*Tandem circa Confirmationem sic ele
Circa confirmationem Electi.
cti nihil Auctor in speciali determinat, dicens
id esse iuxta Religionum peculiares leges decidendum. Pro quo satis notabilem Conclusionem Giragus profert
suprà num. 112. dicens tumultuarias Factiosorum confirmandas esse electiones, eo quòd veritas violatæ iustitiæ sit difficillimæ probationis, pro quo eleganter discurrit
nu. 110. ad pœnam siquidem negandæ confirmationis delictum debet esse notorium, quod
scilicet iuxta Iura & Doctores nulla possit tergiuersatione celari. Quæ autem difficultas non
erit in probando factiosorum vitium esse notorium, eo quòd fortè non est rei permanentis,
quia celatur in mente? Heu, heu, mille excusationes ac tergiuersationes inueniri possunt ad
illud velandum, maximè quia, vt inquit Ro
dericus, sub specie zeli committitur, vnde bonum apparens videtur esse illud velum, quod
tegit notorietatem vitij: immò vitium ipsum.
Fabricent suo nutu Prælati processum, examinent suo beneplacito testes
: profectò depositiones erunt laudes eorum, qui fuerint electi, eligentium encomia, oppositiones contra aduersarios tamquam conturbatores pacis ac seditiosos, ac similia, quænam sententia ad eas depositiones erit à iudice proferenda
? Nonnisi quòd
huiusmodi vitium est verum in sua conscientia,
in foro autem contentioso difficilis probationis, & rectè, quia in moralibus quod est difficillimæ probationis, reputatur impossibile vt
inquiunt Syluester, & Tabiena.
Impoßibile.
Hinc est quòd Prælati non formant processus,
nec vocant testes, nec proferunt sententiam ab
ipsa difficultate instructi, & experientia moniti. In hunc modum Auctor dictus, quem secutus Fr. Antonius à Spiritu Sancto
suprà num.
149. qui
num. 147. satis grauiter & verè factionum damna perpendit. Quæ dum lego gratias Deo conor referre quàm maximas, qui
me ab electionum turbamentis semotum, &
remotum esse disposuit, eum inspirans statum,
in quo pro eligendis Prælatis
(si supremum excipias) nulla sunt Capitulorum dissidia, quia
neque Capitula: damnanda minimè, cùm ab
Ecclesia probentur, sed à Sanctissimo Fundatore vt minùs conuenientia depulsa: quam cælestem cogitationem vel ipsi, qui minùs comperiuntur affecti erga ipsius Religionem, extollunt, dum
lamentabilem statum (sic duo citati
loquuntur) occasione contentiosæ agitationis in
electionum tempestate, quem experiuntur, accusant, & irremediabili collacrymatione deplorant,