*His tamen fieri satis potest, & resolu
tio dicta sustineri
: nam Seminaria dicta etiam
Collegia dici possunt, vt constat ex
Congregat.
3.
Decreto 24. vbi Seminarium Germanicum vocatur Collegium, in quo alebantur etiam Conuictores propriis sumptibus pro alimentis impensis. Collegium item Anglicum, Hybernicum,
|
Scoticum, in Catalogis eo nomine designata reperiuntur. Quòd autem alumni proprijs aut
communibus alantur sumptibus, nihil videtur
interesse, quia ratione huius discriminis, neque
plus, neque minùs, ad Societatem spectant. Et
vt Collegia non sint, iuxta morem loquendi
Societatis, sub generali illo locorum Societatis
nomine comprehensa
: sic enim in Catalogis Societatis tamquàm illius propria proponuntur
: &
vt alia dicantur duo sunt tituli sufficientes, habitationis scilicet, & gubernationis. Domus enim,
quam quis inhabitat, dici illius solet, quamuis reuerà illius non habeat proprietatem, & ita dici
solitum
: eo in domum Episcopi, Canonici, Senatoris, Aduocati, Medici, Mercatoris, &c. absque respectu aliquo ad dominium, ob solam habitationem. Accedente autem gubernationis titulo, id veriùs pronuntiatur
: quia administratio genus quoddam videtur esse dominij, cùm
supra habitationis vsum addat aliquid, quod esse
proprium solet dominorum. Et ita videtur tenere P. Suarez
citato num. 16. vbi ait priuilegium,
de quo dictum
numer. 360. esse vtilissimum pro
Scholasticis, qui intra Collegia Societatis possunt
admitti, vt habetur
Parte 4.
Constitut. Cap. 3.
num.
3.
in declarat. L. B. & Cap. 9.
L. A. Inspectis autem ijs, quæ circa illos dicuntur, idem quod in
Seminarijs ferè occurrit
: debent enim diuersam
ab alijs habere habitationem
: & Scholastici nostri nequeunt cum ipsis liberè conuersari: &
tamen illis applicari priuilegium potest, etiamsi
quandoque suis alantur sumptibus, vt ibidem dicitur. Ergo & dici idem de Seminarijs magis
disiunctis potest, pro quibus eadem ratio occurrit, & fortè maior, quia specialis eorum gubernatio non iam quasi per accidens, & incidenter,
sed omnino per se congruit, quandoquidem pro
ipsis diuersis Superiores, & administri alij designantur. Et ita R. P. Mutius Vitelleschus decla
rauit Ecclesias Seminariorum etiam esse dicendas Ecclesias Societatis ad effectum lucrandi in
illis Iubilæum Generalis Communionis, in quo
visitatio Ecclesiæ Societatis præscribitur, vt affirmat P. Quintana
suprà, Singulari 5.
num. 2. Vnde
& idem de Viatico dicendum: licèt vtrumque
neget Cardinal. Lugo
in Responsis Moral. Lib. 4.
Dub. 33.