*
PLurima esse illa possunt, propter quæ
vitanda iussi ab oppidis abire, in quibus Commendæ sunt, & in illis neutiquam habitare. Vnde si secus faciant, vt accidere solet, eò quòd circa illas villas aut prædia habeant, aut habitatione continua, aut per maiorem anni partem, transgressores legis manifestissimi comprobantur. Ex eo præsertim quia hahitatio talis in id tendit, vt seruitio Indorum indebito prorsus vtantur. Ita quidem præter iniuriam, dum violentiis opprimuntur, cum onere
compensationis iuxta æstimationem laboris, videtur etiam iuramenti minimè obscura transgressio. Cùm enim iurent defensuros se Indos; id
Iuramentum ad id extendi.
certè iurant, quod præcipuam Indorum tranquillitatem concernit, & ita à se non vexandos
:
à nullis enim magis timeri hostilitas potuit, quàm
à Commendatariis ipsis, vnde circa hoc tot leges Regum Catholicorum extant, & propter
duriora hæc experimenta ab oppidis exclusi, &
gubernatio oblata penitus, cùm Vasallorum dominis soleat eorum præfectura concedi. Paucis
res ista absolui potest. Iuratur defensio: & qui
vexant non defendunt; rei ergo sunt violati Sacramenti
Para no desarlosdejarlos maltratasmaltratar en sus personas
y haciendas. Sic Rescriptum, de quo
num. 5. Videant ergo quomodo hoc præstent, qui seruitiis
addictos tenent. Si dicant se non ita cogitasse,
cùm iurarunt
: non erunt quidem iuramenti rei
in foro animæ, secus in exteriori, quia lex ad
huiusmodi defensionem, vti ad præcipuam, vult
dirigi iuramentum, & poterunt vt violatores eiusdem puniri Commendæ priuatione, vt in Rescripto citato habetur expressum.