*Argumento deinde in forma proposito
respondeo etiam in forma negando antecedens,
& ad probationem nego Maiorem, & ad probationem eius, dato antecedenti, circa quod magna
est varietas sententiarum, dum de remedio originalis in statu naturæ aut lege eius, & etiam in
statu legis scriptæ agitur, nego consequentiam
in primis quoad id, quod dicitur, Baptismum esse
priuilegium; non enim tale est, sed lex à Christo
promulgata ad omnes spectans.
Ioan. 3.
Matth. 28.
Marci. 16. vnde consequenter negatur non potuisse Christum fauorabile aliquid respectu vnius
aut alterius pro rarissimo casu adimere, cùm aliàs
Baptismi fauor sit incomparabilis æstimationis
respectu remedij prædicti. Quemadmodùm Sacramentum Confessionis valde fauorabile est, ratione cuius innumeri saluantur, qui eo non extante perirent, cùm faciat de attrito contritum,
iuxta notam huius dogmatis expositionem: &
nihilominus in lege veteri, qui salutem sunt æternam consecuti, confessionis onere, quod est satis
graue caruerunt: & modò damnantur multi ne
illud subeant, quibus per contritionem esset facilis & secura saluatio. Nego insuper peioris esse
conditionis infantes in lege gratiæ, quia in eo facilius potest certum peccato originali remedium,
quàm in lege naturæ adhiberi, remedium siquidem Baptismi certum & facile est, potestque à
quocumque ministrari: remedium autem in lege
naturæ quod ad applicationem fidei aut orationem in argumento reuocatur, valde erat incertum, quia fides supernaturalis esse debebat, non
minùs pro iustificatione propria, quàm pro aliena, sine qua
impoßibile est placere Deo iuxta Apostolum
Hebr. 11. & Concilium Tridentinum
Seßione 6.
Cap. 8. De fide autem supernaturali
nemo certus esse potest, & licet non desit qui
affirmet, res quidem incerta relinquitur, vnde &
pariter remedium, non in vno aut altero, sed
generaliter; in quo quantùm Baptismi remedium
excedat statim apparet; qui enim baptizat cum
necessaria intentione certissimus redditur de infantis spirituali regeneratione, & summo quidem
certitudinis gradu, qualis est fidei diuinæ. Non
sunt ergo peioris conditionis infantes in lege
gratiæ, sed felicioris.