ASSERTIO II.

ASSERTIO II.

Archiepiscopus potest Indulgentiam concedere quadragenaria maiorem.
345
*EX P. Henriquex, quem Barbosa secu
tus, vidimus nu. 330. Archiepiscopum in sua Diœcesi posse octoginta dies Indulgentiæ concedere: pro quo & P. Mendus citato nu. 19. Disput. 6. & quod vti certum cùm proferatur, nullus tamen indicatur Pontificius textus, in quo id habeatur, neque ego illum inuenire potui: immò in Cap. Nostro de pœnit. & remiss. contrarium videtur indicari, dum sic concluditur: Ita tamen vt statutum generalis Concilij non excedas.
Cap. Nostro de pœnit. & rem.
Vbi Archiepiscopo respondetur. Statutum autem generalis Concilij, illud ipsum est, quod habetur in Cap. Cùm ex eo, de quo nu. 330. citato. Et ita Barbosa ipse de potestate Episcopi Parte 1. Titulo 4. de præstantijs Archiepiscopi agens, inter illas peculiarem hanc non annumerat, & specialiter Præstantia 26. ita scribit: 26. præstantia est, quòd
Dom. Barbosa.
Archiepiscopus potest concedere Indulgentias per totam suam prouintiam; etiamsi non sit in actu visitationis, dummodò statutum generalis Concilij non excedat. Sic ille citans Cap. Nostro, & complures
Antonius Cordubensis.
Scriptores. Pro quo & Corduba citata Quæst. 14. Proposit. 2. sic loquitur: Si in largitione Indulgentiæ concurrant Episcopus & Archiepiscopus Metropolitanus, quorum quilibet concedit quod potest de iure, putà quadraginta dies Indulgentiæ suis subditis: tunc subditi Episcopi habebunt vtramque, scilicet octoginta dies: ex quo quoad hoc sunt subditi Episcopi & Metropolitani, quorum quilibet conceßit suis subditis quadraginta dies. Subditi autem Archiepiscopi tantùm habebunt quadraginta dies dumtaxat concessos à suo Archiepiscopo, non autem ab Episcopo, qui non est Prælatus eorum. Qui etiamsi sint in Episcopi Diœcesi non possunt plus lucrari. Sic ille adducens Hostiensem, & affirmans
Cæremoniale Episcoporum.
ita communiter sentire Summistas. In Cæremoniali etiam Episcoporum idem habetur, in cuius fine forma pręscribiturpræscribitur concessionis Indulgentiæ cum benedictione solemni, & cùm ibidem de Archiepiscopo habeatur mentio, quadraginta tantùm dies Indulgentiæ expressi reperiuntur. Pro quo & videndus P. Suarez Disp. 55. Sect. 3. nu. 21. & 22.
346
*Et quid ad hæc? Certè si de conces
sione respectu Prouinciæ loquamur, id non ægrè potest cum doctrina stabilita componi: sermo enim est apud citatos scriptores de illius visitatione, & tunc dicitur ex commissione Pontificis posse Archiepiscopum dies Octoginta concedere; cùm tamen id ipsi minimè ex iure, aut ratione Officij conueniat. Id quod in Legato accidit, cui cùm ex iure Indulgentiarum impartitio non competat, ex Pontificia liberalitate committitur, vt centùm concedat dies, quod nonnulli affirmant: alij nihil determinant, cùm arbitrarium sit, sicut & modus concessionis, an scilicet delegari possit, an non, vt videri potest apud P. Suarez citato n. 22. & concessionis huiusmodi aliqua potuerunt exempla suppetere, propter quæ P. Henriquez tanta id potuit confidentia pronuntiare. Ex eo autem quod respectu Prouinciæ talis esse concessio potuit, rectè infertur erga propriam Diœcesim idem esse dicendum, non enim Diœcesani deterioris debent esse conditionis. Hoc si Auctores sibi tantùm vellent, sine offendiculo posset eorum doctrina sustineri. Sed quod ad propriam Diœcesim attinet, non videtur ita posse accipi, quia tenor assertionis alium manifestè indicat intellectum, dum sic concluditur: Totidem enim potest Archiepiscopus in sua Diœcesi. Vbi pro ratione concessionis dictæ, etiamsi ex commissione, potestas redditur, quam in Diœcesi propria Archiepiscopus obtinet. Etsi reuera ita est, iuxta scriptorum mentem, poterit Archiepiscopus non tantùm ex commissione Pontificis, sed iure ordinario dictam facere in Prouincia concessionem, sicut de concessione quadraginta dierum communiter Doctores affirmant, de quo num. præced. Nisi fortè velint id tantùm procedere quando Archiepiscopus propriam Diœcesim visitat, vt scilicet tunc possit ampliorem illam Indulgentiam elargiri, quæ sit etiam pro visitatione Prouinciæ communis. Id quod non apparet quale habeat fundamentum, cui & praxis videtur repugnare.
347
*Dici prætereà potest in conclusione
Addita explicatio.
illa, Totidem enim potest &c. Illud Enim non habere vim caussalis, sed idem esse ac Etiam, vt sensus sit, quem diximus, de potestate ex commissione in actu visitationis Prouinciæ, vt non debeat Diœcesis propria deterioris esse conditionis. Ex hoc autem non videtur quid haberi speciale possit pro Sanctuario nostro, quandoquidem visitatio est Archiepiscopis interdicta à Concilio Tridentino Seßione 24. Cap. 3. de reformat. nisi caussa cognita & probata in Concilio Prouinciali. Id quod eueniet numquàm, sicut hucusque non vidimus euenisse. Nihilominùs ob singularem loci
sanctitatem, qua maior nulla in his regnis, poterunt Archiepiscopi totum id concedere quod possunt, fortè enim plus est, quàm id, quod ordinaria forma continetur, & à præfatis Scriptoribus indicatur. Et quidem licet id, quod de commissione diximus, apparentem verosimilitudinem præseferat, alia tamen reuera mens illorum esse conuincitur. Siquidem P. Henriquez, quem secuti alij, in Glossa. Lit. E. pro eo, quod de commissione dixerat, producit citatum Cap. Nostro, & alios item Auctores, apud quos de Octoginta diebus nihil, & solùm asserere comperiuntur Archiepiscopos non ex institutione diuina, sed ex Pontificia concessione habere, vt Indulgentias possint sua in Prouincia concedere; & ita Nauarrus de Indulgentijs. Tomo 2. Notabili. 31. n. 3. cùm dixisset Archiepiscopum intra suum Archiepiscopatum, sicut eo superiores suis in Prouincijs, posse Indulgentias concedere, subdidit statim id intelligendum, dummodò summam 40. dierum non excedant. & n. 17. id de superioribus præfatis Legato, inquam, & alijs, inculcat, non deprehendens vnde maiorem summam illi possint, quod tamen vsu receptum, vsurpare. Ex quibus innui videtur etiam pro Archiepiscopo tale aliquid esse qui concedendum esse contendant, iuxta quorum placitum videntur præfati locuti scriptores.
Loading...