*Sed quidem præfata responsio in primis
quod ad negotium morale attinet, parui videtur
esse momenti, cùm ex ea habeatur matrimonia
inter fratres & sorores posse non semel, sed etiam
sæpè constare, quoties scilicet necessitas ei similis
occurrerit, (aut magna vtilitas, quæ pro necessitate reputatur
) qua ductus Martinus V. id præstitit, quod est nuper declaratum. Ex eo autem
videtur fieri etiam sine declaratione Pontificia
idem fieri posse, quia necessitas inferioribus etiam
Prælatis potest esse perspecta, & regulariter ampliùs quàm Pontificibus rem à longè prospecturis. Deinde non videtur negari posse in facto tali
interuenisse dispensationem, sic enim scriptores
tradunt, quibus credendum circa hoc, sicut & absolutè circa factum fides, vt eorum meretur auctoritas, adhibetur. Præterquam quod à præfato
scriptore, vt vidimus, asseritur, declarationem
talem omnino esse in Pontificis potestate, vt omnes fateri debent. Atqui non omnes Theologi &
Canonistæ ita fassi sunt à Martino V. consulti, vt
ex adductis Siluestri verbis euincitur,
Licet aliqui
dicerent eum hoc non posse. Scilicet nec per modum
dispensationis, neque alio
: Si enim alius ita est
certus, doctos adeò magistros Pontificis Consiliarios non lateret. De dispensatione ergo tantùm
fuit quæstio, quomodocumque eam libuerit appellare. Tandem post declarationem quod in tali
casu non vrgeret obligatio iuris naturalis, fuit ne
dispensatio necessaria, an non? Si primum dicatur, habemus intentum. Si posterius ex eo fiet,
|
quod nuper dicebamus, stante necessitatis euidentia, sine Pontificis facultate huiusmodi posse
matrimonia celebrari, quod, vt æstimo, non admittet P. Bonæ Spei, pro impedimento isto acris
aliàs decertator. Pro gradibus, circa quos dispensari ab Ecclesia potest, declaratio extat huiusmodi
veritatis, & nihilominus præter declarationem
dictam, opus est dispensatione in facti contingentia. Non ergo in eo, de quo agimus, declarationem inficiamur, sed eam prorsus admittimus,
sed quæ dispensationem præcedat, vt iuxta scriptores præfatos in facto Martini V. accidit, consilio sapientium adhibito, aut quæ dispensatione
ipsa declaretur.