*Dico quintò. Quod in priuilegio tan
dem dicitur verbis illis:
Quæ tamen per epistolam
etiam impetrari poßit; licentia inquam; attento
eiusdem tenore, de licentia intelligendum videtur, quæ iam approbato conferri ab aliis Episcopis potest. Cùm ergo aliquis primò ad audiendas Confessiones à Superioribus exponitur, aliter
videtur dicendum: debere inquam comparere,
quia aliter iudicium efformari de sic expositi
sufficientiâ ab Episcopo potest, ac de eo qui tunc
primò ad ministerij dicti difficile exercitium accedit. Quo pacto nihil videtur speciale per priuilegium haberi; cum tamen valde sit verosimile pro
speciali aliquâ gratiâ fuisse concessum: id enim,
dum clarè aliud non constat, semper debemus
æstimare. Posse namque licentiam per epistolam obtineri certa res est, vnde & in Adnotatione ad §. 2. verb.
Confessarius, in Compendio communi id tamquàm certum statuitur, vt vidimus,
num. 334. verbis illis:
Quòd si longè absint, petant
per litteras: quod & expressè decisum ab Inno
centio X. in citato Breui, contra id, quod Angelopolitanus Episcopus contendebat. Immò
& ore tenus. Ideò dicendum videtur Episcopos
non debere sic petentes ad comparendum obligare: licèt enim ex dispositione Concilij
citato
Cap. 15. examinare possint etiam Regulares, &
ita non comparentibus approbationem denegare
:
in casu autem dicto, cùm absolutè de sufficientiâ
constat, neque sit quidquam in contrarium, meritò vult Pontifex vt licentia sic petenti tribuatur. Et quidem Concilium ad habendam idoneitatis notitiam, non requirit examen, vnde addit:
Aut aliàs idoneus judicetur, in quo magna est
latitudo. Videatur P. Fagundez
suprà, num. 70.
Potest ergo sic petentem idoneum aliàs iudicare,
quo pacto concedere licentiam præsenti deberet.
Pro quo videndus P. Martinon
suprà num. 39.
ergo & absenti, si non esset commoditas accessus.
Quid ergo mirum si Pontifex ad concessionem
obliget, in quo vix onus aliquale Episcopis imponitur, pro quorum exonerandâ conscientiâ
Societas nostra desudat? Si præsertim addamus
opinionem esse multorum semel approbatum
generaliter, vlteriori approbatione non egere,
nisi ad alium Episcopatum accedens approbatione habitâ vti prohibeatur
: pro quâ militat P.
Bauny
Tomo 1.
Tractat. 4.
Quæst. 4. §.
Dico primò,
vbi alios pro eadem adducit. Vbi licet de Sacerdotibus aliis loquens, id ita temperet, vt in Episcopatibus aliis Confessiones audire nequeant,
nisi à Parochis inuitati, quia præter approbationem debent eis oues assignari, & in potestate
approbantis non fuit alienas committere, quamuis iudicium illius de idoneitate vniuersalem efficaciam habeat, sicut habent alia authentica instrumenta. Circa quod omnino consentit P. Dicastillus
Tractatu 8.
Disput. 10.
Dub. 9. omnino &
videndus. In Religiosis autem aliam dicit esse
rationem, quibus à Pontifice iurisdictio tribuitur dependenter ab approbatione: qui vniuersalis Pastor cùm sit, omnes illis potest oues commendare. Pro quo præsertim
in fine, cum Mag.
Candido, quem citat,
de Confeßione, Disquisit. 24.
art. 5.
Dub. 9. & de quo etiam P. Martinon
num.
39.
citato. & P. Amicus
Tomo 8.
Disput. 15.
num.
123. cum limitatione quadam, de quâ & P. Ægidius
Disput. 8.
Dub. 7. & Innocentij X. Decreto conformi. Et P. Lessius
circa Additiones D. Thomæ q. 8.
num. 17. Nec non Hieron. Pharaonius
Tractat. 1.
Seßione 17.
Casu 15. vbi ex Quaranta
speciale priuilegium etiam adducit, & alij apud
Dianam
Parte 10.
Tractat. 14.
Resolut. 23. Vbi ergo opinio talis est, hucusque non penitus improbata, quidquid dicat Dom. Reyna
Tomo 1.
de
Perfecto Prælato, pag. 89. non debet DD. Episcopis intolerabile videri, si minimum aliquid ex illâ,
ratione priuilegiorum in Indiis licere Religiosis
asseramus.