*Pro firmando autem eo, quod diximus, de
extensione aut potiùs inclusione in lege, quando
est eadem aut maior ratio, facit, quod de solicitantibus masculos, de quibus non locuti Pontifices, scilicet Paulus IV. Pius IV. Clemens VIII.
& Paulus V. sed tantùm de feminis, habet P. Sebastianus Salelles
Tomo 1.
de materijs Tribunalium
S. Inquisitionis, Regula 129. Scilicet in eorum
Decretis comprehensos, quidquid nonnulli fuerint ante Constitutionem Gregorij XV. in qua id
expressum, probabiliter refragati. Et ita in Tribunalibus S. Inquisitionis, obseruatum, quæ ad
Coronam Hispaniæ spectant, probabiliorem sententiam amplexis. Regula enim de non extendenda lege pœnali ita accipienda, vt verum quidem communiter habeat, sed limitanda sit quan|
do pro limitatione tenor ipsius legis vrget, aut
aliunde illa potest deduci. Sic autem accidit in
Constitutione Pij IV. cuius verba sunt:
Nos in
animum inducere nequeuntes, quòd qui de fide Catholica rectè senserint, Sacramentis in Ecclesia institutis abutantur, & illis iniuriam faciant &c.
Constat autem maiorem iniuriam fieri Sacramento Pœnitentiæ, si in eo solicitentur masculi,
quàm si feminæ, cùm multò maius crimen à solicitantibus committatur. Non sit tamen id verbis expressis propositum ex quadam honestate,
quia scandalum est audire, quòd Confessarij solicitent pueros ad nefandum crimen in Sacramento
Pœnitentiæ. Et ita quidem citatus scriptor ex
P. Sancterello, qui controuersiam dictam alijs
copiosius prosecutus
: pro quo & videndus Diana
Parte 4.
Tract. 5.
Resolut. 33. & P. Palaus
Tomo 1.
Tract. 4.
Disp. 9.
Puncto 2. vt inde id, quod de probabilitate positionis præcedentis est dictum, possit
roborari.