*Ad quæ respondeo. Ad
Primum de Medico
iam dictum in eo specialem esse rationem, quia
damnum, quod reuera timeri potest, probabilis
opinionis vsu non vitatur, & ita graues Scriptores exceptionem istam adhibent, vt videri potest
De Medico notatio peculiaris.
apud Ioannem Sancium
Disput. 44.
nu. 38. Apud
quem etiam eximiæ auctoritatis, alij etiam Medicis vsum probabilis opinionis licitum esse concedunt. In quo quidem vt id verum habere possit, videtur cum distinctione
loquendũloquendum. Nam medicamentum aut nocere potest probabiliter, aut
non ita conferre ad sanitatem vt alterum, iuxta
magis probabilem sententiam. Si primum, minimè id esse licitum asserendum est ob rationem
dictam, quòd scilicet damnum, si eueniat, non
potest probabilis opinionis vsu vitari. Si secundùm, cùm reuera medicamentum vtile sit, ex
illius applicatione id tantùm habetur, vt non ita
certa aut præpropera iudicetur sanitas, in quo
non est damnum considerabile, quia medicamentum, quod generaliter loquendo vtilius iudicatur, potest multoties minùs vtile esse alio, vel
quia hoc recentius, vel ratione dispositionis subiecti, quibus euentibus consideratis non est obligandus medicus ad probabiliora, quæ & ipsa incerta. Vt autem non videatur inhumanus, dum
sic agit, aliæ occurrere procurationes; vt si concurrat ad ægri curationem cum medico alio maioris auctoritatis, cuius iudicium sequatur, licet
minùs sibi videatur conueniens. Accidit etiam
vt apud Pharmacopolam amicum non extet medicamentum illud, cùm tamen sit aliud, & hæc
amicitiæ officia sint ipsi valde proficua, & sic
aliàs. Vbi tamen casus videtur prorsus excipiendus certi vitæ periculi; in eo enim inhumanum
est & crudele incertis uti, vbi certiora succurrunt.
Certissimum illud ex Medicorum Principe,
experimentum esse periculosum, & iudicium difficile.
Ergo & in probabilioris opinionis vsu sua est difficultas. Ab Illustrissimo Prælato accepi, cùm erat
Compluti, & in D. Ildefonsi Collegio alumnus,
venisse ad eum Medicum amicum desperato similem, & maledicentem diei suæ, qua scilicet,
de ineundo medicinæ studio cogitauit, & rogatus
caussam, eam reddidit, duos videlicet iuuenes,
Academiæ florem, quibus infirmis adfuit, dudum
mortuos
: vnum potione purgante adhibita, alterum negata, morbo in eodem, dum quod
vtile vni futurum censuit, reuera non fuit, neque experientia ex eo desumpta alteri potuit esse
subsidio.