CAPVT VI.

CAPVT VI.

An inter Indias, & Prouincias extra illas, communicatio Priuilegiorum sit.
CIrca hoc non leues difficultates occurrunt, nec parùm profectò vtiles, pro quibus
117
*Dico primò. Si qua extant priuilegia
aliquibus de nouo conuersis extra Indias concessa, eo modo philosophandum de illis sicut Capite præced. Assert. 1. Pro quo est doctrina P. Suarij Lib. 8. de legibus Cap. 26. num. 3. & quoad vrgentem casum iuuat quod Assertione 2. dictum circa auctoritatem eorum, qui extensionem hujusmodi admittere minimè reformidant: cetera enim, quæ ibidem addita, neutiquam suffragantur.
Dico secundò. Si priuilegium sit Christianis antiquis concessum, potest ad Indias verosimili
ter extendi. Id probo ex mente Pontificum, qui Indias maximè priuilegiatas esse volunt, vt & re ipsâ per singularia valde priuilegia constat, & eorumdem est verbis manifestum. Paulus V. in Bulla, quæ incipit, Cùm sicut accepimus, ita loquitur: Nos eorumdem Neophytorum animarum statui, & conscientiæ securitati, quantum cum Domino possumus, prospicere volentes, nec non æquum reputantes huiusmodi Neophytis aliquid de iure Canonico
Paulus V.
remitti. Hæc ille: quibus similia habet Vrbanus Octauus in Bullâ consimilis concessionis, & alij. Cùm ergo, quantùm cum Domino possunt, Pontifices Indorum commodo spirituali prospicere intendant, & ad hoc conferre existiment iuris Canonici remissionem; videtur inde haberi compertum non negata ipsis, quæ antiquioribus Christianis pro eorum sunt spirituali commodo Apostolicâ benignitate concessa. Quòd si quidquam eorum negatum esset, non staret certè PōtificesPontifices quantùm cum Domino possunt, Indorum spirituali saluti prospexisse. Si quid ergo circa ieiunia, dispensationes, Festa &c. alicubi reperiatur indultum, id poterit ad Indos sine scrupulo vllo transferri. Pro quo & est ratio, quam adducit Clemens Octauus in Breui, cuius meminit Dom. Solorzanus in Politica pag. 239. Col. 1. in margine: ita enim loquitur: Ac Christi fideles
Clemens VIII.
illarum partium, tamquàm teneros nouæ plantationis palmites, suaui mansuetudinis imbre irrigare volentes &c. Suauitas namque irrigationis huius in eo ostendi debet, vt leuiora illis onera, quàm Christianis veteribus imponantur, eò quòd teneri palmites sint: ergo ampliora illis sunt priuilegia concedenda; immò & concessa intelligi, quæ
Indi maximè priuilegiati.
aliis fuisse constet indulta: vt stet etiam quod citatus Auctor affirmat, nullos vnquam nouiter conuersos magis priuilegiatos extitisse.
118
*Dico tertiò Priuilegia concessa Mini
stris Ecclesiasticis erga alios extra Indias, Indicis etiam Ministris sunt communia, quicumque illi Ministri sint, vt si non Religiosi, neque habentes communicationem. Probatur ex dictis Assert. præced. quæ hoc etiam ostendunt: nam talia priuilegia non solùm Ministrorum sunt, sed fidelium, ad quorum spirituale commodum diriguntur: ergo ex eâ parte debent esse communia: vnde & consequenter respectu eorum, sine quorum ministerio nequeunt eorum effectum obtinere. Ex quibus constat quid de habentibus communicationis priuilegium asserendum.
Dico quartò. Communicatio dicta nequit ita
extendi, vt quæ circa Indos licent, debeant etiam Europæis licita censeri. Hoc debet haberi certissimum, licet verba priuilegiorum adducta num. 116. videantur extensionem omnimodam indicare: talis enim manifestè apparet mens esse Pontificum, qui, vt dicebamus nuper, teneros Neophytorum palmites suaui priuilegiorum imbre student irrigare. Quis autem credat imbrem eumdem communem plantis robustis velle, & insignem circa illos iuris Canonici remissionem? In generali certè concessione non veniunt illa, quæ quis non esset in specie verosimiliter concessurus, vt habet Regula iuris in 6. quod equidem hic maximè videtur locum habere, quia iam inter Neophytos, & Christianos veteres nullum esset discrimen quoad absolutiones, dispensationes, & alia: cùm tamen Pontifices tale esse velint, quale inter palmites teneros, & adultas esse plantas solet: vnde & pro dispensationibus erga Europæos adiri se volunt, circa quas etiam difficiles se multoties ostendunt, circa Indos benigniores.
119
*Dico quintò. Sententia est aliquorum
priuilegia Indica ad Prouincias alias extendi, cum limitationibus tamen quibusdam. Nam quidam asserunt quod in priuilegiis dicitur de extensione loci ad locum non debere intelligi de Capellis, Altaribus, & similibus, nisi Capellæ essent separatæ, & pro Ecclesiis haberentur: & hac sunt limitatione contenti. Sic doctus ex Nostris Peruuianus Magister. Alij affirmant totum Indicum Compendium in Hispaniâ, & vbique gentium suffragari, vbi non exprimitur concedi solùm pro Indiis Orientalibus, vel Occidentalibus, aut extra Europam: vel in quibus non exprimitur, aut militat specialis concessionis ratio, quæ pro Indis, ac Indiis solùm reperitur; vt penuria Ministrorum, locorum distantia, Neophytorum instructio, necessitas, &c. Sic P. Quintanad. Tomo 2. Tractatu 5. Singulari 7. num. 2. vbi pro se adducit P. Christophorum Garciam virum doctissimum, & alios à se consultos. Probant ex adductis priuilegiis: & quia vbi Pontifices nolunt ad Europam extendi, id exprimunt: cùm ergo non addunt, aliter videntur sentire: nam si voluissent, expressissent. Cap. Ad audien|tiam, de decimis. & exceptio firmat regulam in contrarium. L. Nam quod liquidè. §. finali. D. de pen. legat. Sed his non obstantibus, oppositum videtur dubio procul asserendum: quod & tenet Ioannes à Cruce in Epithome Status Religiosi, in Indice, verb. Priuilegia gratiæ. Et illud probo
120
*Primò. Ex dictis Assert. præcedenti: nam
priuilegia concessa pro Indis, nequeunt aliis applicari: ergo neque generaliter Indiis concessa. Antecedens vlteriùs probo: quia pro extensione nullum est fundamentum in Apostolicis concessionibus, vt constat: sed neque ad communicationem recurri potest, tum ob dicta, tum etiam, quia neque ad Europæos in Indiis degentes extendi queunt; ergo multò minùs ad alios extra Indias existentes. Assumptum constat ex generali omnium praxi, & recursu ad Pontificem, vt nullius in mentem venerit posse priuilegia Indorum ad dispensationes cum Europæis extendi, & ad alia, pro quorum obtentione in particulari nimis quantùm laboratur. Deinde. Quòd communicatio dicta non sit ita generaliter accipienda, ex eo probatur, quòd si Religiosus accipiat
Bullam CruciatęCruciatæ, non ideò sequitur posse quemuis alium Religiosum beneficio illius vti ratione solius communicationis, cùm tamen multa in illa priuilegia concedantur. Item. Obtento priuilegio circa dispensationes cum Indis ad contrahendum matrimonium in gradibus prohibitis supplicatione interpositâ est etiam obtentũobtentum, vt illud ad Mestizos dignaretur extendere Paulus V. In extensione enim tali grauis difficultas occurrebat: vel quia absolutè id fieri non posse putabatur, vel quia res erat scrupulis plena. Ex quo euidens apparet circa Europæos nullam fuisse rationem dubitandi: cùm tamen, si communicatio prodesse posset, res fuisset omnino peruia, & in quâ docti hærere minimè debuissent. Pontifices prætereà Paulus, & Vrbanus Religiosos Societatis admonent ne his facultatibus vtantur, nisi vbi expedire existimauerint, super quo eorum conscientiæ onerantur: Mandantesque eisdem, vt Neophytos istos diligenter admoneant, quòd ab istis matrimoniis Canonicâ lege prohibitis abstineant. Cùm ergo Neophytos ipsos velint ita à matrimoniis Canonicâ lege prohibitis abstinere, manifestum est circa Europæos nihil tale indulgendum generaliter velle, & ita communicationem priuilegiorum circa hoc neutiquam suffragari.
121
*Iam illationem priorem ostendo. Nam
sicut communicatio non currit circa Indos, etiamsi generalis sit, quia præsumi nequit talem esse Pontificum voluntatem, & sic ad verosimilia coarctandam: ita etiam circa Europæos debet limitari, non obstante generalitate: vel si generalitas iuuare potest, ad Indorum etiam priuilegia debet applicari: axiomata illa Iuris applicando, quòd si voluisset, expressisset, & quòd exceptio firmat regulam in contrarium. Vbi quod de limitatione, quam addunt Pontifices, iuxta vsum frequentem dicebatur, scilicet, Extra Europam, nihil obstat; dici enim potest illos ita limitatè concedere, & ideò ex vi concessionis extendi non posse; at ratione communicationis validam esse extensionem. Quemadmodum. P. Quintanad. suprà Tractatu 6. Singulari 3. num. 7. ait quòd licet Pontifices aliqua priuilegia cum temporis limitatione concedant, id non tollit
quo minùs perpetua esse possint, si aliàs sit facta sine limitatione cōcessioconcessio. Quod vrgeo vlteriùs ex eo quod dicitur extensionem fieri non posse de Capella ad Capellam, neque de altari ad altare: ergo generalitas communicationis non est sine verosimilibus limitationibus accipienda.
122
*Vbi & notanda ratio, quam adducunt,
scilicet extensionem fore penè infinitam, & ex eâ inconuenientia emersura, ac confusiones, non secus acsi priuilegia de personâ ad personam extenderentur. Notanda inquam, quia ex ea fit neque extensionem licere, quam sic respondentes affirmant, ob similia inconuenientia & confusiones: nam plures sunt personæ quàm Capellæ & altaria, ad quas extensio fieri potest, iuxta illorum sententiam: ergo si ex multiplicatione emergunt inconuenientia & confusiones, multò magis ex personarum multiplicatione: vnde extensio est penè infinita. Fit etiam vim priuilegij tolli: nam iuxta illa fieri extensio potest de persona ad personam, vt vidimus. num. 116. verbis illis: de priuatis ad priuatos: quia si ex tali extensione confusiones & inconuenientia sunt futura, eò quòd illa propè infinita sit, clausula illa nequit ad effectum aliquem deseruire. Quòd si vim habere dicatur: ergo non benè arguitur, cùm potiùs oppositum elici debuisset: videlicet licere extensionem de Capellâ ad Capellam, quia etiam licet de personâ ad personam beneficio communicationis. Dicendum ergo neutrum licere in in casu, de quo loquimur; quia verosimile non est ita velle Pontifices, quando adeò diuersa materia est; & cùm à generalitate eximenda aliqua sint, nec possint commodè illa determinari, conuenientius esse vt ea, quæ extra Indias sunt, penitus excludantur.
123
*Secundò. Quia si priuilegia, in qui
Secunda ratio satis vrgens.
bus non exprimitur concedi solùm pro Indiis, aliis esse communia possunt, non verò illa, in quibus contrarium inuenitur, & ad hoc reuocatur assertio; aut nihil speciale dicitur, aut priuilegia, quæ pro fundamento adducuntur, ineptè applicantur. Primum constat: nam si priuilegia pro Indiis specialiter non conceduntur, non sunt Indica, sed communia, & de iis dubium non est, vnde cessat suppositum quæstionis. Secundum item Quia etiamsi ad concessionem pro Indiis specialis ratio subsit, ea non debet obstare communicationi, si tenor priuilegiorum attendatur. Nam Pius Quartus extensionem concedit etiam in iis, in quibus aliæ caussæ conceßionibus suberant, vt vidimus num. 116. Ex quibus communicationem aliter esse applicandam, vt de Indis ad non Indos, & Christianos veteres nequeat extendi colligitur, sic mente Pontificum intellectâ.
124
*Tertiò. Quia nulla sunt priuilegia In
dica, quæ non sint intuitu Indiarum concessa: ergo in omnibus est specialis ratio, propter quam Indiis, & non aliis, debeant applicari. Antecedens constat discurrendo per totum Indicum Compendium, vnde clara est Consequentia. Si dicatur esse quidem intuitu Indiarum concessa, sed non tantùm pro Indiis, quia in aliis habere locum possunt ex redundantiâ Pontificiæ largitatis. Contra est: quia in primis, si ita non est, necessaria ad hoc non erit amplissima illa | communicatio, cùm ex directâ intentione Pontificum sit generaliter facta concessio. Deinde. Iam vidimus, quòd etiamsi ratio specialis sit, non obstat extensioni: ergo si specialis ratio pro Indiis dicatur esse in caussa, non benè in eo sic dicentes philosophantur. Prætereà. In omnibus priuilegiis concessis pro Indiis est specialis ratio concessionis, vt illis tantùm, & non aliis concedantur: ergo nullum illorum ad exteros protrahendum. Antecedens probo ex adductis. n. 117. & num. 118. vbi vidimus Pontifices in concessione priuilegiorum ad bonum remotarum partium attendisse: neque alia est illorum mens, qui similia priuilegia concesserunt.
125
*Illud autem quod respondetur de non
expressa limitatione, pro Indiis tantùm, iam est à nobis refutatum, sed vlteriùs euidenter improbatur; nam multa priuilegia, in quibus id non additur, extendi dicto modo nequeunt: ergo leue est dictum fundamentum. Antecedens ostenditur clarè in facultate absoluendi à peccatis in Bullâ Cœnæ contentis, quam non habere Confessarios Societatis generaliter loquendo affirmat P. Quintanad. Tract. 5. citato. Singulari. 10. §. 1. & tamen pro Indijs conceditur à Paulo V. Vrbano VIII. & Innocentio X. præter alias concessiones antiquiores: in quibus tamen non apponitur prædicta limitatio, vt legenti constabit. Prætereà. Facultas absoluendi diripientes bona naufragantium non est generalis, & cessasse, quia concessa erat Oraculo Gregorij XIII. obseruat Auctor idem suprà. verb. Absolutio. §. 2. Eam autem in Indiis extare, constat ex generali facultate circa casus dictæ Bullæ. Tum etiam, quia dispensationes circa matrimonia minimè licent pro Europæis, in quibus tamen limitatio dicta non inuenitur. Et non licere satis ex adductis constat, neque erit qui audeat circa hoc in Hispania dispensare. Quod equidem non solùm in Hispaniâ est certum, sed etiam in ipsis Indiis, nisi pro illis speciale aliquod priuilegium adducatur. Vidit hoc P. Quintanad. & ita non solùm de dispensationibus, sed de priuilegiis aliis sic fatus Tract. 6. Singulari 6. num. 2. De illis, qui ex parentibus Hispanis in Indiarum Prouinciis oriun
tur, vulgo Criollos, non est dubium, quin priuilegiis pro Neophytis ac Indis tantùm conceßis, non fruantur: quia eodem iure, quo Hispani censendi sunt &c. Si ergo dubium non est: ergo contra indubitatam positionem asseritur priuilegia Indica posse ad Hispaniam extendi, vt in illâ & aliis Prouinciis possint illis Religiosi frui priuilegium communicationis habentes. Vbi dici nequit de illis priuilegiis locutum Auctorem, in quibus non apponitur limitatio dicta: id enim euidenter refelli potest: nam ille clarè loquitur de priuilegiis circa matrimoniales dispensationes; in quibus tamen dicta non extat limitatio.
126
*Quartò. Tunc non licere extensionem
asseritur, cùm exprimitur, aut militat specialis ratio concessionis, quæ pro Indiis ac Indis solùm suffragatur, vt penuria Ministrorum, distantia, instructio Neophytorum, necessitas &c. Tunc sit. In omnibus priuilegiis Indicis militat aliqua specialis ratio, quæ non sit Prouinciis aliis orbis Christiani communis: ergo numquam licebit extensio. Antecedens probo in primis: quia similia priuilegia non inueniuntur concessa Prouinciis aliis, neque erit qui audeat ea petere: ergo quandoquidem Indiis conceduntur, aliqua in illis ratio specialis occurrit. Item. Quia omnia priuilegia sic concessa dicuntur Indica, & in speciali Compendio separatim imprimuntur. Deinde Pontifices rationem specialis concessionis exprimunt, vt vidimus num. 117. & vt non exprimerent, reipsa suppetit: quia nouiter conuersis expedit aliquid de legum Ecclesiasticarum rigore remitti: pueris enim, senibus, infirmis, laborantibus, & aliis, remissiones tales fiunt: ergo & barbaris, ac eorum filiis, donec fides radices profundas egerit. Ratio item distantiæ in omnibus est manifesta.
127
*Tandem. Totum contrariæ positionis
robur in eo constituitur, quòd Pontifices, cùm priuilegium non esse commune voluerunt, limitatione additâ id expressè indicarunt: atqui limitatio talis vix semel occurrit, vt in Verb. Conseruatores §. 1. ergo iuxta eum dicendi modum fatendum est omnia ferè priuilegia Indica esse communia: quod cùm tolerabile non sit, iuxta rei omnino dicendum veritatem, non additam expressam limitationem, quia satis illa erat perspecta ex modo ipso concessionis. Cùm enim pro Indiis priuilegia concedantur, satis constat ad Indias concessionem limitari. Quòd autem a
liquando magis fuerit expressa limitatio, nihil obstat quia quod clarum est, potest ampliùs declarari ad maiorem voluntatis eius ostensionem, à quo venit declaratio. Hinc est vt licet exprimi aliquid per verba specifica vel generalia æquipollentia, paria sint, iuxta ea, quæ adducit Marius Antoninus Lib. 1. Variarum. Resolut. 83. num. 23. non sequatur aliam esse dispositionem intelligendam, cùm alicubi verba generalia æquipollentia, & alibi specifica inueniuntur, vrgendo ex vulgari axiomate sæpiùs inculcato: quod si voluisset, expreßisset. Satis enim expressit, qui verbis æquipollentibus est locutus. Iuxta hæc ergo positio ista videtur penitus irrefragabilis: & quod ad Societatem attinet, ex speciali titulo indubitanter amplectenda, quia talis extensio cùm exorbitans sit, & contra commune iudicium Doctorum eiusdem, nullo modo debet credi R. P. N. Generali probata, nec probanda: sine cuius voluntate nequeunt priuilegia quoad substantiam, modum, & personas ad vsum applicari.
128
*Dico sextò. Si Indi aliqui extra Indias
inueniantur, possunt eisdem priuilegiis frui, quibus possent in Indiis. Sic colligitur clarè ex P. Suario Lib. 8. de legibus Cap. 26. num. 3. ex cuius auctoritate id probat P. Quintanad. Singulari. 7. citato. num. 3. quod si id tantùm vellet suâ illâ resolutione, meritò pro ea esset audiendus: sed certè plus ille contendit, vt patet ex iis, quæ ibi
P. Quintanad.
dem habet, dum sic ait: Respondeo oppositum sequi, tum ex amplißima priuilegiorum communicatione: tum ex eo quòd in aliquibus Indicis priuilegiis exprimit extra Europam non extendi, secus in aliis, in quibus id non declarat; velin quibus similis in Europa atque Indiis militat ratio: tunc enim prudenter credendum est &c. In quibus, quod ad primum attinet de amplissimâ communicatione, ex eodem refellendum, dum in scribit Tract. 6. Singulari. 1. | num. 9. Generalia verba, quibus confirmationem & innouationem nostrorum priuilegiorum conceßit (Paulus V.) aliquam restrictionem patiuntur: nam iuxta regulam 71. de Regulis Iuris in 6. in generali conceßione non veniunt ea, quæ quis non esset verosimiliter in specie concessurus. Sic suprà ostendit Pontifex hanc prorogationem concessurum non esse, & iuxta argumentum. L. Doli. D. de verborum obligat. conceßio generalis non debet referri ad ea, in quibus specialiter est prouisum, vt iam specialiter erat in Indicis priuilegijs quoad durationis terminum, &c. Quæ omnia in casu præsenti pariformiter procedunt. Quod enim Pontifices id non essent in specie verosimiliter concessuri, constat ex eo quòd nihil tale pro Europâ concessum; & quòd abiis, qui priuilegia postularunt, nihil est huiusmodi cogitatum, Indiarum tantùm caussam prosecutis. Quòd autem circa Europam spicialiterspecialiter sit prouisum, vt nolint Pontifices in illius Prouinciis priuilegia augeri, sicut in alijs, constat ex difficultate dispensationum erga illas, & quia diuerso iure censeri volunt, vt ex eodem Auctore positum num. 125. Ad id autem quod dicitur de ratione æquè militante in Indiis & in Europâ, possumus rogando occurrere, quænam hæc priuilegia sint, in quibus eadem ratio militat, nulla enim designantur, sed nec designari possunt: quia cùm priuilegia remissionem Canonici iuris contineant, ex eo quòd detectæ Indiæ sint, nulla apparet specialis ratio cur in Europâ talis debeat remissio concedi, cùm tamen detur, vt pro Indiis concedatur.
129
*Dico septimò. Non solùm piè & pro
babiliter dici potest inter Indos & Æthiopes dari priuilegiorum communicationem generaliter loquendo, sed pro certò habendum attentis Pontificum concessionibus & declarationibus. Nam Gregorius XIII. vt habetur in Compendio Indico, verb. Indiæ, in ordine ad vsum priuilegiorum Societatis sic declarauit; vt nomine Indiæ Orientalis intelligantur omnes regiones & insulæ, quæ vltra Mauritaniam versus Austrum & Orientem, ad Regem Portugalliæ spectant, siue iure dominij, siue conquistæ, siue commercij, & nauigationis. Nomine autem Indiæ Occi
dentalis, quidquid eodem iure Occidentem versus vltra Insulas Fortunatas, & Tertiarias, siue ad Regem Catholicum, siue ad Regem Portugalliæ petinent. Constat autem Æthiopicus tractus esse vltra terminos designatos. Licèt autem declaratio prædicta fuerit per viuæ vocis oraculum, non debet reuocata censeri per Bullas Gregorij XV. & Vrbani VIII. quia declarationes non reuocantur, vt probat P. Quintanad. Tractat. 5. citato, singulari 4. num. 6. Paulus etiam V. Vrbanus idem, & Innocentius X. de priuilegio in ordine ad dispensationes pro matrimonio Æthiopes Indis adnumerant: quorum concessiones non sunt ad prædictum effectum arctandæ, neque ad Baptismum sine solemnitate conferendum, de quibus tantùm videntur procedere: nam reuerà ampliores sunt, vt constat ex tenore Bullarum: alia enim illis priuilegia conceduntur. Et Neophytorum nomine comprehendi constat ex illis verbis, quæ in Bullâ,
Et Neophytorum nomine ipsi.
quæ incipit, Animarum saluti, habet Paulus V. Ac eisdem Christi fidelibus vtriusque Indiæ, & transmarinorum limitum, quo proceßionibus, & precibus &c. agendis, Indorum, & Æthiopum, seu quorumuis aliorum Neophytorum, &c. Similia apud citatos extant: cùm ergo sic subditur: Idcirco tenore earumdem præsentium decernimus & declaramus omnes
Paulus V.
oriundos seu naturales supradictarum omnium tam Orientalium, quàm Occidentalium partium, immò etiamsi Æthiopes, Angulani, vel quarumuis aliarum transmarinarum regionum, etiamsi Christianorum filij, & in infantiâ baptizati, vel etiam inter se, vel cum Europæis mixtim progeniti sint, ad conceßionis huiusmodi effectum, esse & intelligi debere Neophytos, &c. Cùm inquam sic additur, concessio, vt dixi, non est ad matrimonia arctanda, sed ad omnia in Bullâ eâdem Neophytos concernentia, contenta: omnia enim vnius concessionis nomine designantur. Quod quidem ex dubitatione propositâ liquet, sic enim præmissum: & insuper quia à nonnullis dubitatum fuit, an omnes & indigenæ illarum regionum oriundi, & naturales, & Christianorum indigenarum etiam baptizatorum filij, etiam in eorum infantia baptizati, jure Neophyti appellari poßint. Supra quæ cadit responsio, nullâ adhibitâ limitatione. Et quidem nulla erat ratio illam adhibendi, quandoquidem in illis totum id ad priuilegiorum congruentiam extat, quod in Indis pro eadem occurrit: immò & fortè plus aliquid, quorum misera captiuitatis conditio talibus est leuaminibus confouenda.
130
*Dico octauò. Si qui alij Neophyti
sint in transmarinis regionibus, ad eos est priuilegiorum extendenda communicatio. Id probo ex citatis Bullis trium Pontificum, in quibus Saraceni alijs Neophytis adiunguntur, vt possint ab omnibus peccatis absolui, etiam in Bullâ Cœnæ contentis, sicut & quicumque alij diuersarum terrarum incolæ, ad quas Hispani & Lusitani penetrant. Quod etiam est ad priuilegia alia extendendum, ob similes rationes. In priuilegio etiam circa dispensationes in matrimoniis sic dicitur, vt iam vidimus: vel quarumvis aliarum transmarinarum regionum. Et in Bullâ Pauli V. circa matrimonia & Baptismum, cui alia est similis Vrbani VIII. sic habetur: In quibusuis Orientis, Brasiliæ, Peru, Nouæ-Hispaniæ, & alijs vltramarinis regionibus, insulisque Oceani maris, &c. vt cum Neophytis ibi existentibus, &c. Quod intelligendum iuxta dicta Assertione 6. vt etiamsi in Indiis, aut regionibus dictis, non existant, sed in Europâ, aut alibi, priuilegijs vti possint, quia personalia sunt.
Dico vltimò. Circa mixtim progenitos vi
denda quæ diximus Titulo 5. num. 244. & seqq. & relegenda concessio Pauli V. de quâ numer. præcedent.
Loading...