SECTIO XXV.

SECTIO XXV.

Circa Secundum Ecclesiæ præceptum de annua Confessione. Vbi an Bulla Cruciatæ Religiosis valeat quo ad casus reseruatos.
DE Præcepto isto agit citatus Antistes Lib. 4. Tract. 3. vbi nihil occurrit speciale, circa quod curæ nostræ quidquam desiderari possit. Cùm ergo nihil à nobis addendum occurrat post multa in Thesauro de hoc Sacramento, & Præcepto dicta, nec non Tomo præcedenti Auctarij, & suprà Sect. 7. Circa Bullam tamen Cruciatæ, & quæstionem in Titulo propositam iuuat aliquid adiecisse, occasione nuperi Scriptoris, qui affirmatiuam partem defendendam assumpsit, scilicet P. M. Ioannes Antonius Bacus Augustinianus in Summa præceptorum Hispano sermone vulgata Disput. 36. Cap. 11. vbi arguit.
376
*In primis ex verbis Bullæ, sic enim in
illa: Iten, Los Cauildos de las Iglesias, y Monasterios de Religiosos y Religiosas, aunque sean de los Mendicantes, que por cada diez personas de los tales Cauildos y Monasterios embiaren vn soldado, consigan la misma Indulgentia. Et inferiùs. Iten, concede
Tenor Bullæ.
su Santidad à todos los susodichos, que durante el dicho año pueden gozar, y gozen de todas las gracias y facultades concedidas en esta Bulla.
Vbi notanda illa verba: Concede su Santidad à todos los Sobredichos: inter supradictos autem sunt Monasteria Religiosorum ac Religiosarum. Ergo clarè & expressè concedit Bulla illis, vt gratijs omnibus & facultatibus concessis potiri valeant; inter quas est facultas eligendi Confessarium: aliàs fraudulenter cum ipsis ageretur, nec credendum à Commissario id in Bulla scribi, quod à Pontifice concessum non habetur. Deinde, Quia in Bulla non excipiuntur Religiosi: quando autem Pontifex exceptionem intendit, id exprimit, vt in absolutione ab hæresi, commutatione votorum, ouorum ac lacticiniorum vsu. Et qui vnam caussam excipit, omnes alias videtur inclusisse. Cap. Dominus 37. vbi Glossa. Ex quo aliàs arguit P. Mendus in Bullam Cruciatam Disput. 15. Cap. 4.
P. Mendus.
num. 12. Vbi enim non restringit concedens priuilegium, non est cur à nobis restringatur. Ad quæ fa
cilis est responsio ex declaratione Pontificum, Clementis VIII. & Vrbani VIII. qui Religiosos ab hac facultate exclusos expresserunt, quod quidem omnes piè & prudenter sentientes, & in salutis via cupientes pergere, ab opposito sentiendi modo penitus remouere debuisset.
Sed pergit Auctor, & multipliciter conatur declarationem dictam infirmare.
377
*Primò ex eo quòd Decreta Pontificum
non sunt Regularibus intimata, quoad facultatem dictam priuilegio gaudentibus. Debere autem intimari, de casu isto in terminis loquens probat Basilius Legionensis de Matrimonio Cap. 19. §. 2. num. 14. nam posse Religiosos Confessarium eligere, priuilegium est.
Sed hoc est leue, supra falsam enim supposi
Apertè præclusa.
tionem proceditur, scilicet in Bulla tale priuilegium fuisse concessum, cùm constet oppositum ex Decretis Pontificum, ea de caussa Confessiones sic factas inualidas extitisse declarantium.
378
*Secundò ex eodem Basilio num. 13. pri
uilegium Bullæ est per modum contractus remuneratiui, cùm dicatur in illa: Por quanto vos. N. distes dos reales de plata, se os conceden las dichas Indulgencias, gracias, y facultades &c. Stante autem huius priuilegij reuocatione, duo debuerunt restitui regales; quod tamen non factum. Ergo &c.
Sed neque hoc plus momenti continet: ad
Nullius momenti ostenditur.
mittitur enim quod assumitur, sed negatur contractum supra facultatem dictam cecidisse, quia si illa semper contraria Pontificum voluntati fuit, quomodo supra ipsam cadere contractus potuit, qui potuit optimè supra alias cadere & Indulgentias, & gratias, quæ sunt sanè plures & magnæ. Quòd si dicatur Religiosos eo animo sumpsisse Bullam, vt sibi pro casibus dictis prodesset, id certè de illis præsumi nequit, nullus enim vellet de se ita cogitari. Deinde si reuera ita censuerunt, suæ id prauæ interpretationi deputent, qui neutiquam de inæqualitate contractus possent conqueri, etiamsi plus pecuniæ contulissent, cùm adeò sit pretiosum quod acceperunt. Quòd si adhuc de fraude querelam ingeminent, petant, & Commissario litem intentent, quia volentes vti Bulla in casibus reseruatis, se illius priuilegio fraudatos repererunt. Prætereà, cùm tot in Bulla Indulgentiæ, gratiæ & facultates contineantur, ex eo quòd de facultatibus vna illa desit ad Confessionem spectans, non sequitur duos debere restitui regales, sed minimùm aliquid ex illis. Non est autem credibile Religiosos minimum illud exacturos, & erga Regem suum ita indecorè animatos futuros, vt reddi sibi instent, quod in bellis, in quibus Religiosorum ipsorum negotium agitur, & Ecclesiæ exaltatio, insumptum nequeunt ignorare.
379
*Tertiò, Quia Motus proprius Vrbani
VIII. non est in Hispania receptus, vnde neque in Regesto S. Cruciatæ scriptus: ergo non obligat. Consequentia probatur ex communi doctrina de necessitate acceptationis ad legum obligationem l. De quibus, ff. de legibus. Et tit. 2. l. 32.
Respondeo non fuisse scriptum, quia non est
Manifestè conuellitur.
iudicatus fauorabilis, nec à Religionibus, quæ illum impetrarunt, præsentatus est, quia nullum inde bonum effectum expectabant, neque necessarium iudicarunt, si reuera ita est, vt asseritur. Iam quod de acceptationis defectu dici potest, hoc ipso confutatur: nam quæ illum impetrarunt Religiones, pariter acceptarunt, quod de multis alijs etiam constat: neque vna aliqua in speciali designari poterit, quæ acceptationem recusarit: quod quidem, si innotuisset Pontifici, non posset non, cum Religionis talis dedecore, maximè displicere. Prætereà, Motus proprius dictus non fuit lex nouum ius statuens, sed Pontificiæ mentis declaratio doctrinalis, quæ non potest non acceptari, vt est communis Theologorum sensus. Et quidem quòd Confessiones, de quibus Pontifices affirmant fuisse nullas, tales profectò fuisse iuxta prædictum fundamentum nequit dubitari: ergo & de futuris idem est pariter asserendum, ex eiusdem firmitate.
380
*Quartò ex Cardinali Toleto Lib. 5. Cap.
15. n. 7. vbi ita scribit: Cùm quis habet Bullas aut Diplomata Apostolica (potest confiteri Confessori non proprio) quamuis enim hactenus abrogata sint præterita quantùm ad hoc; tamen si qua in posterùm dantur, tunc per ea homo habet facultatem confitendi cuilibet Sacerdoti apto ad Confeßiones audiendas, etiam nulla habita licentia ipsius proprij. Sic ille. Ergo licet Bulla per dictum Motum proprium abrogata sit quoad effectum præfatum, poterunt tamen Religiosi ea vti, quæ postea concessa est, & talem non habet limitationem.
Respondetur admissa doctrina Cardinalis per
docti, in qua nulla est difficultas, negando illationem, quia Pontifex declarauit etiam futuras concessiones similiter esse accipiendas, dum Pontifices eodem tenore verborum vtentur, sicut de concessionibus præteritorum Pontificum declararunt, quas eumdem habuisse verborum tenorem est manifestum, ex quo euidens formatur demonstratio. Bulla hæc, quæ precessit, non continuit huiusmodi facultatem: hæc, quæ modò conceditur, eumdem habet verborum tenorem: ergo talem facultatem non continet: & hoc potuit Pontifex ad futuram rei memoriam declarare.
381
*Quintò ex eo quod Innocentius X. &
Quinta nil nouum continet.
Alexander VII. nouas Bullas concesserint; ergo non obstante Motu proprio Vrbani VIII. suum illæ quoad facultatem dictam effectum habebunt. Ad quod iam dictum, vt non oporteat circa illud verba cumulare.
Sed obijcit sibi, facultatem huiusmodi esse
contra obseruantiam Religiosam, quia nullius momenti esset reseruatio, & subditi Prælatis illuderent. Et respondet illis Diui Augustini verbis in Regula: Quantò ampliùs rem communem, quàm propriam curaueritis, tantò vos amplius proficere noueritis. Bonum autem quod ex Cruciata sequitur, vniuersæ est Ecclesiæ commune, quandoquidem ad defensionem fidei Catholicæ ordinatur, pro quo amplius est subsidium, dum plures Bullam sumunt, & ideò à Pontifice tollitur reseruatio. Quod confirmat ex eo quòd respectu Clericorum, & laicorum etiam oportet esse casus reseruatos, qui tamen Beneficio Bullæ quo ad illos potiuntur.
Ad quod illud in primis dicendum, vel ex hoc
vno, quod conceditur, euidens apparere, quàm sit hæc sententia dissona rationi. Quomodo enim sit credibile velle Pontifices Religiosam obseruantiam profligari, Prælatis illudi à subditis, ob cumulum illum pecuniæ non magnum, qui ad effectum dictum potest corrogari? Religiosorum quidem numerus magnus est, sed ex illis plurimi Religiosè viuentes, si Bullam sumant, non eo quidem fine facient, quia non indigebunt. Alij, in quibus graues lapsus non omnes securum modum conscientiæ consulendi in Bulla consistere prudenter arbitrantur: vnde non tot sunt reliqui casibus implicati, & habere volentes in Bulla perfugium, qui valeant Catholici Regis augere cumulo pecuniarum exercitus, magis optaturi eorum orationes & Sacrificia, quàm nummos, de quorum est Religioso agendi modo solicitus, & qui eorum inopiam solet Regijs largitionibus subleuare.
382
*Deinde verum profectò est bonum com
mune priuato esse præferendum; sed in casu nostro Religiosa obseruantia commune etiam est bonum. Et licet quod ad Cruciatam spectat per se loquendo vniuersalius sit, illud tamen à contributione Religiosorum ob titulum illud reseruationis non ita pendet, vt grauius & vrgentius quàm Religiosa obseruantia debeat æstimari, ex qua etiam, & magna quidem ex parte, felix Ecclesiæ pendet status, cùm status Religiosus vtriusque sexus & numero & perfectione illustrior Ecclesiæ portio sit, sua supremis Hierarchis dignitatis excellentia reseruata. Ex eo autem quod de illius perfectione est dictum, constat diuersam in reseruatione habendam esse rationem inter ip
sos & sæculares Clericos, ac turbam laicorum. Status enim perfectionis, pro qua Religiones militant, maiorem reseruationis exigit cautionem, quod Pontifices suis in Constitutionibus egregiè ponderarunt. Ex quo & factum vt Concilium Tridentinum Seßione 23. Cap. 15. necessitatem approbationis Episcopalis statuens ad audiendas Confessiones sæcularium, etiam Sacerdotum, id non extendendum duxerat ad ReligiosorũReligiosorum Confessiones, vnde illi possunt non approbatis ab Episcopis cum licentia superiorum confiteri. Cuius discriminis rationem post alios reddidit P. Fagundez Lib. 7. circa secundum Ecclesiæ præceptum Cap. 2. n. 12. ex eo quòd sæculares conscientias habent communiter grauioribus peccatis oneratas, & ideò ratio postulabat, vt illis darentur & assignarentur Medici & Iudices, qui à suis Episcopis iudicentur idonei. Religiosi autem communiter sunt cautiores in peccando, & conscientias habent magis timoratas &c.
383
*Concludit dictus Auctor affirmans Con
fessarium eligendum à Religiosis esse posse vel approbatum à suo Episcopo, vel à Prælato Religiosi ipsius, aut alterius Religionis, quamuis approbatus ab Episcopo non sit: pro quo citat in margine Machadum Tomo 1. Lib. 1. Parte 2. Tract. 5. Docum. 5. & in principio Capitis Gesualdum Parte 2. Tract. 2. Cap. 2. à n. 39. qui de Iubileo loquuntur, & quoties in Bullis absoluta facultas conceditur cum approbatione requiri solita; non in casu, de quo agimus, quamuis per consequentiam legitimam videatur deduci, vt si absolui à | reseruatis possunt, præfata doctrina eis possit applicari: Sed contrarium receptissima sententia tenet, pro qua P. Fagundez suprà nu. 6. vbi citatis pro ea Nauarro, & PP. Henriquez, ac Suario affirmat esse certam & indubitatam, in qua suppositione loquitur P. Mendus Disput. 22. nu. 24. P. Præpositus in 3. p. q. 8. de Sacramento Pœnitentiæ nu. 7. vbi & addit ita respondisse Pontificem audita Cardinalium Congregatione, & responsio videtur esse illa, de qua P. Suarez Tomo 4. in 3. p. Disput. 28. Sect. 6. nu. 6. & est Gregorij XIII.
Declaratio Gregor. 13.
Sic se habens: Sanctißimus Dom. noster declarauit tempore Iubilei posse omnes Regulares confiteri peccata sua Sacerdotibus approbatis ab Ordinariò ad audiendas Confeßiones &c. Vel alia, de qua statim P. Martinon Tomo 5. Disput. 53. num. 34. P. Gaspar Hurtadus Tomo 1. de Sacramentis Disput. 10. de Pœnitentia Difficult. 13. vbi concedens, licet multi id negent, Religiosum habentem licentiam absolutè confitendi Confessario à se electo, posse non approbatum eligere; id tamen supponit ita esse, quando sine restrictione facultas conceditur, qualem in casu nostro reperimus. Moure in Examine Theologiæ moralis Parte 3. Cap. 6. §. 9. Quæs. 17. & alij.
384
*Circa quod Bonacina Tomo 1. Disput. 5.
de Sacramentis Pœnitentiæ Quæst. 7. Puncto 4. n. 25. vers. Mihi verò oppositum proponit vt valde probabiliter sustinendum, pro quo & coniecturas adducit sibi visas verosimiles. Addit tamen sic: Verùm contra hanc rationem obstat, quòd in Bulla dicitur eligendum Confessarium approbatum ab Ordinarijs locorum: Superior autem Religiosorum non
Bonacina.
censetur Ordinarius locorum; quia hoc est conforme voluntati Clementis VIII. in quadam Constitutione edita die 4. Nouemb. an. 1590. quam refert Quaranta verb. Confessor, pag. mihi. 197. Ita sentit Zerola de Pœnitentia Cap. 15. Quæst. 1. vers. Dico Quintò, & Cap. 16. Quæst. 8. vers. Dico Tertiò, Sorbus, & alij. Hæc ille, ex quibus videtur id, quod superiùs de probabilitate dixerat, tantùm speculatiuè loquendo protulisse, & sic à Machado debuit aduerti, & à P. Palao Parte 4. Tract. 23. Disput. vnico Puncto 17. num. 11. qui censet probabilem, licet contrariam sententiam omninò securam & consulendam asseueret.
385
*Et vt ad præcipuam quæstionem cala
mum reuocemus, & opportuna conclusione claudamus, audiendus Auctor Tractatus in Bullam Cruciatam post Medullam Theologiæ moralis P. Bussembaum, Dub. 14. Arti. 3. vbi proposita quæstione sic loquitur: Resp. 1. Non posse quoad casus reseruatos, neque Confessarium ordinarium Monasterij vel domus posse absoluere ab illis virtute Bullæ. Hæc sententia est communis: & quamuis ante Decretum Vrbani Octaui Doctores aliqui graues contrarium senserint, post illud tamen Decretum nemo audet eam defendere, quia parùm iam, aut nihil habet probabilitatis. Fundamentum robustum &c. Pergant iam Religiosi, & in nauigatione, qua pro obtinendo salutis æternæ portu laborant, rem tantam debili adeò lembo committant.
Loading...