*
ANte biennium res accidit, quæ ma
Recentis casus enerratioenarratio.
teriam quæstioni ministrauit. Inda
quædam in oppido Limanæ huius
diœcesis, quæ licet baptizata, & Christianis ex
parentibus orta, nondum ex animo Idololatricam depulerat cœcitatem, cogitare cœpit quid
posset Idolo immolare suo, quod à pretiositate
æstimationem singularem importaret. Et videns
apud Christianos nihil esse Eucharistico pane
pretiosius, incidit illi consilium auctore diabolo,
& solum tali dignum auctore, vt ex eo, in quo
Deo incruentum Sacrificium offertur, imaginatio numini Sacrificium adornaret, in monte offerendum, in quo solitum illud à multis oppidi eiusdem accolis iam pridem adorari. Confessa ergo
Confessione sacrilega ad Communionem accessit, & veneranda accepta particula, eam fragmento cannæ ad id occultè parato solerter inclusit. Recedens ergo, & diligentiæ suæ opportuno
effectu alijs facinoris detestabilis conscijs patefacto, cum ijsdem ad montem pergit. Et vt ventum, in sacrificiorum frequentium ara consueta
expromptam
èex canna locat illa
hostiam puram, hostiam Sanctam, hostiam immaculatam, panem sanctum vitæ æternæ, sacrificali ritu & voluntate.
Huius autem iniuriæ impatiens cælum sæua cœpit tempestate inhorrescere, cùm pro temperata
anni statione esset ante serenum, metum, quæ diuina est pietas, non supplicium, grande & illud
merentibus, inflicturum. Trementes ergo recedunt, Sacram hostiam vbi locata fuerat relinquentes. Nec tamen cœlestis iræ indicio ad saniora consilia reuocati, ad sacrificij locum die altera reuertuntur. Et non inuenientes sacratissimum gloriæ pignus, infandum aliud crimen aggrediuntur, ne imperfecta maneret oblatio; infantem enim paucorum mensium barbara plusquàm
inhumanitate mactantes, post libatum sanguinem, tenerum corpusculum prope altare sepelierunt. Et sic quasi de egregio sibi plaudentes facinore, ad propria repedarunt. Licet autem secretum diligenter fuerit accuratum, res latere
non potuit, non solùm sanguine innocentis Abelis clamante, sed & Christo iniuriam detestato
suam, qua non solùm coram Dagone Arca cœlestium thesaurorum posita, sed & Dagoni ipsi
horribiliter immolata. Veniens ergo ad oppidum
Archiepiscopalis Visitator, totam, vt enarrata est,
agnouit historiam, & lustrato sacrificijloco, infantis inuenit dicto in sepulchro cadauerlum. Circa punitionem autem delicti & atrocis & multiplicis quid sit peractum nescio; cùm sciam quidquid illud fuerit, minùs profectò futurum, cùm
præsertim rebus in talibus inconsulta sæpè vti
placeat pietate. Habeo apud me epistolam visitatoris dicti mihi ab eodem transmissam præfata
omnia continentem, in qua mactatum infantem
appellat Martyrem, vnde examinare iuuat quid circa hoc possit cum fundamentis Theologicis in
Ecclesia receptis affirmari.