*Argumentum autem hoc extantium Re
liquiarum communiter Doctores vsurpant ad
probandum non resurrexisse illos, quorum esse
dicuntur. P. Pineda in Iob. Cap. 19. v. 25. affirmat
cum Christo resurrexisse Danielem, & tres eius
socios Ananiam, Azariam, & Misaelem. Quod
tamen sic redarguit P. Cornelius in Matth. 27.
v. 55.
Sed his obstat, quòd horum corpora & Reliquiæ ostenduntur Romæ in templo S. Adriani, vt obseruauit Noster Lorinus in Act. Cap. 2.
v. 29. Sic ille.
Vt etiam probetur D. Ioannem Baptistam eo
non potitum priuilegio similiter arguunt, vt videri potest apud eumdem sic dicentem:
Verùm
Baptistæ obstat quòd eius Caput Romæ & Ambiani,
digitus Florentiæ, reliqui Corporis cineres Genuæ
ostenduntur. & P. Suarez
Tomo 2.
in 3.
p. q. 53.
arti. 3.
in Comment. §.
Sexta coniectura ita scribit
post alia:
Reuocare enim in dubium historiam &
traditionem de Reliquijs Baptistæ, neque pium esset,
neque antiquitati consentaneum. De qua re legi
possunt, quæ congerit Canisius lib. 1.
de corruptelis
Verbi Dei Cap. 14. sic Doctor eximius, qui &
addere plus potuit, Ecclesiam scilicet inuentionem Capitis celebrare
die 14.
Februarij, de qua
sic in Martyrologio
: Ierosolymis prima inuentio
Capitis Præcursoris Domini clare indicans fuisse
& aliam, de qua die 29. Augusti, simul cum illius Decollatione
: vt iterato testimonio hæc
veritas firmaretur. Quod non videtur animaduertisse P. Tirinus, dum in citatum locum Matthæi in dubium id reuocat dicens:
Fortè etiam
Zachariæ, Simeonis, Ioannis Baptistæ surrexerunt,
scilicet corpora, cùm veluti pro certo resurrectionem Adæ, Heuæ, Noe, Abrahæ, Isaac, Iacob, Ioseph, &c. Statuisset. Cùm sint tamen
qui de Heua negent, quia id indecorum Virgini
Deiparæ reputant, vt scilicet ante illam femina
alia corporis gloriam, & cæleste culmen obtineret. Sed hanc rationem exigui esse momenti
existimant alij contra P. Lorinum
suprà qui id
Heua cum Christo resurrexit.
de omnibus negat feminis, quod est sanè durissimum, inter tot scilicet resurgentes feminam
nullam beneficium illud meruisse; cùm in negotio resurrectionis feminæ præcipuas personas
egerint, & ita illius fuerint nuntiæ à Domino
constitutæ, ipsis in hoc Apostolis antelatæ. In
quo & ipsius Virginis agi caussa potuit, vt scilicet ascendens in cælos, & in ipsis ante generalem resurrectionem corpore cum glorioso futura, socias haberet eiusdem gloriæ participes, quibuscum agere posset sensuum exercens facultates. Quam rationem de Christo agens adducit
P. Suarez
suprà circa finem, sic concludens:
Præsertim cùm deliciæ eius sint esse cum filijs hominum. Prouerb. 8.
v. 31. Videndus Franciscus Lucas Brugensis in cit. locum Matthæi, qui & de
Diui Baptistæ glorificato corpore sinistrè censuit, à P. Cornelio
superiùs impugnatus.