*Quibus id videtur obstare, contrarium
scilicet intellectum communiter esse receptum,
vt scilicet omnino iuxta mentem Concilij fuerit
in Iure Canonico Laureatum debere esse Vica|
rium: quod ita fatentur, quo absolutè id tenent;
& qui censent non obligare decisionem dictam,
in eo fundantur, quod per verba subsequentia sit
illi moderatio adhibita,
siue alius, quantùm fieri
poterit, idoneus: vel quia ita vsu receptum: ac
proptereà quia pro eo extant Cardinalium Declarationes, ac præsertim vna 28.
Augusti 1621.
quam Auctores adducunt, ac præcipuè Dom.
Barbosa
in Tractatu de Canonicis, cap. 42.
numer. 53.
Ad quæ responderi potest, ita quidem esse, vt
communis intellectus pro contrariâ faciat positione; sed non ideò reiiciendam vt inuerosimilem, quæ Textui conformis ostenditur, & pro se
habet præsidia non contemnenda à Iure, & ratione petita. Vbi accommodari non immeritò
potest, quod Bonacina habet
Tomo 1.
Disput. 2.
de
officio diuino, Quæst. 5.
Puncto 3. §. 3.
num. 1. Vbi
cùm dixisset Præbendarium absentem ad tuenda
iura Capituli lucrari distributiones, etiamsi stipendium à Capitulo accipiat, ita subdit
: Hæc
ampliatio mihi probatur, licèt nullum habeam Auctorem, qui meæ sententiæ subscribat, plures verò contrarios inueniam, &c. Deinde, quamplures esse, qui
teneant Doctorem Theologum eligi posse, vt
videri potest apud Dom. Solorzanum
suprà, quem
item cum Riccio adducit Diana
suprà, Resolut. 56.
vnde quod ad rem attinet, seu effectum ex Concilij interpretatione deductum, non potest dici
sententia ista singularis. Quòd verò particula,
saltem, hoc aut illo modo accipi debeat, quantùm
ad vim consequentiæ ex illâ, tanti momenti non
habetur, vt singularis sententia solidis fundamentis innixa, veniat respuenda. Quod verò Cardinalium Declarationes non vrgeant, iam vidimus
num. 14. ex Dom. Solorzano. Cùm autem Doctorem Theologum dicimus, non quemlibet intelligimus, sed eum, qui in Theologiâ generale
possit magisterium exercere, quæ non tantùm
speculatiuas notitias de diuinis, sed morales etiam
& iudiciales multas comprehendit: qui enim tales, facillimo negotio iudices esse possunt, &
caussas, de quibus agitur, intimè penetrare. Quod
verò ad praxim attinet, nihil est difficultatis in
illâ, vt & illiterati in ipsâ inueniuntur promptissimi; cùm aliàs Assessor sit Iuris Canonici consultus adhibendus. Nullum ergo erit peccatum in
talium electione.