RECOGNITIO QVARTA Partis Tertiæ AMPHITHEATRI MISERICORDIÆ.

§. I.

§. I.

Aliqualis doctrinæ utilis apparatus.
464
*NVm. 686. col. 1. Retibus pro Ri
Nonnulli errores.
tibus, Sensu alienissimo. Num. 687. col. 2. Eo pro Ea. col. 3. Magno pro Magna. Num. 691. col. 2. Citatio Cassiodori; ubi reponendum. Cap. 17. Et inferius: & vita mortalis, talibus &c. Num. 694. col. 1. Experimentur pro Experitur. Num. 697. in principio. In pro Ex. Num. 698.
Circa verbum Colloco.
col. 1. Collocata pro Collata. Posset tolerari, cùm Suetonio in Augusto Cap. 39. sic loqui fuerit non solùm licitum, sed elegans: Suam Iuliam Pompeio collocavit. num. 699. col. 2. Videns pro Vadens. Ubi quod ad sensum moralem attinet, verum utrumque habet: nam & Videns in casu, de quo ibi Vadens etiam. Cùm enim de
ijs agatur, qui post concupiscentias vadunt; in ipsis quidem videre, quod concupiscant, vadere profectò est, cùm de cohibenda concupiscentia oculis proritata, cura nulla sit, cùm esse magna debuisset. Quæcumque naturaliter
Iudæ 10.
quasi muta animalia norunt, in his corrumpuntur. Sic Divus Iudas Apostolus. v. 10. Ubi pro Norunt Gagneius ex Græco vertit Appetunt. Ut nosse in talibus, appetere sit. Licet autẽautem P. Cornelius pro lectione Vulgata militet, affirmat tamen quod tò Norunt; includit Tò appetunt. Inde
P. Cornelius
abominanda in talibus morum corruptela. Nosse autem ad sensibilem spectat notitiam, ubi princeps visus, ut videri apud eumdem Patrem potest. Dicuntur autem muta animalia, quia illecebrosis postulationibus non valent rationabiliter respondere, & dicere: Et si videam, non vadam: nec volo ante mortem videre corruptionem. Psal. 15. v. 10.
Num. 704. col. 1. Cùm pro Cur. Num. 709.
col. 2. Sancto Victoris pro Victori. cùm priùs Divi Victori pro Victoris. Itaque ubi Victoris ponendum fuit, Victori positum, & è converso, ubi Victori, Victoris minimè stare valens collocatio. Sic usu venire vident & dolent multi, possem & ego, ijs, quæ de mundo notitiæ irrumpunt, affectus: multis scilicet non conferri, quod erat meritò conferendum: & conferri alijs, quibus conferri minimè debuisset: cujus damnabilis inæqualitatis pœnam subituri ij sunt, ad quos distributivæ justitiæ munia constat pertinere. Ad quod dici potest malum hoc non esse in mundo recens, cùm jam pridem hic fuerit ipsius stylus, & inutilis esse moliminis velle ipsum reformare. Sed quidem cùm in Republica Christiana versemur, semper est pro morum reformatione certandum, ut si universale non possimus adhibere remedium, aliquale tamen, nobis ut par est agentibus, deferatur. Id quod pro Indijs specialius ac
Pro Indijs specialiter.
curandum, in quibus à suo Monarcha adeò distantibus, cùm sit operosa securitas, justitia est ritè administrata comparanda. Quoniam justitia firmabitur solium. Proverb. 16. v. 12. Quod
Prov. 16. v. 12.
quidem ad regna distantia peculiari ratione referendum. Sicut enim agentia naturalia sphæram habent suæ activitatis, & ad ea, quæ remotiora sunt ipsorum virtus extenuata pertingit, ita ut contrariorum in cursu facilè superetur: ita & in distantium accidit administratione regnorum, ad quæ regalis providentia cum extenuatione protenditur: ut miraculi loco habendum sit inconcussa conservari. Curandum ergo eximia solicitudine ut justitia cominus regnet, id quod præstari convenienter poterit, si ij, qui illius sunt administri futuri, & à Rege ex sibi proximis eliguntur, ta
Inde regnorum firmitas.
les sint, quales negotium momenti tanti videtur postulare. Ab ijs regnorum firmitas pendet, | sicut in citato nuper loco non obscurè habetur indicatum: Quoniam justitia firmatur solium. Ubi illud Quoniam præcedens aliquid insinuat, cujus id, quod sequitur, perhibeatur effectus: est autem illud: Abominabiles regi qui agunt iniquè. Ibidem. Ut sensus apertus sit firmitatem solij à ministris justitiæ fidelibus incorruptisq́ue pendere: & ideò impiè agentes esse regi abominabiles, quia impietate ipsorum dominante nequit regni firmitas sperari, sed certissimum exitium pertimeri. Sed meliora Deus.
465
*Num. 725. in principio. Clara pro
Chara. Ubi de misericordia chara Deo, quæ & etiam clara, non solùm quia honorabilis, & ejus digna respectu, sed etiam ut admoneamur circa modum impendendi illam, ut nullo vili affectu fuscetur, cùm Deo omnia sint nuda & comperta, qua consideratione misericordiæ operibus insistendum. Pro quo est Davidicum illud Psal. 111. v. 7. Iucundus homo, qui miseretur & commodat: disponet sermones suos in judi
Psal. 111. v. 7.
cio, quia in æternum non commovebitur. Ubi D. Augustinus ita scribit: Facta ipsa sermones sunt,
D. Augustinus.
quibus in judicio defendetur: quod ei non erit sine misericordia, quia & ipse fecit misericordiam. Sic Sanctus Doctor: juxta quem disponere sermones in judicio est misericordiæ opera in eo disponere: unde & ita exequi ut in Dei judicio possint apparere: non ergo humanis, aut etiam depravatis obeunda respectibus, sed consideratione divini judicij, in cujus lumine sunt indispensabiliter expendenda. Et educet quasi lu
Psal. 36. v. 6.
men justitiam tuam, & iudicium tuum tamquàm meridiem. Psal. 36. v. 6. Nam & misericordiæ opera justitiæ nomine in pręfatopræfato Psalmo compellata v. 10. Dispersit, dedit pauperibus: iusti
Psal. 111. v. 10.
tia eius manet in sæculum sæculi. Ex eo autem quòd de claritate & splendore justitiæ & judicij dicitur, quàm sit misericordia & chara & clara luculenter ostenditur, quia enim chara, meridiana ipsa claritate nobilitat, ut non solùm clara, sed & præclara sint, in lumine extremi judicij singulari præconio & præmio commendata.
466
*Num. 735. Colum. 1. Qui pro Quibus. Num. 736. col. 1. Pro paßionis pro unico vocabulo Propaßionis. Est enim de Christo sermo. Ubi & lapsus alij circa verba Cardinalis Cajetani sic reponenda: Proceßisset ex tui natura,
Cajetanus.
in tantùm cruciatus ille, ut motum & sensum abstulisset à corpore Christi, aut valde impedisset. Num. 742. col. 2. Dico pro Dic, ubi Tentator
alloquitur Christum. Et salva Textus sacri auctoritate, stare etiam posset positio eadem, si per modum imperij ille loqueretur, ut scilicet lapides ab eo panis fierent. Sed non audet etsi inverecundus aliàs, ita loqui. Et in matre quidem Jacobi & Joannis simile aliquid invenimus: Dic ut sedeant hi duo filij mei &c. Matth.
Matth. 20. v. 20. & 22.
20. v. 22. Nullo imperij muliebris vestigio, unde & adorans & petens. v. 20. in quo minùs habens est Tentator inventus, qui adoratione non pręmissapræmissa conversionem lapidum in panem
Quæ in verecunda Oratio.
postulavit. Unde diabolici spiritus indicium est inverecunda petitio; & est quidem quæcumque illa inverecunda, in qua debitæ reverentiæ defectus invenitur. Num. 743. col. 1. Si esset priùs homo pro Purus ineptissima mutatione. Num. 749. col. 1. Puram pro Duram. Ubi
Manus Dei ut dura & pura.
de manu Dei ultrice sermo: & posset sensus idem retineri, quatenus purum pro eodem ac merum sumi solet, id est, non mixtum. Qua dicendi formula usus David Psal. 74. v. 8. Quia
Psal. 74. v. 8.
calix in manu Domini vini meri. Ubi Genebrardus ita habet: Calix vini meri & rubentis (non diluti misericordia & favore Dei) in manu Dei est
Genebrardus.
ad impios potionandos. Nam judicium fiet sine misericordia ei, qui non fecit misericordiam. Sic ille. Ad eum ergo modum manus Dei pura erit manus sine misericordia & favore, juxta locum, ad quem alludit præfatus Scriptor Jacobi. 2. v, 13. Iudicium sine misericordia illi, qui non
Iacob. 2. v. 13.
fecit misericordiam. Quod equidem horrendum est auditu, quod experientia comprobatum.
467
*Num. 754. col. 2. Sed Iuxta momenta
Errorum acervus.
pro Iusta. Posset non alienum habere sensum, utjuxta momenta pensare, sit rem juxta id, quod ejus gravitas exigit expendisse. Num. 760. col. 2. Quoddam pro Quod dum. Num. 762. col. 2. Propignit pro Progignit. Num. 766 col. 2. Revocamus pro Revocemus. col. 2. Indicarum pro Indicorum. Num. 679. col. 2. Abstiterunt pro Astiterunt. Contrario sensu. Vbi minimè tolerabile, cùm sit in sacro Textu. Num. 780. col. 1. Curremus pro Curramus. col. 2. Proferenda pro Perferenda. Sensu non commodo, quæ enim perferenda sunt, non expedit ut profe
rantur, nisi pro eo ratio occurrat, quæ perfectioni patientiæ non videatur adversari. In quo Christi Domini illustrissimum pręluxitpræluxit exemplum, qui ab instanti conceptionis perpetuo est cruciatus dolore, & interiùs crucifixus: nec tamen hujusmodi doloris significationem exhibuit; sed ita placidè cum hominibus conversatus est ac si paradisi delicijs frueretur. Et in
D. Bernardus.
vita paßivam habuit actionem, & in morte paßionem activam sustinuit, ait D. Bernardus Sermone in Feria 4. hebdomadæ pœnosæ. Itaque in vita dum agebat exteriùs, id quod in morte est passus interiùs patiebatur: sicut in Passione id agebat interiùs, quod fuerat toto vitæ discursu multipliciter operatus. Quidquid enim agebat, negotium redemptionis erat; quam sua in Passione perfecit. Pro quo ex eodem sancto Doctore dulcius aliquid hauriendum, dum illud explicat sponsi cœlestis elogium Cant. 2. v. 1. Ego flos campi, & lilium convallium. Circa quod
Idem.
multa ipso digna, ex quibus illud: Illa ergo mon
Cant. 1. v. 16. & 2. v. 1.
strante lectulum (Cap. 1. v. 16. Lectulus noster floridus) ille vocat ad campum, ad exercitium provocat. Et quodnam exercitium? Patientiæ quidem, cujus se proponit exemplar: unde & sequitur: Vtrumque es mihi, Domine IESV: & speculum patiendi, & præmium patientis. Sic ille. Ex quo id habemus Christum dum patitur, florem se campi protestari: unde & placidum, & humanum, & tractabilem, ut minime pati quidquam videatur. Est ergo nobilis ille patiendi modus, ut id, quod quis interiùs sentit, occultet, & auctarium illud suæ patientiæ conciliet, dum levamen illud vitat, quod ex propalatione solet à vexato conquiri: | Deo id patere contentus, cui cùm Propheta dicat, Psal. 9. v. 35. Quoniam tu laborem & do
Psal 9. v. 35.
lorem consideras. Quod & à D. Bernardo adductum citato priùs Sermone. Et satis nobis illud esse potest, ut ab eo non solùm sciatur, sed consideretur, à quo præmium est solùm expectandum, & cui unicè cupimus complacere. Num. 784. Esto pro Es tu.
§. II.

§. II.

Aliqua pro gloria Virginis cum utili appendice.
468
*NVm. 785. col. 2. Apostolicum pro
Apostoli locum. num. 787. col. 2. Præcedens pro Procedens. num. 792. col. 2. Intentione pro Inventione. Theoticon pro Theotocon. Deipara. Neque est mirum contra nomen illud Virgini gloriosissimum errores à mendacij patre, & ejus satellitibus intentari. Sed manet, æternumque manebit, personante Ecclesia, plaudente cœlo, & Deo ipso pro illius gloria militante. Psal. 86. v. 6. Numquid Sion di
Psal. 86. v. 6. & 8.
cet: Homo & homo natus est in ea: & ipse fundavit eam Altißimus? Ubi de Virgine esse sermonem Ecclesiæ sensus est in sacris officijs: cujus materna dignitas prædicatur. Vide jam quid sequatur: Sicut lætantium omnium habitatio est in te. v 8. Pro habitatione docti quidam vertunt fontem, & ad cogitationes referunt, quod à vero sensu non discrepare affirmat Genebrardus, ut sit ille: Omnium cogitationes in te
Genebrardus.
sunt sicut tripudiantium. Alij sic: Omnes ingenij meæ venæ, studia & cogitationes in te sunt. Quod equidem quis non videat circa Virginem plausibiliter actitari. Num. 794. col. 3. In mon
te Dei, pro In mente Dei. Ubi de prædestinatione Virginis sermo, quæ & in monte Dei prædestinata dici potest; quatenus in supremo gradu respectu aliorum, de quo dictum aliàs. Veni de Libano sponsa mea, veni de Libano, veni.
Cant. 4. v. 8.
Cant. 4. v. 8. ubi & montes alij celebres memorantur. Non enim nisi à montibus vocari potest, quæ ab æterno ordinata est in sublimitate, ad quam nulli est indultus ascensus: Quæ
D. Gregorius.
omnem electæ creaturæ altitudinem electionis suæ dignitate transcendit, ut ait D. Gregorius in Exposit. lib. reg. circa Cap. 1. v. 1. alibi datus: sed modò ad institutum præsens specialiùs, quatenus de electione seu prædestinatione pronuntiat, ejus supra omnium aliorum altitudinem attestatus.
469
*Num. 796. col. 1. in principio. Tum
Errores plurimi.
quidem pro Sum. num. 797. Quomodo pro Quando. Quam stella pro Quem. col. 2. Decore pro Decora. num. 798. col. 2. & quem illud pro Quàm. Num. 799. col. 1. Deum mensium pro Decem. Formatione pro Formationi. num. 802. col. 2. Super abundantiam pro Superabundantium. Inferius. Qui sic natus legendum. Num. 804. col. 1. Quid pro Quod col. 2. Affecta pro Effecta. Contractu pro Contactu. num. 806. Involumenti pro Involumenta. num. 807. col. 2. Priorem pro Priore. Quid pro Quod. Idem 810. col. 2. 811. col. 2. Sic penes, pro Sit. num. 811. col. 1. Stellum pro Stellam. Videbatur quidem
sic esse dicendum. Cur enim quod aliàs Sidus vocatur, femineo nomine compelletur? Quamquàm aliqui stellam à sidere diversam statuātstatuant, eo quòd hoc sit congeries stellarum componentium signum, ut Aries, Taurus, Corona, Orion &c. Sed certè aliud communis Scriptorum stylus apertè designat. Et Ecclesiæ hymnus pro eo manifestus. Iam lucis orto sidere, quod de sole dictum, qui congeries non est. Et in alio Sidus refulget jam novum. Iudæ v. 13. Side
Iudæ. v. 13.
ra errantia: ubi Syrus, Stellæ seductrices, & Arabicus, Stellæ caliginosæ. Plinius Lib. 2 Cap. 6.
Plinius.
Septem Sidera, inquit, quæ ab incessu vocamus errantia. De quibus Cap. 25. sic: Sperguntur aliquando & errantibus stellis, ceterisque crines. Præcesserat Capitis 24. titulus in hunc modum: De repentinis Sideribus. Et statim: Namque & in ipso cælo stellæ repente nascuntur. Et quis Plinio in latinæ linguæ puritate & proprietate eruditior? & quod in laudibus D. Jacobi Hispaniæ Patroni habemus. O sidus, ô
D. Iacobus sidus, & quale.
decus Hispaniæ, ad stellam profectò, non ad signum earum congeriem referendum, ut Sol Hispaniæ dictus videatur; quod & Hymnus non obscurè indicat:
Tu cœca nox, atque impia
Nos cùm teneret vanitas
Luem salutis primitus
Oris Iberis impetras.
Nox enim solius Solis splendore depellitur. Ubi multa possunt eximij hujus tituli occasione pro ejus gloria argumenta concinnari. Sed ad stellæ nomen cur femineum fuerit redeuntes, nihil certè quod momenti quidquam habeat dici potest: & quod ad decus earum spectat, satis videtur esse factum Sideris nomine: ut sicut terra quia mater, femineo nomine gaudet, ita & in cœlestibus etiam naturæ parentibus maternum influxum agnoscamus.
470
*Num. 813. col. 1. Oppositum pro Ap
Errorum turba.
positum. num. 814. col. 1. Gloriam gratiæ pro Gloriam patriæ. Spiritus sancto pro Spiritu sancto. num. 815. col. 1. Circa Quæsita pro Circa quæ ita. num. 816. Sepulchra Operta pro Aperta. num. 817. col. 2. Reus pro Deus. Quid absurdius. num. 818. col. 2. & in negotio pro Eo in negotio. Ipse & sic posset pro Vt sic. num. 819. col. 1. Spiritum gratiæ, & per eum. pro Precum col. 2. Veneratione pro Venatione. Durißimè pro Durißima. Se luciferam pro Salutiferam. num. 820. col. 2. Quo Christi est, cùm dicendum Pro. Num. 821. col. 2. Congruè pro Congruere. Prærogativa. Innovat Ille bis. Non ut ibi: Num. 822. col. 1. Vt sit omnibus pro Vt sit in omnibus. Debet celebrari pro Debere celebrari. col. 2. Oravit pro Crevit. In hac errorum turba prorsus injucunda, ille videtur eminere, in quo Reus pro Deus positus, quod ut dixi, & statim apparet, nimis
quantùm se prodit absurdum. Sed audiamus quid de Christo vero Deo in judicio adstante cum eorum principe judices Synagogæ pronuntient: At illi respondentes dixerunt: Reus est
Matth. 26. v. 67.
mortis. Matth. 26. v. 67. Ad hoc siquidem se Majestas illa dejecit, ut quod in cogitationem cadere non poterat, utpote à Deo penitus | alienum, & præ omnibus alijs ejus perfectioni repugnans, peccatum scilicet, propter quod pœnæ condignitas tribueretur. Clamabat David: Tibi soli peccavi, & malum coram te feci: ut
Psal 50. v,. 5.
justificeris in sermonibus tuis, & vincas cùm judicaris. Psal. 50. v. 5. Ubi quod Deus justificatur & vincat cùm judicatur, difficile quidem apparet. Quomodo enim stare queat ut judex omnium judicetur. Sed D. Augustinus ex eo difficultatẽdifficultatem superat quod Christo Domino in casu pręfatopræfato accidit, quādoquando reus est mortis judicatus & ita scribit: Huic itaque nullum habenti pecca
D. Augustinus.
tum dicit in præsentia Propheta David: Tibi soli peccavi &c. Superas omnes homines, omnes judices; & qui se putat justum coram te, injustus est. Tu solus justè judicas, injustè judicatus. Omnes homines superas, quia plus es quàm homines, & per te facti sunt homines. Sic Doctor sanctus. Quando ergo illi dixerunt: Reus est mortis, tunc ita judicatus vicit, & judices ipsos superavit, quia plusquàm omnes, juxta datam expositionem. Sed quidem modus ille loquendi plus aliquid videtur indicare, ut victoria scilicet alia sic parta intelligi videatur. Et dici satis verosimiliter potest Christum judicatum reum, injuriam illam in eum direxisse finem, ut superbiam nostram digni impatientem judicij superaret. Pro quo facit id quod n. 482. circa Davidem à Nathan reprehensum expendimus cum D. Joanne Chrysostomo: judicium enim Prophetæ æquo animo pertulit, cœlitus illustratus, quia judicandum Dominum jam ille prænoverat, & ita ejus est naturalis inclinatio ad repellendum injucundum de se judicium, superata. Quod autem circa Christi passionem divinitus fuerit illustratus ante præfatum articulum ex Psalmo 21. habetur conspicuum, in quo de illa, expressis circumstantijs ab Evangelistis allegatis, luculentissima mentio continetur. Ut & discamus in Evangelij luce viventes judicia de nobis parum favorabilia æquanimiter tolerare.
471
*Num. 823. col. 1. Præregibus, pro Pro re
Cumulati errores.
gibus. col. 2. Ipsa pro Ipse. Hic pro Sic. Ipso pro Ipsa. num. 824. col. 2. Fruitioni pro Functioni. num. 825. col. 1. Conservatio pro Conservatis. num. 826. col. 1. Vocabit pro Vocavit. Num. 827. col. 1. Ideoque & spiratur, pro Ideoque qui & spiratur, col. 2. Visionem pro Versionem. num. 828. col. 2. Patrum pro Parum. Distributus pro Delibutus. Oppositionem pro Oppetitionem. num. 829. col. 2. Formaverat pro Firmaverat. Poßitis pro Petistis. col. 2. Determinatè pro de æternitate. Iacularitate pro Iocularitate. Benè etiāetiam possunt, quæ æterna sunt jacularitate tractari, per jacula scilicet, per jaculatorias nempe aspirationes, quæ sunt utilissimæ, & à magistris spiritus val
dè commendatæ. Et meditatus sum nocte cum corde meo, & exercitabar: & scopebam spiritum meum. Psal. 76. v. 7. Ubi Genebrardus ita scribit post communem expositionem: Fortaßis etiam à scopo, id est, instituto, sive proposito, ver
GenebardusGenebrardus.
bum deductum est Scopebam, id est, ad scopum dirigebam, id est, considerare faciebam spiritum meum, ut propius accedat ad Hebræa &c. Sed quidem si scopere in ea sit significatione usurpandum, propriè est sagittas dirigere, nam scopus meta est, ad quam sagittæ diriguntur. Id ergo David, magnus in Spiritus schola magister, faciebat. Et modus ipse loquendi sublime aliquid insinuat: non enim ait affectus suos in Deum tamquam in metam sagittas, direxisse, sed integrum spiritum suum, ad vehementiam directionis hujusmodi denotandam, ut discamus inde nos penitus qualibet hujusmodi sagitta in Deum debere contendere, ut sic fabulosum illud de Cupidine commentum locum habere felicissimè possit, qui se pro sagitta in arcu constituit, & sic victoriam reportavit. Et possunt hoc loco duæ interpretationes de cura munditiæ scopis accuratæ, & jaculari directione bellè componi: nam ex spiritus munditia sit ut possit ille in metam suam divinam dirigi, dum nihil illi terrenum adhærescit. Utinam qui hæc scribimus non simus sicut æs sonans, aut cymbalum tinniens. 1. Cor. 13. vers. 1.
472
*Num. 830. col. 2. Sed in sæculi, dicen
Circa errores catervatim.
dum Sed in sæculum sæculi. col. 3. Quia habetis pro Qui habetis. Stare veritas sententiæ posset, sed Scripturæ textui penitus obsequendum. Num. 831. col. 1. Bacharius pro Bachiarius, & statim Quo pro Quos. Num. 832. col. 1. Aut pro Ait. col. 2. in principio, Neque. Num. 834. col. 1. Auditur pro Audiatur reponendum. Et Melleus pro Malleus. Unius litteræ mutatione quàm
immanis à vero deviatio! Iam circa hoc alibi peroratum. Et verendum ne melleum abeat in malleum, sicut è converso ne malleus declinet in melleum, cùm & malleos esse in Dei Ecclesia cognomina illorum heroum, qui mallei hæreticorum dicti sunt necessarium & gloriosum reddiderint manifestum. Et quod majus est, Ierem. 23. v. 29. sic habetur: Numquid
non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, & quasi malleus conterens petras? Unde Prædicatores omnes, qui zelo Dei exardescunt, & prædicatione sua ad conversionem prævalent peccatorum, mallei Evangelici dici possunt. In quo quidem ita videtur congruè philosophandum, ut nullus ita malleus sit, quo minùs & melleus possit, cùm occasiones id exegerint, deprehendi. Ille quidem ipse, cujus audivimus verba esse quasi malleum conterentem petras, verba habet dulciora super mel & favum. Psal. 18. v. 11. Desiderabilia super lapidem pretiosum
Psal. 18. v. 11.
multùm, & dulciora super mel & favum. In cujus imitatione perfectio Christiana resplendet. Unde & in laudibus sponsæ positum, Cant. 4. v. 11. Favus distillans labia tua, sponsa. Et cùm in labijs dictis sola laudetur dulcedo, in quibus designati Prædicatores, ut quamplures docent Patres apud Ghislerium: videtur magno & arcano mysterio innui, plus mellis, quàm mallei in illis futurum. Quam utrumque designatum Magni Gregorij subtilitas introspexerit ob id, quod sequitur: Mel & lac sub lingua
D. Gregor.
tua. Ibidem. Sic enim ille Lib. 15. Moralium Cap. 5. Plerique justorum dum quosdam agere per
Præclara correctione forma.
versè conspiciunt, qui duris sunt increpationibus feriendi, linguæ asperitatem sumunt: sed sub lingua mentis suæ benignitatem contegunt. Vnde sanctæ Ecclesiæ Sponsi voce dicitur: Mel & lac sub lingua tua. Qui enim mentis dulcedinem aperire | infirmis nolunt, sed loquente quadam eos asperitate inter verba aspera quasi latenter quiddam dulcedinis intermittunt; hi videlicet non in lingua, sed sub lingua habent dulcedinem: quia inter dura, quæ proferunt, emittunt quædam blanda & dulcia, quibus mens poßit ex benignitate refoveri. Hæc Doctor sanctus; juxta quæ inter mallei ictus stare & mellis dulcedo potest, immò & debet, si Dei Spiritu correctio est à Prælatis ejus vices gerentibus, obeunda.
473
*Num. 835. col. 1. Lenes pro Leves. To
Auctarium errorum.
lerabile. Cur pro Cor. Sic pro Sit. Num. 856. col. 1. in principio. Aliquibus pro Aquibus. num. 838. col. 1. Sicut illa pro Ille. Quia est pro Qui est. Num. 839. Quid pro Quòd. Idem. Num. 840. ubi Qui consequens pro Quia. Et sepultura pro Sepultorum. Num. 842. col. 1. Quidque pro Quodque. Aliæ pro Aleæ. Num. 843. col. 2. linea 7. ante Promittentem deest Ecce. Num. 844. col. 1. Accidit pro Accedit. Num. 845. Fuerant pro Fuerat. Num. 846. col. 1. Non in ea pro Nam in ea. Sensu contrario, ubi de throno Ecclesiæ est, in quo Christus requiescit. Dolet id diabolus, & ideò non paucos ex luto & fœce hæresis ad negationem impellit, Ecclesiam
phantasticam confingentes, qualis Anglica, ubi cum monstroso capite fœdus init confusio Duritana, & aliæ abominandæ origines confusionum. Sicut & alibi, ubi filiæ Babylonis miseræ, id est, confusionis. Psal. 136. v. 8. Ubi in nobis ingens est gratitudinis affectus excitandus, qui non Babylonis filij, sed Ecclesiæ Christi, Catholicæ, Romanæ sumus, & cum requiescente in illa Christo possumus requiescere: Vt non circumferamur omni vento doctrinæ
Ephes 4. v. 14.
in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. Ephes. 4. v. 14. Quibus graphicè cœlestis Magister negotium præsens expedivit. A nequitia enim hominum ortum habuit doctrina illa, in qua ventorum omnium confusio conscientias turbat, ad decipiendos incautos astutia nebulonum excubante. Sub
Cant. 2. v. 3.
umbra illius, quem desideraveram sedi. Cant. 2. v. 3. Cujusvis fidelis animæ verba sunt, sedentis inquam, & ita quiescentis sub umbra Christi, id est protectione, ut cum multis ex Patribus exponit P. Cornelius, pariter de Ecclesia, & anima sancta expositionem adornans. Ibi ergo sedere datur, quiescere, respirare, & non alibi. Gratias Deo super inenarrabili do
2. Cor. 9. v. 15.
no ejus. 2. Cor. 9. v. 15. & gratias quidem immensas, ardentes, perpetuas, inchoandas modò, nusquam finiendas. Num. 848. col. 1. Emergit Thronus. pro erratis ibi.
Loading...