§. I.

§. I.

Circa Prolusionem. Vbi pro definitione purißimi Conceptus Virginis nonnulla momenti non exigui proponuntur.
483
*PRolusio tota pro de
finitione militat, in cujus Num. 54. adductus Alexander IV. & cùm in auctographo sic esset IIII. quarta littera omissa, aut non expressa atramenti defectu; vel compressionis III. legitur errore manifesto. Sicut n. 135. in principio, ubi sic habetur. D. Eusebio, ubi post D. deficit E, quod ex contextu liquet, & n. 137. & 194. Xepes pro Yepes. & nu. 182. Quintus pro Sixtus, lapsu inexcusabili, qui si de Sixto V. ageretur, poterat tolerari: cùm autem de Quarto trium illarum, de quibus ibi, Bullarum auctore, neutiquam excusandum. Ubi quidem de Virginis purissima Conceptio
ne agitur, & dici quidem meritissimò potest eos, qui circa illam errant, non habere sui erroris excusationem. Cùm enim piè & rationabiliter hanc gloriam Virgini possimus asserere, pro qua debet semper Christiana pietas militare, & ad ita sentiendum Ecclesiæ sensus festiva celebritate, Indulgentijs, & religiosis alijs significationibus ardentis devotionis invitat: quomodo non errare censendus sit, qui hac luce despecta proprij judicij vult dictamen erraticum consectari? Stultus homo despicit ma
Proverb. 15. v. 20.
trem suam. Et quæ mater ut Ecclesia? Et quæ stultitia major, quàm eam despicere, dum illius non statur judicio, sed pertinaciæ proprij posthabetur? Aptiùs ad intentum & vivacius illud Eccli. 3. v. 3. Et judicium matris exquirens fir
Eccli. 3. v. 1. 2. & 3.
mavit in filios. Deus inquam, de quo ibidem: Deus enim honoravit patrem in filijs. Vult ergo
ille ut filij matris judicium amplectantur, pro quo solicitum se curatorem affirmat. Audiendus ibi P. Cornelius sic locutus: Iudicium hîc significat tum jus, auctoritatem, & imperium, tum sententiam & præceptum. q. d. Deus vult cuique suum jus servari: unde exquirit, id est, severè jubet, exigit, & punit, ut judicium, id est sententia, & auctoritas matris conservetur & fiat à filijs: atque hoc ipso sancit & confirmat matris jus, auctoritatem, sententiam, & præceptum apud filios: ut filij illud quasi Dei præceptum audire, eiq́ue obedire teneantur: ei enim suam, id est, divinam auctoritatem addidit, dum jußit & statuit, ut filij obediant parentibus quasi Vicarijs suis. Hæc ille: Juxta quæ satis superq́ue intelligitur, quanti sit Matris Ecclesiæ judicium habendum, quanta promptitudine amplectenda sententia. Ubi ad illam hoc loco adlusum prior versus indicat, dum sic ille: Filij sapientiæ, Ecclesia justorum. v. 1. Ut penitus inexcusabiles sint, qui tali judicio ac sententia posthabitis, periculosum judicium, & formidandam sententiam proprij cerebri, ac devij spiritus, amplectuntur.
484
*Ante non multos dies Scriptorem le
gi, apud quem aliqui ita de opinione censebant, ut impossibile judicarent rem sub ea positam posse ab Ecclesia decerni. In quo quidem si ita res sub opinione sit posita, ut utraque pars æqualiter aut ferè æqualiter probabilis sit, non infirmo id nititur fundamento: nam res in eo statu posita revera dubia est, & valde verosimile eum, cui res æquè probabiliter proponitur pro utraque parte, nulli posse assensum absolutè præstare. Dum enim quis assensum præstat, & asserit rem ita se habere, re etiam | vera absolutè non dubitat, nam absolutè asserere, dubitare non est. Id autem stare nequit, quia stante æquali probabilitate ante assensum res absolutè erat dubia: post assensum autem nihil est adjectum, ratione cujus potuerit dubium submoveri. Id autem quod respectu privati cujusque accidit, respectu etiam Ecclesiæ potest accidere, si res sub illa indifferentia proponatur: licet possit opinione uti pro commoda occurrentis negotij dispositione, ut non semel actum scimus, de quo dictũdictum aliàs. Si autẽautem probabilitas talis non sit, sed valde inæqualis, definitio locũlocum habere potest juxta dicta §. 8. Quod evidenter ostenditur in casu, de quo agimus; nam ante annos aliquot sub opinione fuit an Ecclesia celebraret Conceptionem Virginis celebratione in origineam directa puritatem, cùm essent qui contenderent solam celebrari sanctificationem incerto factam instanti, præcedentem tamen Nativitatem, quæ proptereà ut sancta potuit celebrari. Atqui jam penitus talis cessavit opinio post Constitutionem Alexandri Septimi contrarium definientis: ergo simile aliquid poterit circa alia contingere ex concursu circumstantiarum succedente, Spiritu sancto Pontificiam mentem illustrante.
485
*Ubi objici potest ab Ecclesia non
posse nisi id, quod est certum, definiri, & ita ante definitionem tale esse debere, ac proptereà opinioni rem suppositam non esse definibilem, quia ante definitionem statum opinionis retinet, post quem cùm nihil novum erga ipsam extat, ex quo acceperit mutationem, ut nuper post assensum opinati arguebamus. Sed hoc urgere non potest, cùm in casu adducto Constitutionis Pontificiæ omnes debeant respondere, & in similibus alijs, de quibus citato §. 8. Dicendum ergo rem opinioni suppositam ante definitionem gradum aliquem habere certitudinis, & per illam ad superiorem alium elevari, unde opinio respectu Pontificis jam statum opinionis amifit, & ita sine formidine ad definiendum progreditur. Sicut in Canonizatione Sanctorum accidit: antequam moralis certitudo procedit, quæ per definitionem ad gradum evehitur sublimiorem. Quoad alios verò, qui ad definitionis præambula proximè non concurrunt, res sub opinione perstat. De proximè autem concurrentibus, illis inquam, per quos mens Pontificis informatur, & à quibus pro definitione concluditur, videtur etiam asserenda certitudo, cùm ex illorum consilio sit ad illam procedendum. Ex quo apparet non esse eamdem rationem de assensu opinativo in casu, de quo suprà: ibi enim res eodem modo se habet, neque qui assensum præstaret, eam posset ad altiorem gradum certitudinis elevare.
Loading...