, & vinum.
215
*Quia vero Chrisma vltra annum serui
re nequit ob Ecclesiasticam legem id strictè prohibentem, videndum tertiò an circa hoc extet aliquod priuilegium, sicut est circa Oleum sacrum, de quo inferiùs. Et esse illud testatur. Fr. Emmanuel Tomo 1. qq. regul. q. 31. artic. 5. & ex eo P. Quintanad. Tomo 2. Tractat. 6. singulari 16. num. 4. ex Bullâ inquam Leonis X. de quâ num. 209. in eâ enim sic ait: Nec non vti Oleo sancto, & Chrismate antiquis vsque ad tres annos: cùm eisdem partibus nouum oleum & balsamum sine difficultate magna haberi non poßint, liberè & licitè valeant. Sic
illa. Verùm cùm concessio ista personalis fuerit, vim iam non habet, vt vidimus num. citato. Sicut neque concessio Gregorij XIII. qui ad quatuor annos vsum extendit: quia temporalis fuit, vt
Vide tamen infrà n. 385.
ex Compendio constat. Verb. Oleum sanctum. Habetur tamen ex Bullâ Innocentij X. pro Societate, cuius nunc tempus excurrit, eisdem, quibus in compendio, verbis. Licèt autem de oleis
sanctis loquatur, eo nomine Chrisma etiam indubitanter accipiendum, quia oleum reuerà est, & ad Baptismi solemnitatem necessarium: & ita in Pontificali Romano sacrorum oleorum nomine comprehensum. Et Patres olei nomine illud soliti designare, vt obseruat P. Ægidius suprà, num. 39. & ante eum P. Suarez Disput. 33. sect. 1. Ad secundum. Quia verò de Episcopis pro Confirmatione tale priuilegium non procedit, videndum quid circa illos dici debeat.
216
*Et priuilegium quidem solam
EpiscoporũEpiscoporum distantiam pro ratione concessionis adducit, dum sic habet: Partibus & locis, à quibus valde remoti sunt Episcopi, oleis sanctis per duos, vel tres, aut quatuor annos ante consecratis, liberè vti poßint. Vbi videtur supponi apud Episcopos ipsos non posse defectum talem occurrere, & ita neque apud eos, qui valde remoti ab ipsis non fuerint. Sed certè apud Episcopos ipsos potest defectus accidere; si videlicet olei, aut quod non ita rerum esse potest, balsami copia desit. Quo euentu poterunt illi oleis post annum consecrationis vti toto eo tempore, quo illa fuerint incorrupta. Circa quod P. Suarez suprà, §. Idemque statuitur, incorruptionis tradit indicia, quamdiu scilicet fragrantiam aut odorem balsami retinet: nam si hanc omnino amiserit, aut omnino nulla, aut valdè quidem dubia materia erit; corruptione inductâ saltem quoad mixtionem ex oleo & balsamo. Vnde veteri Chrismate vtentes in Indiis, erga hoc debent attentionem acuere: ob idque D.
Fabianus Pontifex Epist. 2. ad Episcopos Orientales iussit Chrisma quotannis renouari; licèt aliæ etiam mysticæ caussæ assignari possint, cur Feriâ 5. in Cœnâ Domini talis fieri renouatio debeat. Cùm enim periculum sit ne balsamum suas amiserit qualitates, renouationi est assignatus dies, in quo iuxta valde receptam sententiam hoc est institutum Sacramentum.
217
*Et ex hoc forsan alicui videbitur Pon
tificiam concessionem in Indiis locum habere non posse defectu materiæ, quia non videtur credibile, vt mixtio dicta penitus incorrupta quoad balsamum per spatium adeò longum conseruetur. Nihilominùs statuendum locum habere posse, quia in locis aliquibus accommodata conseruationi potest esse temperies: sub quâ suppositione concessio dicta procedit; quod, vt dixi, attentè dispiciendum. Quòd autem sine speciali concessione pro Episcopis factâ, possint illi Chrismate vetustiore vti, cuius vsus Religiosis Societatis indulgetur, ex eo constat: quia ma
gis necessarius est respectu Episcoporum, quàm Religiosorum: Episcopi enim eo indigent ad conficiendum substantialiter Sacramentum Confirmationis, alij autem ad accidentalem Baptismi cæremoniam: ex quâ differentiâ notandum discrimen in ordine ad potestatem illud consecrandi colligit P. Suarez suprà sect. 2. §. Nec decretũdecretum. Cùm ergo magis necessarius sit, ex concessione Religiosis factâ ritè colligitur eamdem Episcopis conuenire; quia incredibile est Pontifices concedentes id, quod minùs necessarium est ad promouendam Indorum salutem, id quod est plus in eo genere necessarium denegasse: vbi communis doctrina de extensione fauorabili priuilegiorũpriuilegiorum, quādoquando caussa Religionis & pietatis agitur, aptè cadit, de quâ n. 211. & sæpè aliàs. Quando etiam dici potest, in rigore loquendo, Episcopos sine priui
Cap. Si quis de alio.
legio id facere posse: pro quo est Cap. Si quis de alio, de Consecrat. distinct. 4. in quo sic dicitur: Si quis de alio Chrismate, quàm de illo nouo, quod pro
In rigore illo non egere.
Episcopi largitione vel conceßione acceperit, baptizare (nisi præoccupante morte) tentauerit; pro temeritatis ausu, ipse in se suæ damnationis protulisse sententiam manifestatur. Sic ibi ex Concilio Lugdunensi. Iuxta quæ habemus veteris Chrismatis vsum licere pro Baptismo morituri, ne scilicet ea cæremonia deficiat, licèt accidentalis prorsus sit: ergo & licebit Episcopo confirmari eumdem. Id est euidens. Tunc vltra. Magis necessaria est Confirmatio generaliter loquendo, & ita etiam pro non proximis morti, quàm vnctio Chrismatis pro baptizatis, in quibus non est caussa gratiæ, neque effectum aliquem Sacramentalem habet; cùm in Confirmatione totum id habeat: ergo licebit eo generaliter vti. Consequentia ostenditur arguendo sicut nuper de priuilegio: quia vbi maior est necessitas, id debet concessum credi, quod minori necessitate interueniente conceditur: magis enim licet extensio in iure permissis, quàm in iis, quæ priuilegio conceduntur; quia hoc solet esse stricti iuris, vt communiter Doctores dicunt.
218
*Addendum dictis in hoc capite id,
quod in Concilio Limensi Act. 2. Cap. 13. circa Confirmationem habetur; sic enim ibi: Cùm Sacramentum Confirmationis accipiunt Indi, nullâ | ratione quidquam pecuniæ, aut argenti, ab ijs petatur, neque vt offerant inducantur. Quin etiam qui præ inopiâ candelas ferre non poterunt, ijs ab Episcopis benignè conferantur, & Cerei, & lintea: idem in Baptismo seruetur de Cereo, & Capitio baptismali. Hæc Concilium, quæ rationem priuilegij videntur habere, & ideò visum eadem adiecisse. Et licet vnius Prouincialis Consilij determinatione constituta sint, ad omnes tamẽtamen IndorũIndorum sunt extendenda Prouincias, quia in omnibus eadẽeadem obligatio est, sicut & obligationis ratio. Nulla ratione inducẽdiinducendi Indi ad pecuniæ obligationem, ne venale se accipere quidquam arbitrentur, & ne ea de caussa ab accipiendo Sacramento retrahantur. Quod quidẽquidem sine exceptione accipiendũaccipiendum, etiamsi illi benè instructi sint; vt species omnis auaritiæ, quæ in summis Sacerdotibus est turpissima, penitus amputetur. Quòd si sponte offerant, generaliter non admit
tenda, quia ratio adducta etiam sic vrget, & iis, qui exactè instructi non sunt aliisque hoc videntibus indignum apparet, vt à pauperibus diuites accipiant, & in re adeò sacrâ quæstus iste temporalissimus conquiratur. Vnde non videtur rationabile, neque conscientiæ conformabile, vt Episcopi ampliorum diœcesum aliis Episcopis tenuioris fortunæ administrationem Confirmationis eo respectu committant, vt scilicet inde
commodum non exiguum aucupentur. Id enim quod ipsi obtinere nequeunt suis sumptibus, in prædicta functione penitus versatur, vt iuxta Concilij Tridentini mentem Seßione 24. Cap 3. declarauit Cardinalium Congregatio, de quo & Titulo 15. numer. 23. neque aliis vt obtineant, & maiori cum periculo, ac subditorum dispendio, vti non proprij Pastores, permittere potest. Solent autem Patrini Hispani pro Indis offerre, in quo minor videtur offensionis occasio, quod certè in populis Indorum deberet abrogari, ne illis scandalo sit, mercimonium reputantibus. Posset
autem tam hoc quàm illud tolerabile reddi, si quod offertur, aut pauperibus statim, aut Ecclesiæ ab Episcopis traderetur, exhortatione præmissâ, vt sciant, si quid obtulerint, minimè ad Episcopi commodum pertinere, sed Deo offerri, & piis vsibus applicandum. Quòd autem Cerei
& lintea ab Episcopis conferri debeant, ex eo constat, quia ad eleëmosynas faciendas absolutè tenentur: ergo ad illas maximè, quæ ad spirituale pauperum bonum sunt necessariæ: tales autem sunt istæ, de quibus agimus, cùm ad eum finem tendant vt Indi Sacramentum Confirmationis accipiant; quod cùm ad fidem firmandam sit, illis est præ aliis opportunum. Quod
Etiam in Baptismo.
quidem in Baptismo potiùs vrgere satis est manifestum ob maiorem illius necessitatem. Licèt in illo alia videatur esse ratio, eò quòd Baptismus non soleat ab Episcopis conferri, vnde ea, quæ ad ipsum spectant, ad eum etiam spectare non videtur asserendum. Nihilominùs Concilium ita statuit, planè iudicans Episcoporum prouidentiam debere ad hoc etiam extendi. Et quidem meritò: vt in eo, quod totius Christianæ Religionis fundamentum est, nihil pauperibus huiusmodi desit, circa quos Parochorum pietas non ita prompta aliquoties solet recognosci. Vn
Quale peccatum omissio.
de & circa hoc peccatum mortale esse potest, & quidem multiplex, dum multorum salus animitus accuranda negligitur.
Loading...