CIRCA TITULUM XVIII. De Præbendarijs Cathedralium Ecclesiarum.

§. I.

§. I.

De obligatione non prorogandi Regiæ præsentationis acceptationem. Ad Cap. 1. & Addition. n. 126.
1331
*QUod dictum de obligatione cir
ca assistentiam in Choro affirmat Dom. Barbosa Tractatu de Canonicis & Dignitatibus Cap. 20. n. 8. ubi sic scribit: Vnde his tribus mensibus exceptis, in reliquis novem tenentur quolibet anno residere; ita ut si in illis notabiliter absint, peccent mortaliter. Sic ille adductis ante posteriorem clausulam Ni
P. Barbosa.
colao Garcia, & Armendariz, & pro sequenti P. Sà, eodem Garcia, Squillante, Sanctarello, Filliucio, Suario, Diana, Machado, ex quo cum Garcia loquente subdit non videri id ita amarè accipiendum, cùm sic faciant multi absque scrupulo conscientiæ, existimantes in eo non peccare, nec communiter id notatur. Quod quidem juxta adductam limitationem intelligendum venit, si videlicet notabiliter non absint: neque enim amarè cum ijs agitur, quibus absentia per tres menses, & quæ non sit notabilis indulgetur, si videlicet bis aut ter in singulis, cùm circa officij divini recitationem neque pro die uno indulgentia concedatur, sitq́ue Præbendariorum obligatio speciale pro eo munus, ad splendorem Ecclesiæ spectans, & satisfactionem Christianis populis exhibendam, qui decimas pro eorum sustentatione contribuunt & divini cultus majestate. Neq; sit satis, si dicatur eos, qui absunt, non levare decimales fructus: licet enim ita sit, Christianis populis, decimas solventibus legitima satisfactio deficit, dum quod pro pluribus solvitur, ad paucos devenit, eorum, qui assisterent, impeditur provisio, & Dei caussa indignè pertractatur.
1332
*Sed citatus quidem Scriptor ut vi
dimus citato loco pronuntians, quæstionem ex professo tractandam assumit Cap, 40. à n. 9. Et rationibus atque Auctoribus pro parte utraque præmissis, cùm illis sentit, qui peccatum mortale affirmant minimè in absentia committi, duabus tantùm limitationibus adjunctis, de quibus n. 15. scilicet quando Canonicus non vult residere & interesse ex contemptu, seu contra Prælati sui præceptum ex justa caussa latum. Deinde quando ex alicujus Canonici absentia non remanerent tot, qui possint Ecclesiam competenter officiare. Ex Sylvestro V. Horæ nu. 3. parti. 2. ut si ipso discedente non remanerent in Choro saltem quatuor, ex Carolo Maringno de horis Canonicis Cap. 56. n. 24. Circa quod quidem in Indijs non multùm videtur interesse sive hoc, sive illo modo quispiam opinetur. Cùm enim ad distributiones quotidianas decimalis pro Præbendarijs portio reducatur, omnes adesse curant, licet omnium fortè non sit, quod de Sanctissimo sene Simeone dictum ab Evangelista. Hic venit in spiritu
Lucæ 2. v. 27.
in templum. Lucæ 2. v. 27. Unde videtur non futurum in divinis officijs notabile detrimentum ex absentia etiam notabili, quia nullus est notabilem jacturam in temporalis subsidio voliturus. Sed quia esse tale aliquid absolutè potest, generalis est doctrina utiliter proponenda. Et quidem si sententia, quam præfatus Doctor amplectitur, licet timidè, ut apparet, vera est, id quod in prima limitatione addit, non videtur locum habere posse; scilicet Prælatum posse, sub reatu culpæ lethalis assistentiæ præceptum imponere, cùm ipse, cui imponitur, ad illam non teneatur. Quòd si dicatur posse Prælatum juxta sententiam probabilem operari: Præbendarius idem excipiet. Et, vel caussa non procedet, vel non sine litibus transigetur. In qua si & Præbendarius vincat, ut frequentissimè accidit, Prælati auctoritas circa ista notabile detrimentum patietur.
1333
*Jam quod de quatuor manentibus
in Choro dicitur non videtur resolutioni præsentis quæstionis opportunum, ubi de absentia pro notabili tempore agitur, & quam esse licitam adducta pro eo à præfato Scriptore fundamenta videntur probare, si quidquam probant. Cùm tamen exitus ille Præbendarij manentibus quatuor casus singularis sit: in quo quidem consideratione dignum est, quòd si ex quatuor illis deesset unus, ad remanendum teneretur: Atqui per accidens est quòd remanere velit, potuit enim prior exire. Ex quo convincitur obligatio remanendi; quia hæc non est per accidens, sed ratione Præbendæ: aliàs omnes abesse possent, cùm nullus præ alio ad assistendum teneatur, & qui intervenerit defectus nulli possit in speciali præ alijs imputari. Hic profectò modus obligationis ex præcepto Ecclesiæ indignus, immò indignissimus esset: Aßistat Præbendarius, si alij non aßistant. Ex quo fieret ut nullus se absolutè obligatum deberet reputare, & ita contingere, ut si per totius anni discursum quatuor assisterent, possent multi per totum illud alto dormire somno, & sine Chori defatigatione genio penitus indulgere. Est autem verè talis, si praxis eo decurrat modo, qui ab Auctore præfato, undecumque illum eruerit, exhibetur. Et obligationem quidem non talem, sed absolutam statuit Concilium Tridentinum Seßione 24. de Reformat. Cap. 12. Ubi de Canonicis absentibus, seu non servientibus præcipit ut primo anno dimidia parte | fructuum, secundo omnibus, tertio non ampliùs fructibus, sed beneficijs ipsis priventur. Quod equidem stare non posset, si obligatio serviendi non prorsus urgeret. Ad quod quidem dupliciter responderi potest juxta præfatum Scriptorem. Primò in eo puniri culpam non Theologicam, sed juridicam. Quod ut demus, etiam ex eo sequitur absolutam esse obligationem, aliàs neque pœna juridica posset imponi. Secundò legem dictam esse pœnalem, quæ in foro conscientiæ non obligat juxta receptam sententiam ut valde probabilem. Sed neque hoc satisfacit circa id, quod modò intendimus, obligationem scilicet non esse juxta modum illum dicendi, Si non aßistant alij. Deinde efficaciter improbatur, nam ex eo sequitur nullam esse in foro conscientiæ obligationem, sive adsint, sive non adsint alij. Id constat, nam in eo tantùm est culpa juridica, & lex pœnalis est, quæ in foro conscientiæ non obligat. Videtur evidens consequentia, unde plura non est opus adjecisse.
§. II.

§. II.

Vbi Præbendarij pauci quid circa Distributiones. Circa Cap. 2.
1334
*QUibus sint applicandæ distributio
nes absentium, pro quibus illis titulus nullus tractat Dom. Barbosa citato Tractatu de Canonicis Cap. 22. nu. 14. & seqq. & citatis locis Concilij Tridentini, & accrescere præsentibus cum multis, quos refert, affirmat: loquitur autem de ordinarijs ex tertia fructuum parte constantibus juxta ejusdem Concilij dispositionem Seßione 21. Cap. 3. de Reformat. Seßione 22. Cap. 3. etiam de Reformat. licet ille de ijs, de quibus in hoc posteriori Capite, aliter sentiat cum nonnullis, juxta distinctionem à Nobis insinuatam, & explosam, quia revera menti Concilij, sicut & tenori videtur adversari. Est quidem satis verosimile in posteriori
Capite de tertia fructuum parte agi, quæ sit à priori illa diversa, de qua in priori, aliàs non erat cur repetitio dispositionis præteritæ subderetur. Id autem magno consilio sic actum. Cùm enim ij, qui in Ecclesiis Cathedralibus aut Collegiatis dignitatem, personatum, aut officia peculiaria habent, propter excellentiam supra alios, soleant eorum exercitia repugnare: oportuit ipsos pœna distributionum talium à negligentia suis in muneribus cohibere. Possent enim assistere, & sic ordinarias distributiones lucrari, nec tamen officijs incumbere, unde specialem oportuit pœnam designari: neque alijs accrescere, non quidem habentibus officium, quia & ipsi pro illo suum præmium habent, neque rationi congruit, ut præmium quod unus ob negligentiam circa proprium committit officium, alius, cui diversum incumbit, & nihil circa prius illud laborat, habeat officialis. Ex quo & habetur, non posse ad Canonicos & alios non habentes officia pertinere, sicut pertinere ordinariæ distributiones possunt ob incrementum aliquod laboris, & aliquale juvamen in eodem ministerio.
1335
*Archidiaconum, qui simul sit Ca
nonicus, non posse duplicatas distributiones accipere dictum nu. 8. Sed contrarium cum multis, quos allegat, tenet D. Barbosa citato Tractatu Cap. 21. n. 18. & 19. & sic de alijs distincta obtinentibus officia, quod & in civilibus habere locum affirmat, ut illis duplicatum salarium debeatur. Quod quidem valde verosimile est quando unum officium per se non
est annexum alteri, secus si per modum unius propter annexionem conferantur: ut in Regijs Auditoribus videre est, quibus juxta muneris proprij conditionem plures adhærent judiciales curæ. Non ita cùm speciale aliquod ministerium demandatur, ut in judice mediæ Annatæ videre est salarium habente speciale, licet valde moderatum, & in commissionibus alijs, dequo Dom. Solorzanus in Politica pag. 772. & de Prætoribus locutus P. Fragosus Tomo 1. pag. 421. Col. 2. In nostro autem casu non posse duplicatas distributiones accipi tenent Antonius Butrius, Rochus Curtius, Ludovicus Gomesius, quos adducit Covarrubias Lib. 3. Variar. Cap. 13. nu. 6. Quod adeò verum præfatus arbitratur Antonius, ut nec contrarium possit cōsuetudineconsuetudine admitti constanter asseveret. Quidquid autem alicubi sit, ubi ex dispensatione Pontificis aut consuetudine, Archidiaconatus & Canonicatus, cùm distincta beneficia sunt, ab uno obtinentur, & consequenter duplicatas distributiones levat, in Indijs alia est ratio, in quibus unum tantùm beneficium sunt, unde circa distributiones non est præfata diversitas, sicut neque in alijs Dignitatibus, cùm tamen adnexum officium habeant, ex eo urgenti principio, quòd præsentia non multiplicatur.
1336
*Stephanus Weyms apud. D. Barbo
sam nu. 15. cit. Cap. 22. post adductam declarationem Cardinalium juxta quam distributiones absentium sunt fabricæ Ecclesiæ, aut alteri loco pio, pro arbitrio Ordinarij applicandæ, subdit rationem ejus considerari posse ex eo quòd tertia illa pars fructuum distribuatur non in aliquod solatium præsentium, sed in odium & pœnam absentium, & personaliter non adimplentium officium debitum: ideoq́ue non subsit ratio cur ex pœna vel odio aliorum præsentes debeant aliquid lucrari, ne videantur ex culpa, vel delicto locupletari. Sed ad hæc non advertentes nonnulli Doctores existimarunt quod illud Decretum in d. Cap. 3. Sess. 22. potest intelligi stante consuetudine, vel statuto, ut non accrescant interessentibus, sed in Ecclesiæ utilitatem convertantur. Ad hunc modum discurrit præfatus Scriptor. Et negari quidem nequit ad punitionem absentium habitum à Concilio fuisse respectum: unde post dispositionem dictam ita statim subdit: Crescente
Concilium Trident.
verò contumacia, contra eos, juxta Sacrorum Canonum Constitutiones procedant. Sic citato nuper loco, & similia habentur Cap. 3. Sess. 21. sic enim ibi: Crescenteque non servientium contumacia, liceat contra eos procedere juxta juris, ac sacrorum Canonum dispositionem. Juxta quæ | videtur tunc solùm distributiones applicandas
Quid notandum circa illam.
Ecclesiæ fabricæ, aut pijs operibus, quando ex absentium culpabili absentia non sunt ipsis conferendæ. Cùm ergo etiam contingere possit, ut aliundè vacent, quia absentia non semper culpabilis est, & possint vacare Præbendæ per promotionem, aut mortem, videntur tunc præsentibus accrescere, cùm nequeat dici tunc ex culpa vel delicto locupletari. Ad quod dici potest, Primò id esse satis verosimile. Secundò id posse negari, quia in deductione tertiæ illius partis negligentiæ Præbendariorum conatum est Concilium obviare: per accidens autem evenit ut defectus propter rationes adductas culpabiles non sint, & ad illud, quod de principali est intento attendendum, & juxta illud quod per accidens evenit regulandum, sicut in alijs contingere solet. Nec obstat, quod ex corpore fructuum deductæ sint, & ita debere ad eos transmitti, ad quos corpus ipsum fructuum spectat, ut cum Navarro arguit Dom. Barbosa citato Cap. 22. nu. 9. ex eo enim fieret etiāetiam distributiones, quæ ob culpabilem absentiam subtrahuntur, pręsentibuspræsentibus esse tribuendas, cujus oppositum præfati Auctoris fundamentum evincit, juxta cujus discursum adducta procedunt. Licet autem tertia pars ex corpore fructuum divisa sit, divisione facta, jam est jus in ordine ad illas omissum, nisi pro parte, quæ præsentibus est tribuenda. Et quidem si ratio prædicta vim haberet, ex ea fieret etiam distributiones ex tertia parte constantes, de qua Cap. 3. Sess. 22. non Ecclesiæ, sed præsentibus applicandas, quia pars fuctuum, ex qua divisa, ad eos pertinet, de quibus ibi: sicut autem se habet totum ad totum, ita pars ad partem, ex noto axiomate, Sicut se habet simpliciter &c. Et hæc pro universaliori doctrina: circa Indias enim cùm tertia pro distributionibus pars non sit, à Nobis verosimiliter stabilitum, quod & pro multis Hispaniæ Ecclesijs opportunum accidet, de quibus nu. 19.
§. III.

§. III.

De Canonico Religioso: obligatione eleëmomosynæ, & congrua Præbendariorum. Ad Cap. 3. 4. & 5. cum respondentibus in Addition. à nu. 126.
1337
*REligiosum non posse esse Canoni
cum in Ecclesia sæculari sine legitima dispensatione statuit Dom. Barbosa Tract. de Canonicis &c. Cap. 10. nu. 16. ubi & asserit sic dispensatum non posse esse delegatum Papæ, si videlicet pro eo non habeatur dispensatio alia. Quod quidem ita sentiunt aliqui, quos adducit n. 11. juxta quos si Papa deleget aliquid non habita notitia quòd talis Canonicus sit Regularis, non teneat hujusmodi delegatio, aut commissio. Sed sunt etiam qui oppositum amplectantur apud eumdem n. 15. per errorem cùm esse deberet 14. Et est quidem similius verò, & valde consonum Clementinæ 2. de rescriptis, in qua deciditur ut commissio facta Religioso à Sede Apostolica valeat, si in eo reperiatur qualitas, quæ sufficit in Clerico sæculari, veluti quòd sit Prior Conventualis, atque ita habeat dignitatem. Atqui Religiosus Canonicus dignitatem habet: ergo & fieri illi commissio potest. Neque satisfacit responsio ex num. 15. ut consulenti constabit. Licet enim Prælatus localis eatenus dignitatem dicatur habere, quia alteri subjectus non est, ut ibidem dicitur, qualitatem dictam habere Religiosus potest ex titulo alio, scilicet Canonicatu; licet sint qui contendant Canonicatum non esse nisi largè dignitatem, de quo citatus Scriptor Cap. 19. Sed quidem quòd lar
Canonicatus an dignitas.
gè dicatur talis, non tollit quin sine improprietate talis dici queat. Unde cùm Professi Societatis emittant votum non prætendendi dignitatem intra & extra illam, nomine hujusmodi proculdubio Canonicatus venit, quin obstet non habere jurisdictionalem prælationem: dignitas enim sine illa stare potest, ut videri potest apud P. Suarez Tomo 4. de Reli
gione Tract. 10. Lib. 6. Cap. 7. nu. 13. P. Thomam Sancium in Summa Lib. 6. Cap. 23. nu. 28. & P. Palaum Tract. 16. Disput. 5. Puncto 5. nu. 3. Itaque & est dignitas universaliùs sumpta, sub qua Canonicatus comprehenditur: & dignitas, quæ generali nomine ut proprio compellatur. Quidquid autem de hoc sit, cùm jam ex iure hab eatur ut Canonici esse delegati possint Cap. Statutum de rescriptis in 6. & in eo nulla sit pro Religiosis addita limitatio, non debent equidem communi beneficio privari. Alioquin dici poterit Canonicum talem non habere vocem in Capitulo, quia id expressè concessum non est: nam & Canonicus esse sine voce in Capitulo potest, de quo citatus Dom. Barbosa suprà Cap. 37. nu. 1. & seqq. Ex quo & probanda venit positio præsens, juxta id, quod habet n. 13. ita scribens: NovißmèNovißimè Carolus de An
Declaratio Cardinalium.
saldis Clericus S. Miniati in ætatis suæ anno 15. provisus & dispensatus à SS. D. N. Papa Vrbano VIII. ad Canonicatum obtinendũobtinendum in Cathedrali ejusdem civitatis, petijt declarari se vocẽvocem in Capitulo habere, ac distributiones quotidianas, dum divinis officijs interesset, lucrari, die 15. Septembris 1629. Sacra Congregatio Cardinalium Concilij Tridentini Interpretum, secundùm ea, quæ proponuntur censuit prædictum Oratorem vocem in Capitulo habere, & distributiones quotidianas, dum divinis interesset, lucrari. Sic Congregatio. Circa quæ sic subdit citatus Scriptor: Intellige dummodò habeat discretionem: nam si adhuc sit constitutus in pupillari ætate, vocem non habebit &c. Juxta quæ stante discretione Declaratio currit, ex eo quòd cum Canonicatus concessione veniunt ea, quæ illi juxta communem institutionem constat convenire, dum nihil eorum exceptum invenitur. Ex quo pro casu nostro licet inferre, id, quod assertio præmissa contendit. Et casus quidem rarus est, de quo tamen dictum ob aliquam in ejus elucidatione doctrinam.
1338
*Jam circa obligationem erogationis
in opera pia eamdem esse quando tota decimalis portio ad distributiones revocata est cum | ea, quæ ex alio dispositionis modo resultat, detracta tertia parte pro quotidianis, ut est Capite 4. efficaciter demonstratum, sicut & in Additionibus circa illud. Id quod modò etiam sub asserto certitudinis gradu firmiùs adhærescit, & evidenti fit discursu manifestum. Nam Præbendarij juxta sacros Canones tenentur ex eo, quod congruæ sustentationi superest, & ratione beneficij recipiunt, pauperibus subvenire; quæ obligatio est illis cum Episcopis communis, quia ex eodem corpore decimarum illis constat beneficium, & fructus computantur prout à distributionibus quotidianis, (ut hoc interim demus) distinguuntur. Atqui sic se habet dispositio Indica, & aliarum Ecclesiarum illis similium, de quibus n. 29. Ergo simili obligatione constringuntur. Major est certa, & Minor ostenditur. Primò, nam ubi Concilium Tridentinum Sessione 24. Cap. 12. Vers. Prætereà de Reformat.
Concilium Trident.
fructus Præbendarum subtrahendos non residentibus decernit, & subdit statim: Distributiones verò, qui statis horis interfuerint, recipiant. Doctores distinctionem inter fructus & distributiones observant: addunt tamen id non habere locum, quando omnes fructus consistunt in distributionibus, ut videri potest apud Dom. Barbosam citato Tractatu de Canonicis Cap. 21. n. 6. ubi pro eo adducit Cenedum, Aloysium Riccium, P. Azor, P. Vasquez, Macignum, Bartholomæum à S. Fausto, asserens esse communem sententiam, pro quo & Sanctarellum inducit. Deinde id convincitur ex citata decisione Concilij Tridentini: juxta illam enim non interessentibus fructus subtrahuntur: Primo anno (inquit) privetur unusquisque dimidia
Idem Concilium.
parte fructuum, qua ratione etiam præbendæ ac residentiæ fecit suos: quòd si iterùm eadem fuerit usus negligentia, privetur omnibus fructibus &c. Rogo jam utrùm ubi ad distributiones est tota præbenda redacta, negligentia absentium sit similiter punienda, vel non? Postremum dici nequit, aliàs pro talibus non esset à Concilio provisum, & negligentia adeò damnabilis impunita remaneret. Dicendum ergo Primum. Ex quo evidenter habetur nomine fructuum distributiones venire, unde & habemus intentum, scilicet in Præbendarijs, pro quibus talis dispositio currit obligationem erga pauperes eamdem resultare, cùm omnino cesset ratio illa, seu vanum effugium, ex perperàm applicato distributionum nomine, ut fructibus contrapositum debeat judicari. Pro obligatione autem ex Sacris Canonibus apertè constante videri potest Covarrubias Tomo 2. in Cap: Cùm in officijs n. 3. P. Vasquez Opusculo de Eleëmosyna Cap. 4. nu. 8. & Covarrubias quidem
Tomo 1. Lib. 3. Cap. 13. distributiones quotidianas à fructibus distinctas solùm eas agnoscit, quæ verè tales sunt, ex quo aliquas resolutiones statuit, ut quod quamvis Princeps proprio rescripto jubeat absenti reddi fructus beneficij, ac si is præsens esset; non ex hoc ei debentur distributiones quotidianæ, pro quo Glossa & Probus. Item si Princeps absenti permittat fructus recipere, & ei deberi statuat, ac si resideret ipse; adhuc ex hac indulgentia fructus beneficij distinctos à distributionibus percipiet, non ipsas distributiones quotidianas, pro quo Guillielmus Cassadorus. Sic nu. 2. In quibus eventibus contrarium asserendum, ut ipse indicat, si fructus à distributionibus non sint distincti: ergo quia illæ tunc nomine fructuum veniunt, sicut & in ordine ad alios effectus.
1339
*Circa congruam pro sustentatione
portionem, de qua Cap. 5. sic loquitur P. Vasquez Opusculo citato de Eleemosyna Cap. 4. n. 18. Cavendum tamen est ne iniquitas sibi mentiatur, aßignando sibi superflua, tamquàm suo statui decentia, quod prudentis arbitrio relinquitur: nec enim taxari debet pro parte, ut vult Sotus quæst. illa 4. arti. 4. taxare: aliter ergo facere, quàm diximus in notabili quantitate, est mortale peccatum. Sic ille. Dixerat autem n. 8. omnes sine controversia respondere peccatum esse superfluum decentiæ, & statui non erogare Episcopos in usus pios, aut eleëmosynas. Id autem quod ibi de Episcopis, de Beneficiarijs alijs consequẽterconsequenter affirmat paulo inferius, & de omnibus Capitis illius doctrina procedit & n. 17. Concilij Tridentini decreto innixus Seßione 25. Cap. 1. de Reformat. præfatos non posse de superfluo consanguineos ditare, sed tantùm ut pauperibus subvenire: nisi ex necessarijs statui aliquid detrahat, quo & possit instituere Majoratum. Circa hoc ergo prædictam adhibet cautionem, & meritò: nam quod de necessarijs detrahitur, non videtur fieri posse, quia Episcopus, sicut & Beneficarij alij status debent decentiam conservare. Cùm ergo credi non debeat illos de sua esse decentia minimè solicitos, quando largitiones illas copiosas præstant, non quidem de necessarijs, sed de alijs perficere comprobantur. Sed ut locum habere hujusmodi detractio possit, quod censent aliqui, & est quidem probabile, de quo Tit. 13.
Illius probatur sententia.
n. 81. id quod de non taxanda parte pro operibus pijs dictum à sapientissimo Magistro, sed prudentis arbitrio relinquendum, satis quidem verosimile est, quia dum totum superfluum non erogatur, si ad partem illius largitio sit adstricta, ex eo fiet ut multis necessitatibus occurrentibus post completam largitionem, Episcopus & alij pro subventione earum minimè teneantur. Id quod stare nequit cum constanti illa Scriptorum sententia, de qua nuper circa obligationem largiendi superflua.
1340
*Immò etsi speciales non occurrant
Pauperes inquirendos
necessitates, ad totius superflui erogationem videntur adstricti, ex eo quòd non solùm pauperibus accurrentibus misericordia impendenda sit, sed etiam quærendi illi: pro quo sic citatus Scriptor n. 14. Sed est quædam maxima & notabilis differentia inter Ecclesiasticos & laicos:
P. Vasquez.
primò quòd laici non tenentur inquirere pauperes, sed illis, quos obviam habuerint, eleëmosynam impartiri: Ecclesiastici verò præcipuè Episcopi, ut
bene notat Corduba, tenentur pauperes inquirere, quia sunt pauperum parentes, & hæc esse debet eorum cura erga pauperes &c. Cùm ergo pauperes inquirendi sint, impossibile moraliter est ut plures non inveniantur, erga quos quidquid superfuerit penitus possit impendi: immò erit | illud proculdubio minus, quàm eorum necessitas prærequirat. Et verò etiam de necessarijs ad decentiam aliquid detrahere; si enim juxta dicta potest Episcopus fraudando genium aliquid tale detrahere, ut pro suo expendat arbitrio, ergo ut pauperum necessitatibus opituletur, id erit honestius & laudabilius, si necessitates tales sint, ut supra communes attollant caput, & ita specialem providentiam mereantur. De quo videndus etiam P. Petrus Hurtadus 2. 2. Disput. 160. §. 104. Ubi de obligatione Episcopi circa pauperes diœcesanos, ut non debeat tantùm ad eos Episcopalis cura se extendere, qui in urbe Cathedrali degunt, quos quidem cùm visitationem obierit, poterit explorare, vel si per alium fiat, ad illum inquisitio spectabit, sic Episcopo præmonente. In quo tamen non videtur adeò stricta Præbendariorum obligatio: cùm enim eorum redditus pauciores sint, satis suæ conscientiæ censentur consulere, si circa urbicos pauperes, aut alios eorum misericordiam implorantes, id præstant, pro quo suppetierint facultates. Illud etiam pro Episcopis observatione dignum occurrit, non teneri quidem illos omnibus diœcesanorum necessitatibus subvenire, ut est compertum, quia pro illis neque Regiæ possint sufficere facultates: & ita neque in urbe, in qua ipsa Sedes, omne debet congruæ sustentationi superfluum impendere, & ita valde conveniens futurum, si pro absentium necessitatibus, quas dum visitaverit, deprehendat, aut aliàs, pars competens reservetur. id quod præsertim urgebit, si in oppido aliquo infortunium aliquod superveniat: tunc enim urbanæ largitiones minuendæ sunt, quod & Præbendarij non solùm facere poterunt, sed etiam tenebuntur.
§. IV.

§. IV.

Circa obligationem aßistendi divinis officijs, & non aßistentium jacturam. Ad Cap. 6. & 7. & Addit. nu. 133. & 134.
1341
*NVM. 30. Cap. 6. relata & non peni
tus improbata, licet explosa aliàs eorum sententia, qui asserunt, id quod posteà ab Alexandro VII. sua est cum censura proscriptum inter damnatas Propositiones, quarum est 20. tenoris sequentis: Restitutio à Pio V. imposita beneficiatis non recitantibus non debetur in conscientia ante sententiam declaratoriam Iudicis, eo quod sit pœna. Non ergo de hoc licet
ampliùs dubitare. Dictum etiam n. 32. posse statuto firmari, ut Præbendarij ad aliquam ex divini officij horam assistere non teneantur, & nihilominùs distributionum lucrum non amittant: id quod, licet de statuto non loquantur, tenet Dom. Barbosa Tractatu de Canonicis Cap. 24. adducens pro eo Dueñas, Hoiedam, & Monetam, qui & n. 14. Compostellanæ consuetudinis meminit, alijs additis, pro servitio annorum 40. cum multis ab eo citatis circa veteranorum levamen: addens tamen, dum Ecclesia Ministrorum non patiatur defectum. Id quod in Ecclesijs Indiarum locum præsertim habere convincitur, pro quo ante annos paucos Regij est Indiarum Consilij transmissum
Peruviano Proregi rescriptum, ut illustris Dominus D. Joannes de Cabrera & Benavides Decanus Limanæ Metropolis & assisteret, & suo penitus vacaret muneri, qui per annos quinquaginta servierat, & plus aliquid, ex eo scilicet pio respectu, ne in Ecclesia primaria Ministri talis defectum, cum alijs, qui frequenter obtingit, nec facilè potest suppleri, pateretur. Circa quod forsitan æmulatio dura sicut infernus impetum fecit, sed vanum, Deo altiùs providente, ut necessitati daretur, quod negatum fuerat pietati, nisi etiam & justitiæ, quod non immeritò proferamus, juxta ea, quæ habet D. Barbosa suprà nu. 13.
1342
*Absenti studiorum caussa non de
beri integram portionem, sed tertiam detrahendam partem, quæ præsentibus accrescat, quando omnia emolumenta consistunt in distributionibus quotidianis, circa quod Cap. 6. nu. 41. firmat cum multis citatus nuper Antistes Tractatu eodem Cap. 25. nu. 10. & 11. Sed
quid si excipiat non esse duas tertias partes pro decenti sustentatione sufficientes. Non videtur equidem audiendus, quia in Universitate cùm non sit Canonici personam, sed studentis acturus, minus ei esse poterit pro decenti sustentatione sufficiens. Præterquàm quòd ipsius commodum non est præsentium in Ecclesia, & pro eo servientium incommodo præferendum: unde etsi aliquid desit, aliundè supplendum, neque enim mendicus juvenis ad Canonicatum devenit. Si studijs vacans Canonicus in ea sit talis Ecclesia, cui & sit proxima Universitas, ut frequenter accidit, inquiri potest an ad assistentiam in divinis officijs aliquando teneatur. Et negandum videtur, quia pro obligatione tali nullum ex Sacris legibus habetur fundamentum. Et quia studia, si eo fine peragenda sint, quem intendit Eccle
sia, & habetur in Cap. Cùm ex eo de Elect. in 6. ibi: Vt fructum in Ecclesia suo tempore afferre valeant opportunum, integrum hominem requirunt, & feriatis diebus vacatio uti necessaria est ab Universitatum institutoribus constituta, unde non debet tunc alterius generis labor assumi. Si autem velit aliquando assistere, videtur tunc portionem integram lucraturus. Sed nihilominùs id non est penitus exploratum, quia videtur ut hospes assistere, eo quod nulla in re onera Canonicorum assumat, & ita pro toto studiorum tempore quasi extraneus reputetur. Itaque si Capitulares obstent, habent non leve pro obstaculo fundamentum. Si autem conniveant, id poterit sine conscientiæ gravamine stare; quia cessare videtur ibi, quod est pro absentibus prohibitum, de quo inferiùs, cùm præsenti detur, quodcumque illud sit, & præsentia, ut supponitur, condecenti. Potest
etiam circa præfatos dubitari, ex eo quòd Præbendarijs tres à Concilio Tridentino absentiæ menses concedantur Seßione 24. Cap. 12. de Reformat. in quibus lucrari distributiones pos|sunt: an id aliquomodo absentibus studiorum caussa possit suffragari; & negandum penitus videtur: quia vacantia dicta in levamen impensi pro Ecclesiæ servitio laboris indulgetur: unde pro non ita laborantibus est penitus favor hujusmodi denegandus. Juxta quæ Doctores plures, quos adducit & sequitur D. Barbosa Tract. de Canonicis Cap. 24. nu. 36. affirmant, quòd licet ægrotantes pro præsentibus habeantur, id tamen non habet locum quando qui ægrotat, non erat solitus divinis officijs interesse, tunc enim titulus levaminis deest, cùm labor non præcesserit.
1343
*Circa absentes ratione magisterij,
De titulo magisterij.
de quibus §. 2. præsentis Capitis adducta concessio Gregorij XIII. satis ampla, dum lectori concedit, ut diebus lectionis pro præsenti in Choro penitus habeatur. In qua aliqua videtur esse difficultas, ex eo quòd gratia dicta circa lectores tantùm Theologiæ versetur, pro quo Dom. Barbosa circa Cap. 1. de Reformat. Sessione 5. n. 34. ita scribit: Distributiones quotidia
Dom. Barbosa.
nas quamvis lucri facere minimè debeat obtinens præbendam Theologalem, si divinis non intersit, etiam eo die, quo lectionem habet: ut tamen diligentiùs huic muneri præclarißimo Theologalem obtinens vacare queat, illi conceditur, ut deinceps omnibus illis diebus, quibus hujusmodi munere functus fuerit, distributiones quotidianas percipiat, quamvis Choro non intersit. Salva citato loco, ubi dicit sic fuisse resolutum in caussa Orielensi 5. Augusti 1616. Hæc ille. Juxta quæ ad solam Theologiæ lectionem gratia dirigitur, unde & resolutio præfata circa Caput illud 1. Seßionis 5. proponitur, in qua de lectione tantùm Scripturæ sacræ agitur, ubi & Cap. finale de Magistris citatur, in quo, sicut & in 4. juxta dispositionem Concilij Lateranensis loquuntur Pontifices Innocentius & Honorius, de Magistro in sacra pagina, & Theologia tractatur, & juxta illud se procedere ConciliũConcilium Tridentinum profitetur. Non ergo ad Juris Canonici Professores gratia illa Gregorij se potest extendere, & ita omnes affirmant Interpretes, & Doctores communiter, quos adducit & sequitur Dom. Barbosa ad citatum Caput finale, & Tract. de Canonicis Cap. 24. nu. 7. & circa Cap. 12. Seßion. 24. de Reformat. Quod autem n. 39. dictum ex Tiberio Deciano circa studentes, stet quidem ut ille & alij volunt, quibus libenter assentimur: sed Magistrorum alia est profectò ratio, quia & diversi in illis gradus sunt, & neque similitudo juvat, neque concessionis tenor, maximè in illis, juxta Juris regulas observandus. Videant ergo sacrorum Canonum Professores docti quid hac in parte habeant, quod ipsis faveat, quibus & ego id præsto, quod citato nu. 51. habetur, illos enim eximiè veneror, utcumque in hac nimis quantum devexa ætate professionis ipsorum nobilissimæ candidatus. Ex quibus liquet quid circa inferiorum facultatum Professores debeat judicari.
§. V.

§. V.

Circa remißionem distributionum, & menses vacationis. Ad Cap. 8. & 9.
1344
*VT nullo modo remissio aut condo
natio liceat videtur censere Dom. Barbosa circa Caput 12. Sess. 24. Concilij Tridentini de Reformat. n. 108. & duobus seqq. nullo pro licito aliquo casu Auctore citato, cùm tamen pro absoluta negatione quamplures adducat, cùm sit sanè valde probabile id, quod est à Nobis Asserto 5. cum multis, & gravissimis Scriptoribus statutum, & non leviter comprobatum. Sed audiendus ille, dum Tractat. de Canonicis Cap. 22. n. 23. sic locutus: & quamvis nonnulli existimaverint non esse prohibitum remittere distributiones præteritas, si absit omnis fraus & conventio, sed solùm esse prohibitum convenire de remittendis distributionibus in futurum, ut probabiliter putat Moneta p. 3. q. 5. n. 8. cujus opinio attento jure communi vera est, si credamus Glossæ Verb. Suas, in d. Cap. Vnico. quæ id probat, & videtur amplecti Rota Decis. 61. n. 4. p. 1. recentiorum: nihilominùs tamen post Concilium Tridentinum ampliùs non licet, ut sentit Navarrus de Oratione Miscell. 59. nu. 3. dum ait sententiam illius Glossæ esse per Concilium Tridentinum sublatam Stephanus Durantus de Ritibus Ecclesiæ lib. 3. Cap. 25. nu. 5. dum dicit prædictam Glossam esse nunc delendam. Azor Lib. 7. Cap. 7. Quæs. 9. Sanchez in Consilijs moralibus Lib. 2. Cap. 2. Dub. 108. in fine Machadus d. docum. 8. nu. 3. plures refert, & sequitur Sanctorellus d. q. 13. nu. 6. ubi addit hanc opinionem hoc tempore esse communem, & favere cultui divino: quia alioquin daretur occasio clericis absentandi se à Choro sperantes sibi faciendam esse remissionem à suis Canonicis amicis: & ita quoque ipse Canonicus cogeretur saltem ex gratitudine remittere distributiones alijs Canonicis in diminutionem cultus divini. Hæc ille: qui ijs non obstantibus, quæ subjunxit, sententiæ oppositæ non potuit probabilitatem inficiari, de qua tamen in priùs citato scripto nullam intulit mentionem, cùm tamen sicut hoc loco, meritò potuisset.
1345
*Et quidem mirari juvat Auctorem
Qui faveant Auctores.
præfatum eos pro se Scriptores adducere, qui ipsi apertè adversi comperiuntur. Nam P. Azor Tomo 2. loco ab ipso designato ita scribit: Aut sine
P. Azor.
ullo pacto, vi, vel metu præsentes Canonici distributiones sibi restitutas, & jam acquisitas liberaliter absentibus donant, & tunc possunt absentes eas tutò recipere, quia Concilium non dixit simpliciter, quavis donatione exclusa, sed quavis collusione & remißione: at remißio est cùm creditor debitorem à solvendo liberat: remittimus enim, cum debitum nobis solvendum condonamus. Sic ille: quod etiam amplectitur P. Thomas Sancius suprà Dub. 109. similiter locutus, licet Dub. 108. invalidam censeat remissionem. Concilium Tridentinum
P. Thomas Sanchez.
vetat remißionem, non verò donationem rei jam restitutæ: & cùm sit pœna, non est extendenda, quæ sunt illius verba. Pro eodem Trullench, adductus etiam à præfato Scriptore circa cita|tum Cap. 12. Concilij, siquidem Tomo 1. Lib. 1. Cap. 8. Dub. 16. n. 4. & 5. cujus tamen limitatio apud alios extat, & à Nobis indicata citato n. 62. sic enim ille: Navarrus & Moneta putant hoc
Trullench.
verum esse etiam in illis distributionibus, quæ nondum applicatæ sunt donantibus, sed adhuc remanent apud Thesaurarium, aliumve, qui paratus est ea solvere, quod non probatur Bonacinæ nu. 2. nec Castro suprà nu. 1. cit. nec mihi: quia hoc non est donatio, sed remißio, eo quòd ante applicationẽapplicationem Canonicus earum dominium non habeat. Secus autem dicendum arbitror cum Bonacina supra, si Thesaurarius facta distributionum divisione, ad partem ex mandato donantis retineat eas, quæ ipsi donanti accreverunt; tunc enim censentur applicatæ donanti, & sunt sub ipsius dominio. Sic doctus Scriptor. In qua delicata distinctione quis non videat parum esse momenti pro negotio præsenti, & Concilium cum ea fuisse præcisione locutum, quæ nihil ad illius intentum conducebat? Cùm aliàs remissio genus donationis sit, ut videre licet apud P. Thomam Sancium citato dub. 109 Pro eodem stat P. Henriquez Lib. 7. de Indulgentijs Cap. 36. n. 4. in Glossa lit. X, qui & audiendus, sic enim ibi: Postquàm tamen Capitulo so
P. Henriquez.
lutæ sunt distributiones ab alijs perditæ posset huic Canonico, si pauper sit, donare: quia in hac lege odiosa & rigida verbum Remißio non excludit donationem. Sic ille, qui quod de paupere asseruit, potuit omittere; ratio enim, quam subdit, pro quocumque militat, unde & sufficit titulus amicitiæ, aut quivis honestus alius, immò etiamsi non penitus talis sit, dummodò non illius sit generis, quod Concilium vitare contendit, collusionis scilicet, aut tale aliquid sapientis.
1346
*Jam circa vacationis menses stan
dum dictis Cap. 9. ubi peculiaris occurrit quæstio an illi, qui spatium assistentiæ per novem menses non explevit, sed tantùm sex debeat aut possit integrè Concilij indulto gaudere, ita ut trium illi mensiũmensium vacationis emolumenta debeantur? Circa quod negativè respondet AlexāderAlexander Moneta de distribut. quotid. 2. p. q. 14. n. 34. ex eo probans quòd privilegiũprivilegium odiosum strictè est interpretandum, unde solùm illo licebit uti pro rata interessentiæ & servitij: aliàs sequeretur hoc privilegio ita illum gaudere, qui integris decem mensibus inservivit, ac qui modico, & nullo tempore, quod est absurdum. Poterit ergo si vacatio per duos menses tantùm ex consuetudine liceat, unius mensis emolumenta recipere; si per tres, unius & dimidij, nulla ab Auctore addita minutiori computatione: sed cùm dicat pro rata faciendam, ex eo qualis sit futura compertum habetur. Oppositum tamen tenet Bonacina Disp. 2. de Horis Canonicis Quæst. 5. Pun. 4. nu. 11. quem secutus P. Palaus Tomo 2. Disput. 3. §. 10. nu. 10. & utrumque Trullench suprà Dub. 14. n. 10. qui tamen existimat cum Bonacina suprà n. 10. quando Canonicus fuit admissus ad distributiones mense Novembri in Ecclesia, ubi tempus interessentiæ computatur à Majo in Majum non posse duos integros solatij, & recreationis accipere juxta illos sex menses à die admissionis, quia hîc non dicitur tunc uno anno Canonicatum obtinuisse cum admissione ad distributiones. Ratio autem assertionis ex eo desumitur, quòd licet strictè sit interpretandum hoc privilegium, non tamen ita est restringendum, ut non admittatur juxta propriam verborum significationem: at privilegium non loquitur nec restringit ad annum interessentiæ: ergo neque nos restringere nec distinguere debemus. Sed quidem negari nequit priorem sententiam esse valde rationi consonam, & consequenter privilegium juxta mentem Concilij ritè perspectam debere intelligi: siquidem illud in hujusmodi indulto levamen voluit laborantibus indulgere, unde & labori proportionatum: Atqui per spatium sex mensium tantùm in Choro laborans minorem laborem sustinet: ergo & minus etiam levaminis ipsi debetur. Neque id contra propriam verborum significationem militat, quæ talia sunt citato Cap. 12. Non liceat vigore cujuslibet statuti aut consuetudinis ultra tres menses ab eisdem Ecclesijs quolibet anno abesse. Conceditur
Concilium Trident.
enim juxta præfatum tenorem abesse posse, sed juxta mentem Concilij, & finem indultæ vacationis. Sic enim dictum suprà n. 1342. absenti ratione studiorum distributiones pro tribus mensibus non deberi, ubi tamen præfatum privilegium attenta proprietate verborum posset applicari. Quod tamen non admittitur ex præfata ratione, quòd scilicet sic absens minimè pro Ecclesiæ servitio laboret, ut tale debeat laboris levamentum reportare.
1347
*Ubi objici potest posse Præbenda
Objectioni fit satis.
rium initio anni tres menses vacationis assumere, & emolumenta integra: cùm tamen in eo eventu minimè finis levamenti subsistat. Ad quod quidem dicendum in eo casu futuri laboris levamen eatenus extare, quatenus vacationem hujusmodi ut magis sibi commodam Præbendarius usurpat, cùm eorum sit illis hoc relictum arbitrio. Circa quod tamen Episco
Quid circa Indias.
porum debet providentia versari, præsertim in Ecclesijs Indiarum, ubi peculiari ratione locum habet quod tradit Illustrissimus Zerola in
Zerola.
Praxi Episcopali Vers. Privatio §. 4. ubi cum citat Trullench, cùm tamen sit Dub. 4. in quo ita scribit: Sacra Concilij declaratio. 448. in meis, censuit in hæc verba: nullam aßignandam esse caussam, nec ullam licentiam requiri: non tamen omnes Canonicos posse abesse eodem tempore, ne Ecclesia destituatur suo debito servitio, sed tantùm quotam partem CanonicorũCanonicorum, quæ videbitur arbitrio Episcopi & Capituli. Sic ille. Sed specialius illud, quod habet circa Dubium 3. sic enim ibi: Sacra Congregatio respondit quòd non tempore Paschæ Domini, & hujusmodi maximarum solemnitatum. Et hæc omnia intelligi de bent cum Clausula Concilij in d. §. Salvis nihilominus. Tantum ibi, adducta Declaratione 453. & ad hanc videtur citatio Trullenchij directa, cùm tamen erratum in ipsa fuerit. Stat ergo in Indijs id posse Episcopos circa absentiæ tempora providere. Licet enim ex Nicolao Garcia & P. Palao affirmet dudũdudum citatus Scriptor in aliquibus regnis Hispaniæ nulla esse tempora reservata, in eo non debent Indicæ Ecclesiæ parem sibi licentiam arrogare, in quibus adeò est diversa ratio, | neque ea est introducta consuetudo: unde & à Concilio Limensi illa est vacationis amplitudo restricta, id probante Pontifice summo, ut obviam eatur objectioni ex eo quòd Concilium non potuerit Provinciale restringere Concilij generalis indultum. Licet enim addat: Salvis nihilominùs earum Ecclesiarum Constitutio
Concilium Trident.
nibus, quæ longius servitij tempus requirunt. Id quidem ad Constitutiones referendum, quæ Concilium præcesserunt. Quamvis non videatur inverosimile, si dicatur posse fundari Ecclesias, in quibus privilegio dicto renuntietur, quod permissio tantùm est, & cujus renuntiatio in eum redundabit effectum, qui est maximè Ecclesiæ menti conformis, continuatum inquam Ecclesiæ servitium, cum ijs tamen absentiæ moderationibus, quas & prudentes consuetudines, rationabiles caussæ, & sensus Doctorum firmare possunt, & reddere non solùm tolerabile, sed etiam delectabile, si res hæc momenti tanti coràm Deo, ut decet viros adeò honorificè, & commodè ipsi addictos. transigatur.
§. VI.

§. VI.

Nonnulla specialia circa Indicos Præbendarios. Ad Cap. 10.
1348
*PRo obligatione assistentiæ disputa
tio procedit. Et quod probatum n. 73. circa obligationem cantus, erunt fortè qui non admittant pro Ecclesijs præcipuis, in quibus sufficiens numerus Cantorum habetur, ut possit quis probabili se opinione tueri, juxta quam ad canendum non tenetur, quem sequuntur complures, quos allegat Dom. Barbosa Tract. de Canonicis Cap. 34. n. 10. inter quos mirum est P. Suarium recenseri indicato Tomo 2. de Relig. Lib. 4. Cap. 2. nu. 18. ubi nec verbum. Neque id stare poterat cum assertione contraria, pro qua ipsum attulerat nu. 9. ex citato Libro Cap. 12. n. 8. & seqq. ubi luculenter pro obligatione cantandi depugnat, nec poterat vir adeò suis in sententijs constans ejus oblivisci, quam Libro eodem uti sibi arridentem statuisset. Neque citato in loco Capitis 2. quidquam extat, ex quo tale aliquid, etiam cum levissimo possit fundamento desumi, aut etiam somniari: ibi enim de Antiphonis tantùm agit, & earum origine, atque usu. Sit ergo opinio
illa etiam P. Suario refragante probabilis: nihilominùs quod de obligatione canendi dictum in Ecclesijs Indiarum sustinendum est, quia pro illis non stat quod pro removenda hujusmodi obligatione dicitur, & videri potest apud P. Thomam Sancium Tomo 1. Consil. moral. Lib. 2. Cap. 2. Dub. 99. quòd scilicet sic est usu receptum, & sic usus interpretatus est, & ideò alij ministri destinati sunt, qui cantent, quos Capellanos vocant, & licet Præbendarij non cantent, sua præsentia ornant Chorum, & auctoritatem præstant, & distributiones dantur illis principaliter ut sua præsentia auctorizent & ornent Chorum. Non inquam stat, quia quod ad usum attinet, non est constans, & hîc meritò advocandum quod asserit Navarrus in Manuali Cap. 22. n. 97. non admittendam excusationem ex usu & consuetudine, nisi sit ab Apostolica Sede confirmata, aut legitimè præscripta. Hoc inquam peculiari titulo, de quo n. 67. ubi auctoritas Præbendariorum non pro auctorizando tantùm Choro deservit, sed pro concilianda auctoritate, reverentia, & majestate divinis officijs, in his regionibus, in quibus id maximè necessarium est. Neque est cur Canonici & Dignitates id refugiant, ac si illud minùs deceat personas tales, quandoquidem de Davidicis Psalmis agitur, quos rex tantus harmonicè canere minimè sublimitate regia indignum judicavit.
P. Balinghem.
Pro quo etiam ita scribit P. Antonius de Balinghem in Kalendario Mariano die 28. Octobris n. 2. Anno 1439. diem extremũextremum claudit Impe
rator Albertus II. Hic tantò animi studio ferebatur in Virginem, in ReligionẽReligionem CatholicāCatholicam., in Cærimonias, in Symphoniam Ecclesiasticam, ut indignum non arbitraretur sua majestate publicè cum Clero tum Dei, tum Deiparæ laudes occinere. Sic ille, qui & die 20. Iulij num. 2. sic de Roberto Religiosissimo Galliæ Rege post alia: Eo in templo cum
Regis Galliæ aliud.
Clericis Dei ac Deiparæ laudes canente, muri Avalonis (ea est civitas Burgundiæ, quam per suos obsidione cingebat) sponte, ut quondam muri Ierichuntini, corruerunt. Tantum pijssimus juxta ac eruditissimus Scriptor.
1349
*Illustrissimus Archiepiscopus D.
Petrus de Villagomez ut Prædecessoris sui fama sanctitatis percelebris D. Turibij Alfonsi Mogrobejo cultum publicum ab Apostolica Sede, quæ præmitti debent præmissis obtineret, quemdam suæ Limanæ Metropolis Canonicum in Urbem destinavit ante annos non paucos, & pro capiendis informationibus in oppidis distantibus duos secum duxit. Circa quod dubitatum an præbendarum suarum integra possent emolumenta lucrari. Et videtur quidem jure optimo potuisse juxta dicta Asserto 4. generaliter loquendo, quòd scilicet quoties Præbendarius Indicus ex justa caussa abest, tuta conscientia potest distributiones integras levare, in quibus est præbenda constituta, uti in Ecclesijs Indicis sunt. Atqui absentia dicta ex justa caussa contigit: ergo. Quòd sit justa, ostenditur, quia absentiæ pro negotijs propriæ Ecclesiæ justa caussa est injuncta procuratio,
ut habetur expressè in Cap. Vnico de Clericis non residentibus in 6. sic enim ibi: Qui verò aliter de distributionibus ipsis quicquam exceperit (exceptis illis, quos justa & rationabilis corporalis neceßitas, aut evidens Ecclesiæ utilitas excusaret) rerum sic acceptarum dominium non acquirat &c. Licet autem circa distributiones aliqua esse difficultas possit propter decisionem Cap. Cùm non deceat de Elect. etiam in 6. quod ad fructus præbendæ attinet extra dubium est, quando illi à quotidianis distributionibus habentur sejuncti, ut ex Capite utròque convincitur. Quando autem discreti non sunt, alia est ratio. Unde P. Thomas Sancius, qui Libro & Capite citatis Dub. 93. censuerat distributiones præfatas non deberi, sicut in casibus alijs, de quibus usque ad Dubium 111. in eo ita scribit:
P. Sancius.
| Sit conclusio. Decreta in Concilio Tridentino, & Cap. Vnico de Cleric. non resident in 6. quæ hucusque dicta sunt, non habent locum in Ecclesijs, ubi Canonicatus nullos habet redditus præter distributiones quotidianas. Ratio, quia non debet esse Canonicatus absque ullis fructibus. Vnde in ijs Ecclesijs standum est earum consuetudini. Sic Glossa d. Cap. unico Vers. receperit. Sic ille. Jam quod ad utilitatem Ecclesiæ in casu nostro spectat, ex eo constat, quòd magni intersit Ecclesiæ Prælatum suum cultu publico, & sacris officijs honorari, cujus in ipsam redundat gloria, & in Cæsareo quidem jure expressum habetur uxores virorum splendoribus illustrari: quod equidem in spirituali matrimonio Episcoporum cum Ecclesijs sublimiùs exercetur, de quo Innocentius Tertius Cap. Inter corporalia de translat. Episcop. Neque circa utilitatis evidentiam ambigi potest, quam requirit Pontifex, cùm sit prorsus irrefragabilis adducta ratio. Et quidem ingentes sumptus, qui pro Canonizatione fiunt, essent profectò damnabiles, & in Religionibus præsertim nullatenus permittendi, si in illa maxima non interveniret utilitas; propter quam Octoginta mille octo regales in caussa, & apparatu Beatificationis ac Canonizationis Divæ Rosæ Virginis Peruvianæ dudum impensos, de quibus mihi constat, Illustrissima PP. Prædicatorum Religio, profusionem dignissimam æstimavit.
1350
*Et quod ad duos spectat Canonicos
quid circa illos verosimilius videatur, propter licentiam in Jure contentam, dictum nu. 80. Jn casu autem præsenti eatenus probandum, quatenus ille valde specialis est, & supponitur, quod est ibidem traditum circa competentem numerum pro Ecclesiæ decenti servitio relictum, neque nimia sit absentiæ mora futura. Et ad securiorem reddendam illam pro eo, quod ad Præbendarios collegas spectat, opportunè subintrat id, quod habet P. Thomas Sancius citato Cap. 93. ubi ita scribit n. 4. Secundò nota, quòd si in hoc casu ceteri Canonici sponte da
P. Thomas Sancius.
rent distributiones tali Canonico absenti pro negotijs suæ Ecclesiæ, posset illas recipere, quia non est pura remißio, vel donatio, sed ex justißima caussa
juri conformi. Sic Glossa d. Cap. Vnico. Vers. Vtilitas, & Dominicus ibidem. Sic ille. In Glossa autem, quam citat alia est ratio, non quidem citato in verbo, sed in sequenti Suas. Ubi sic illa: Quid si illi, quorum lucro prædicta cedebant,
Glossa.
remittant, numquid est Canonicus absolutus? Satis videtur, quòd sic. Instit. de rer. divis. §. per traditionem, cùm hic non sit additum remissionem non prodesse supra eodem lib. de rescriptis. Cap. Statutum §. antepenult. & infra de Censibus Cap. Exigit in fine. Sic Glossa, & hæc illa est, de qua nonnulli id sentiunt, quod videri potest suprà nu. 1344. Non esse autem illam penitus improbandam Doctor tantus, ut vidimus, arbitratur: & quidem non immeritò, quia remissionem in casu dicto minimè Concilium Tridentinum expunxit, in quo fraudis aut collusionis nihil, sed caussa justissima. Duplex ergo ratio pro casus dicti justificatione succurrit. Prima Glossæ, ex eo quòd non sit remissio prohibita. Secunda ex Scriptore adducto, quia non est propriè remissio. In Cap. Statutum §. citato sic habetur: Si quid autem contra Con
Cap. Statutum de rescriptis.
stitutionem præsentem receperit (delegatus) ad ipsius restitutionem integram teneatur: nulla eorum, quibus restitutio facienda fuerit, remissione ullatenus profutura eidem. Sic Bonifacius VIII. In Cap. Exigit de censibus, tale aliquid extat, ubi de acceptis à Visitatore Ecclesiastico. Sicut & Clement. de hæreticis Cap. Nolentes Serm. Quòd si secus. Ubi de Inquisitoribus. Ex quibus arguere legitimè potuit Glossa ut in casu, de quo ibi, non fuerit sublata remissio: quod equidem valde fuit rationi conforme, ubi juxta dicta, nulla turpis quæstus umbra, sed Ecclesiæ caussa ritu decentissimo, & à Sede Apostolica approbato pertractatur, pro ipsius Ecclesiæ labore assumpto.
1351
*Quia verò de Inquisitoribus subjun
cta mentio, illud circa ipsos loco præsenti opportunum occurrit, quod habet D. Gaspar de de Escalona in Gazophylacio Peruviano Lib. 1. Par. 2. Cap. 12. n. 18. circa suppressum Canonicatum unum in singulis Cathedralibus Indicis pro ipsorum integrando salario, Virtute Brevis Pontificij, pro quo in præfati versiculi initio hanc posuit notam hh., quæ tamen in margine desideratur; respondet autem hæc ff. in qua citatur D. Solorzanus Lib. 3. de Indiarum gubernat. cap. 24. à n. 11. in quo tamen id non extat, quod ille verbis sequentibus attestatur: Donde tambien se advierte, que à la renta de esta
canongia suprimida no se acrece ninguna parte de las distribuciones quotidianas, por estar declarado que este derecho solo toca à las Prebendados presentes, por razon de la aßistencia personal.
Sic ille. Ubi quidem si de distributionibus agatur, quæ sunt à præbenda distinctæ, præfatum assertum est de subjecto non supponente, quandoquidem, ut ex præmissis liquet, in Cathedralibus Indicis tales distributiones non sunt: ex quo habetur compertum Canonicatus suppressi auctoritate Urbani VIII. annuos redditus distributionum quotidianarum ritu conferendos. Alium autem potest habere sensum, & consideratione dignissimum, juxta id quod quærit D. Barbosa Tract. de Canonicis cap. 22. nu. 18. Utrùm scilicet distributiones absentium debeantur non solùm actu interessentibus, verùm etiam alijs, qui juris fictione censentur interessentes, ut qui absunt ex caussa infirmitatis, vel in Ecclesiæ suæ utilitatem, vel ob justam & rationabilem corporis necessitatem? Qua in serie Inquisitores veniunt, qui Canonicatûs redditus annuos recipiunt interessentium more, cùm tamen fictione tantùm juris interessentes habeantur. Et sub hac consideratione intelligi potest procedere prædictum assertum, dum negativè decernitur, juxta quod & sequitur apud D Barbosam in hunc modum
D. Barbosa, ut faveat.
responsio: Solùm deberi actu interessentibus constat ex Cap. Vnico. Vers. Statutum de Cleric. non resid. lib. 6. ubi Bonifacius VIII. indistinctè mandat ac statuit ut quotidianæ distributiones ijs Canonicis & Clericis Collegiatarum Ecclesiarum tribuantur, qui divinis officijs adfuerint: atque adeò cùm eas quoque distributiones complectantur, quas ij, qui non intersunt, acquirerent, si interessent, | necessarium est eas acquiri, & accrescere ijs, qui intersunt. Hoc idem colligitur ex Concilio Tridentino Seßione 21. de Reformat. Cap. 3. ubi decernitur quotidianas distributiones dividendas esse inter obtinentes Dignitates, & cæteros Divinis interessentes. Et clariùs ex Seßione 24. de Reformat. Cap. 12. ubi statuitur ut distributiones ij, qui statis horis interfuerint recipiātrecipiant, reliqui verò quavis collusione aut remißione exclusa, ijs careant. Facit etiāetiam quia cùm majorem laborem subeant reliqui Canonici quando aliquis eorum abest, meritò majoris mercedis loco illis debentur hujusmodi distributiones jure accrescendi, ex quibus & alijs hanc partem defendit Bartholomæus à S. Fausto de Horis Canon. Lib. 3. q. 88. me citato in hoc loco, Machado en su perfeto Confessor l. 4. p. 4. tract. 3. docum. 7. nu. 3. Hæc doctissimus Præsul.
1352
*Quæ quidem licet hanc partem ve
Contrarium ut stare queat
rosimilem ostendant, non tamen omninò certam: licet enim juxta allegatos textus distributiones interessentibus sint tribuendæ, eo tamen nomine veniunt, qui fictione juris habentur præsentes, & eo titulo peculiares sibi respondentes distributiones accipiunt, unde & interessentes dici queunt. Id autem quod de labore dicitur, nimiùm probat, ijs scilicet, qui fictione juris pręsentespræsentes habentur, nullas esse distributiones tribuendas, quandoquidem ij, qui revera assistunt, majorem laborem subeunt, illum videlicet, quem fictè præsentes erant subituri. In quo tamen nihil contra æquitatem geritur, quia caussa absentiæ, ratione cujus augetur labor, communis esse omnibus potest, quia & abesse queunt; quod cùm acciderit, alij pro ipsis laborabunt: & consequenter si distributiones absentibus, fictè tamen præsentibus, accreverint, ipsis pariter accrescent. Et ita pro hac parte stat, favetque
P. Palaus.
usus & praxis Ecclesiarum Hispaniarum, in quibus distributiones etsi pro singulis horis sint aßignatæ, non illas accipit quis dum singulis horis interest, sed in fine anni, & tunc absentium distributiones dividuntur inter eos, qui & realiter præsentes fuerunt, & fictione juris præsentes reputantur, ut testatur P. Palaus Tomo 2. Disputat. 3. Puncto 8. num. 8. qui licet contrarium censeat num. 9. positionis oppositæ probabilitatem agnoscit, arguens ex eo quòd ex accretione dicta in fictè præsentibus diminutio divini cultus sequeretur: quod equidem non video quomodo possit ille fundare, cùm ratione illius nulli permittatur abesse, nec titulus aliquis absentiæ novus emergat, immò pro inter essentia gratum illud invitatorium pro omnibus horis sit, lucri ob aliorum absentiam peculiaris, licet nonnihil ex fictè præsentibus tribuendo minuatur. Neque urget Cardinalium Declaratio, quam adducit Nicolaus Garcia de Beneficijs 3. p. c. 2. nu. 465. ex quo & Trullench Tomo 1. Lib. 1. Cap. 8. n. 9. ad illam enim dici potest quòd communiter ad alias, neque authenticas, neque publicatas. Juxta quæ stat Inquisitoribus ex Canonicatu
suppresso distributiones cum sua accretione concedi, cùm in Ecclesijs Indiarum eadem, quæ in Hispania praxis habeatur circa annuam præstationem. Immò & nomine distributionum veniunt emolumenta ex mortuarijs & anniversarijs, quia cùm præfatum lucrum ex privilegio habeatur, ad illa se extendit, quæ communiter nomine distributionum censentur, præsertim quando nullus præter Beneficiatos jus ad illa habet, ut tenet Quaranta Verb. Distributiones. Vers. Ampliatur Secundò, & Trullench suprà Dubio 13. nu. 4. & ita praxi comprobatum invenitur. In quo quidem & suum est Regio fisco commodum, quia si ex suppressione Canonicatus hujusmodi nequeat designatum integrari salarium, ex Regijs est arcis integritas compilanda, unde eo ex capite Regium privilegium est, quod favorabiliter ampliandum: pro quo & magis specialis titulus erga illum accrescit, quòd scilicet decimas, ex quibus ingens corpus distributionibus obnoxium coalescit, ab ipso sunt Contributæ Ecclesijs, unde non est mirum, si aliquid ab ipsis in negotium adeò utile, interventu Pontificiæ Sedis exigatur: quod erunt fortè qui dicant sine illa fieri potuisse, ob amplam erga decimas potestatem, de quo aliàs non semel.
1353
*Circa Canonicos peculiaris electio
nis, Magistralem inquam, Theologum &c. non occurrit speciale aliquid, quod possit ad tribunal conscientiæ spectare, si unum illud excipiamus, quod nimis delicatè à nonnullis est Scriptoribus observatum, quos adducit Trullench suprà Dub. 12. §. 6. eisdem assentiens, & dicens, quòd licet Canonicus Theologus habeatur præsens in Choro tota die, qua legit etiam quoad distributiones, non tamen censetur præsens Matutino, quod dicitur pro diesequenti in Vespere præcedenti, secundùm consuetudinem aliquarum Ecclesiarum, pro quo adducitur Declaratio Cardinalium S. Congreg. Concilij 12. Augusti 1628. ut apud D. Barbosam Tractatu citato Cap. 27. nu. 35. In quo quidem veneranda illa, quæ ita voluit Concilij ejusdem decretis exactè consultum. Sed quamvis ita fuerit, dum de illius auctoritate non constat, licet nobis ductu rationis impulsis aliter judicare. Licet enim Matutinum officium ad diem sequentem spectet, cùm tamẽtamem jam generaliter ferè sit receptũreceptum, ut Vespere antecurrente dicatur; jam illius diei dici officiũofficium potest. Id quod ex concessione Gregorij XIII. de qua n. 1343. videtur compertum ob verba illa, Diebus, quibus legunt. Cùm tempus Matutini modo prædicto celebrari soliti pars sit dici,
Privilegium Greg. XIII.
in quo habita est lectio. Et quidem si quotidie legat, manifestum est obligationem non urgere ex prædicto fundamento: si quidem Matutinum ad diem sequẽtemsequentem pertinet, & cùm lectio manè sit futura, pro eo tempore nequit obligatio consistere, stante Pontificia concessione. Si dicatur non posse in diem sequentem differri, quia in eo non est Matutinum dicendum, cùm jam sit Vespere dictum. Contra est, quia per se loquendo Matutinum ad diem sequentem pertinet, & ratione privilegij habetur, ut possit anteponi: gratia autem non debet in ejus, cui fit, incommodum retorqueri, juxta vulgarem Juris regulam, quæ est 61. in 6. Quod ob gratiam alicujus conceditur, non est in ejus dispendium retorquendum. Ubi & dici potest per accidens esse quòd Matutinum suo genuino | tempore non dicatur, de quo non habetur ratio. Pro Indicis autem Ecclesijs id facit, quod superiùs dictum circa distributiones, in quibus tota præbendæ substantia consistit, cùm tamen Declaratio Cardinalium præfata de separatis procedat, sicut & adversantium assertio: & cùm illæ, quæ prioris generis sunt, non admittant divisionem, juxta satis probabilem sententiam, de qua nu. 41. & 77. securè potest in hujusmodi casu procedi. Et à præsentibus quidquid est illud, quod Matutino respondet emolumenti concedi, si pro Declarationis adductæ efficacia contendatur: quia ibi locum habet id, quod ex P. Sancio dictum nu. 1350. quòd scilicet non sit pura remissio, sed habeat justam caussam: quod & generaliter currit quando circa obligationem assistendi non extat irrefragabile fundamentum. Pro quo est doctrina Covarrubiæ Lib. 3. Variar. cap.
13. n. 3. Vers. Prima, ubi ait, quòd si casus contingat, in quo non constet ob jus Pontificium scriptum deberi distributiones, sed sit ambiguum, poterit consuetudo legitimè præscripta ambiguitatem interpretari, cùm nihil novum, nec Juri contrarium apertè sit per illam inductum. Pro quo & D. Barbosa Tractatu de Canonicis cap. 23. nu. ult. Id autem quod facere consuetudo potest, valet etiam probabilis opinio, in qua major est vis, quàm in dubio. Immò quod de interpretatione in ambiguitate dicitur, ad opinionem revocandum, quandoquidem status dubietatis relinquitur, quando rem ita se habere verosimiliter judicatur. Et de Præbendarijs ist hæc, ad quos etiam magna ex parte Titulus sequens spectabit.
Loading...