*Circa Visitatoris Officiales in casu
dicto ampliatæ procurationis potest esse difficultas, si ipsi ad illam non conferant auxilium
vel consilium, sed Visitatori simpliciter obsequantur, an ex acceptione partiali procurationis grave crimen incurrant, & ad restitutionem, sicuti & Visitatores teneantur. In quo
quidem si bona ducantur fide, cùm ad ipsos
non spectet præcipua Visitationis dispositio, &
ratione acceptionis non sint locupletiores redditi, doctrina est communis applicanda, juxta
quam cessat restitutionis obligatio. Id quod
circa victualia non erit admodùm difficile,
quando ad pecuniam redacta non inveniuntur.
Si verò in mala sint constituti fide, & pecuniam acceperint, non videtur quomodo eximi
ab obligatione queant, cùm nullus respectu
illorum labor accrescat, neque titulus licitæ
acceptionis appareat, nisi qualis in ijs, qui socij
furum. Si verò tantùm de Victualibus in specie agatur, accidere potest ut obligatio restitutionis absit, ex præsumpta visitati voluntate
circa hæc, in quibus Parochi Indorum cum
ijs, qui per illorum oppida iter facere solent,
liberales esse consueverunt, eos ad mensam invitantes. Quòd quidem in unius aut duorum
dierum detentione verosimile apparet, secus si
diuturnior haberetur. Pro quo id facit quod
dictum
nu. 15. præsentis Tituli, ubi de remissione accepti, quæ potest accidere, etiamsi impartitio involuntaria acciderit, id est, invitè
peracta, licet animus transferendi dominium
cum eo compati possit, ut aliàs declaratum. In
victualibus autem, quorum dominium usu
statim amittitur, & si revera non sit comparatum, potest locus esse facilior remissioni, &
quia horum vix est qui curet. Præterquam
quòd apparatus mensæ intuitu Visitatoris instruitur, & quod pro illo fit, in Officiales redundat; unde ratione illorum parùm sumptus
accrescit. Quod si illi ex conscientiæ remorsu
abstinere vellent, non dubium quin Parochus,
aut qui ejus loco Visitatori assistunt, eos ad
mensam invitarent, vel Visitator ipse ad id
compelleret, dicens supra se scrupulum jactari,
|
si forsitan aliquo pungerentur, satis facturus
ex intègro, si satisfactioni aliquid obnoxium
occurrere sibi persuaderent. Video Scriptores
aliquos ita delicatè in hac materia loqui, ut neq,
fragmenta, quæ ex victualibus supersunt, dicant
posse Visitatorem secum asportare, ut ea domi
pauperibus eroget, sed debere ea pauperibus
visitati populi distribuere, si videlicet notabilia
sint, ut ex Genuensi habet D. Barbosa
circa
citatum Concilij Caput n. 26. Sed quidem cùm
notabilia dicantur, circa non talia, sine scrupulo procedit assertio, & talia censeri possunt,
quæ uno aut altero die Officiales absumunt:
cùm aliàs circa Indicos versemur Parochos,
liberaliùs agere solitos, & plus aliquid hoc in
genere terræ opulentia patiatur. Et circa erogationem dictam fragmentorum notabilium
esse difficultas potest, ut queat à Visitatore
peragi populi pauperibus, cùm eorum non sit
dominus. Ad quod quidem ex præsumpta videtur eorum, qui Victualia præstitere, id stare
posse verosimiliter respondendum. Ex quo
& habemus circa talia multùm posse verosimiles conjecturas operari, casui de quo agimus
verosimiliter adaptandum.