SECTIO II.

SECTIO II.

De Propositione ista: Ignorantia inuincibilis in omni opinione probabili inuenitur, vnde licita est illius sequela.
9
*HAbet illam Dom. Caramuel in Apo
logemate nu. 80. & contra illam acerrimè insurgit Auctor pag. 26. nu. 4. & seqq. pag. 82. nu. 3. & seqq. pag. 99. nu. 30. & seqq. Sed præsertim pag. 86. nu. 12. & seqq. arguens vnico fundamento scilicet quia ignorantia inuincibilis fundat certitudinem moralem, quod ex ea operando non peccetur peccato nouo & condistincto ab eo, in quo est voluntaria: Atqui nulla opinio probabilis præstat talem certitudinem: Ergo &c. Maior est certa, & Minor probatur Primò, Quia opinio probabilis præcisè pro vtrâque parte habet rationes suasibiles, & ita dubitationem fundat ex Aristotele 1. Topicor. Cap. 9. in principio: vbi de Problematibus. Item ex Cap. Nerui 13. dist. Cap. Illud de præsumption. Cap. Fraternitatis de frigidis & malef. Cap. Inquisitioni de sententia excommunicat. & alijs, in quibus probabile pro dubio sumitur, vt ex Fagnano hausit adducente etiam Bartholum in l. Admo
Bartholus.
nendi, ff. de iure iur. vbi sic ait: Dubius dicitur qui non certitudine scit, sed applicat animum suum ad semiplenam probationem.
10
*Secundò, quia opinio probabilis firmiores rationes habet pro altera parte, quàm dubium aut scrupulus: ergo & maioris dubitationis fundamentum, cum qua, vt omnes fatentur, nequit stare operatio recta. Sed id, quod est tutum, debet, qui operatur, amplecti.
Tertio, quia actus omnis quamdiu se habet ad verum & falsum, vincibiliter est incertus, vt omnes fatentur, quod in opinione accidit, quæ iuxta D. Bernardum Lib. 2. de Considerat. ad Eu
D. Bernar.
genium Cap. 2. falli & fallere potest.
Quarto ex Caramuele præmissæ certæ & indubitatæ sunt, de quibus nullus prudenter dubitat, nullus iudicat esse probabiles. Atqui hoc accidit in opinione probabili: ergo dubium importat, & ita nequit fundamentum esse certi assensus pro honesta operatione.
Quinto, Iuxta eumdem Caramuelem Propo
sitiones istæ: Probabile est rem esse, & probabile est rem non esse, sunt æquiuolentes, & prior æquiualet huic: Hæc positio. Res est, habet pro & contra rationes fortes, non autem vllam demonstratiuam: Ergo non est vnde dubium poßit excludi.
Sexto, qui amplectitur certitudinem nulli periculo se committit, nec proinde mortaliter peccat: Sed qui amplectitur opinionem probabilem præcisè, quatenus dicit: Probabile est esse licitum: Probabile est non esse licitum, alicui se discrimini committit, ac proinde in materia grauiter prohibita mortaliter peccat, iuxta illud Eccli.
Eccli. 3.
3. Qui amat periculum, peribit in illo. Ergo non amplectitur certitudinem, & ita opinio probabi
Quid illi proprium.
lis præcisè talem fundare nequit qualis ad operationem honestam requiritur. Vnde D. Bernar
D. Bernar.
dus suprà Lib. 5. Cap. 2. Sic locutus: Et hoc sciendum, quia opinio si habet assertionem, temeraria est.
11
*Sic ille arguit, cuius fundamento, vt pro
Quale in opinione dubium.
bationibus obarmato, vno respondeamus verbo, in opinione quidem probabili dubium extare, sed tale vt absolutam non impediat assertionem, vt est receptissima doctrina: de qua dictum Parte 1. nu. 26. ex D. Thoma, & omnibus eum secutis
D. Thom.
sine controuersia. Videndus 1. p. q. 79. arti. q. ad 4. & 2. 2. q. 1. arti. 4. & q. 2. arti. 1. & Lib. 1. Posteriorum lectione 1. qui & Aristotelis doctrinam amplexus. Stat ergo assensus cum formidine, quæ dubium comitatur: & cùm absolutè quis censet licitam esse operationem, consequens est vt & iuxta tale iudicium operari queat, aliàs opinio probabilis non esset, & tale iudicium, esset inutile, ac semper purè speculatiuum. Neque sequitur
Non obstare reali operationi.
ex eo quòd etiam sit probabile non esse licitum, eum qui dicto modo operatur, probabiliter peccaturum, vnde & peccaturum certo, quia se exponit periculo, nam vt probatum à nobis Parte 1. & 4. vbi contra nonnullos rigidos Scriptores egimus, cum iudicio dicto concurrit aliud moraliter certum de licita operatione cum sententia probabili. Cùm ergo in eo peccatum non sit, rectè stat ignorantiam inuincibilem suffragari, quandoquidem impossibile est veritatem & falsitatem sententiarum explorare, & ita prudens eligitur modus iuxta illas operandi.
12
*Et vrgeo: Nam si non est licitum sequi
Redarguuntur aduersantes.
opinionem vt præcisè probabilem, neque licitum erit illam sequi iuxta modum, quem Auctor cum suo D. Fagnano amplectitur, quando scilicet cessat formido, & ita formatur iudicium moraliter certum, quod manifestè ostenditur. Quia ita operans scit esse contrariam opinionem, & graues Auctores ipsam amplectentes, vnde certitudo tanta esse nequit, vt non relinquatur locus opinioni, quæ asserat etiam eum, qui de sua opinione non formidat, teneri partem tutiorem amplecti, quia certior illa est in ordine ad euitandum peccatum, quia falsa esse potest opposita, vt admittitur: ergo contra illam operans tantùm probabilem sequitur, & nihilominùs id licitum asseritur: ergo similiter dici in casu sequelæ alterius cuiusuis verè probabilis opinionis potest. Sin minùs in sua illi nequeunt sententia procedere, & suo se laqueo pergunt implicandi.
13
*Quod roboratur ampliùs Primò ex eo
quod habet pag. 104. nu. 36. scilicet nihil tutum esse probabile. Ergo contra illud agi tantùm probabiliter potest, & ita nulla moralis certitudo poterit suffragari. Secundò, iuxta ea, quæ cum Fagnano asserit pag. 206. nu. 258. potest quis succes|siuis temporibus nunc adhærere vni opinioni, & paulò post relicta illa adhærere oppositæ. Ergo moralis certitudo non est talis, quæ omnimodam quietem pariat, cùm sic facilè deponi queat, vnde & de illa non plena habenda securitas, vtpotè quæ opinionis oppositæ statum demoliatur: Ergo probabiliter dici potest obligationem esse sequendi partem tutiorem, in qua sola quiescere animus valet, & omnis conscientiæ fluctuatio cessare. Et quid ad hæc illi? Ad commune debent profectò perfugium conuolare, liciti scilicet probabilis opinionis amplexus. De quo & inferiùs, vbi ex aduersantium doctrina, nostra est, & receptissima hoc sæculo sententia roboranda.
14
*Auctoritates D. Bernardi nihil vrgent: ad
priorem enim fatemur opinionem falli & fallere posse, quia certitudinem omnimodam secum non affert. Errat autem citatio, quia id non 2. sed 5. habetur libro. Posteriorem autem omnes tenentur explicare, cùm sit certum non esse temerarium iudicium probabile. Potest autem S. Doctoris mens ex ipsius verbis deprehendi, sic enim ibi: Is (Deus scilicet) & qui cum eo sunt, beati Spiri
tus, tribus modis, veluti vijs totidem, nostra sunt consideratione vestigandi, opinione, fide, intellectu. Quorum intellectus rationi innititur, fides auctoritati, opinio sola verisimilitudine se tuetur. Habent illa duo certam veritatem: sed fides clausam & inuolutam, intelligentia nudam & manifestam. Ceterùm opinio certi nihil habens, verum per verisimilia quærit potiùs, quàm apprehendit. Omnino in hoc cauendo confusio, ne aut incertum opinionis fides figat, aut quod firmum fixum́fixumque est fidei, opinio reuocet in quæstionem. Et hoc sciendum, quia opinio, si habet assertionem, temeraria est; fides si habet hæsitationem, infirma est. Item intellectus, si signata fidei tentet irrumpere, reputatur effractor, scrutator maiestatis. Multi suam opinionem intellectum putauerunt, & errauerunt, & quidem opinio potest putari intellectus: intellectus opinio non potest. Vnde hoc accidit? Profectò quia hæc falli & fallere potest, ille non potest. Aut si falli potuit, intellectus non fuit, sed opinio. Hæc ille. Iuxta quæ constat Primò,
dum assertionem temerariam in opinione affirmat, tantùm velle temerarium esse pro certo obtrudere, quod certum non est, sed tantum verisimile. Secundò, errare eos, qui id, quod sub opinione est, vt certum amplectuntur, ex quo fit sententiam Auctoris, & eius, quam pro ea tantoperè laudat, non esse, ita certam, quandoquidem multi errant, qui opinionem reputant intellectum: vnde & videtur fieri iuxta eorum principia tutiorem partem eligendam, nec assertæ certitudini insistendum. Pro nobis autem id fauet, quod de opinione Doctor sanctus profert, esse scilicet viam ad inuestigandum Deum, & ea quæ ad eum spectant; quod intelligendum de illa iuxta propriam rationem accepta, quia non vult cum intellectu, id est cum euidenti ratione confundi, quod Scriptores præfati faciunt, vt vidimus, & inferiùs ampliùs explicandum.
Loading...