*Hæc cùm ita se habeant, dubitari tamen
Quæ imponi posse videntur.
potest an liceat sanctis huiusmodi nomina imponere, quæ in deceptionem inducere nequeant, &
sint pro officijs diuinis accommoda, & quæ possint de Sanctis, quibus imponuntur, verissimè
pronuntiari, qualia sunt Iustus, Felix, Victor,
Fortunatus, Candidus, Fulgentius, Valens, Clarus, Beatus, Amandus, Constans, Verus, Clemens,
Charus, Amator, Patiens, Pudens, Prudentius,
Commodus Pretiosus, Viator, Bonus, Theodorus, Theodosius, Theophanes, Eusebius, Vigilius,
Victorius, Coronatus, Dioscorus, Dominator,
Florens, Florentius, Florus, Crescens,
CrescẽtiusCrescentius,
Gaudens, Gaudentius, Mansuetus, Hilarus, Prouectus, Philotheus, Theophylus, & alia. Et idem
est de nominibus SS. Feminarum cum propria
terminatione. Et videtur quidem non licere, quia
id solùm Pontifici competit, vt indicat Guilielmus Herincx adductus
Sect. præced. nu. 140. di
Videtur Pontifici reseruatum.
cens ita ab eo solitum fieri: & ratio esse potest,
quia ad eum, ad quem spectat suprema dispositio
circa aliqua, spectat & nominum impositio, vnde à Deo imposita nomina diei ac nocti, cælo,
terræ, & mari, vt ex Genesis 1. constat, & ab
ipso facta Adamo imponendorum nominum potestas,
Genes. 2.
v. 20. vtpotè quem animalium
omnium dominum constituerat. Habet autem
Pontifex circa Sanctorum Reliquas supremam
dispositionem, sine cuius facultate extrahi ex sacris locis nequeunt, vnde vel ab ipso, vel ab alio,
cui ab ipso facta copia, sacra imponenda sunt nomina.