*Sed certè licet hoc vrgere aliquomodo
videatur, non tamen ex eo ratio à nobis adducta
conuellitur: quia licet in rigore scholastico loquendo aliqua ex prædictis criminibus minora
esse videantur, in ordine tamen ad gubernationem politicam, quæ præcipuè attenditur, alia ratio esse potest, & ita quæ maiora reipsa sunt, possunt non esse excepta, vt non est exceptum homicidium, quod maius est violentia facta mulieri; & ita illud, de quo agimus, reputari potest,
& prætereà de rigore etiam scholastico loquendo
non est ita exploratum id, quod de maioritate dicebatur; nam malitia peccatorum quoad eorum
specificam rationem, non desumitur ex actionum
extensione, quæ ad circumstantias aggrauantes
spectare potest, sed ex peculiari difformitate, iuxta
diuersos illam explicandi modos, qui apud Theologos occurrunt. Iuxta quod vis illa facta mulieri
maius peccatum est furto, licet illud notabile sit:
quia hoc contra solam iustitiam est, illud autem
& contra iustitiam, dum vis infertur, & contra
charitatem, quia scandalum, dum feminam in periculum manifestum grauiter peccandi violenter
inducit: & contra castitatem. Quod autem ad
raptorem publicum pertinet, iam vidimus
n. 278.
quid sit de eo in casu præsenti dicendum. Et
maius quidem peccatum esse ex eo conuincitur,
quia præter subtractionem bonorum est in eo
violentia peculiaris valde iniuriosa cum præparatione animi ad continuandum scelus, &
vitęvitæ etiam
innocentium insidiandi. Præfractio domus pecu
liare etiam aliquod habet, propter quod non veniat tale crimen ei, de quo loquimur, exæquandum, quia securitas publica læditur, qua sublata
nihil tutum, neque facultates, neque vxores, aut
filiæ, neque instrumenta publica, neque vita ipsa.
Incendium segetum inhumanitatem arguit non
solùm Christiano homine, sed etiam indignam
Pagano
: estque bono publico nocentissima, quia
id destruitur, quo sustentanda vita est, & licet
damnum esse possit respectu tantùm inimici
cuiusquam, id non debet patrocinium criminis
immanitati præstare, quia si quisque inimici sui
campum velit incendere, neque per publicam id
auctoritatem vigilantissimè caueatur, cùm tot
sint inimicos habentes, & etiam segetes, damnum
inde grauissimum promanabit. Domus etiam
conflagratio grauissimum damnum est, quia præter id quod secum affert applicitus ignis, periculum est præsentissimum, vt & vicinæ domus, &
magna etiam populi pars, conflagratione dispereat. Et quidem si præfractio domus id habet,
quod vidimus, circa incendium ratio est manifestior. Iam quod ad resistentiam attinet facilè
perspicitur quàm sit pro illa ratio vrgens: fundamentum
namq;namque politici status subiectio est, quam
seruare subditi debent sublimiorum respectu potestatum. Non ergo ex prædictorum criminum
exceptione legitimè argui potest pro eo, de quo
agimus. Iuxta quæ