*Dico Secundò. In Societate
Iesv si quis
post trium votorum professionem aliqua emiserit
vota, & posteà professionem quatuor votorum
faciat, vt accidere potest in ijs, qui ratione Maioratus in Hispania statim post biennium trium
votorum professionem emittunt, iuxta Decretum
18. Congregationis generalis. 5. valde verosimile est per illam extingui, nisi secus velit talia Professus: quamuis P. Sancius
citato Cap. 5.
nu. 53.
oppositum asserat, & eum secutus P. Pellizarius
suprà nu. 27. ex eo quòd Professio quatuor votorum nihil trium votorum professioni, nisi votum
peculiaris obedientiæ Papæ, ac proinde cessat ratio cur illi attribuatur commutatio illa votorum.
Sed quidem ratio prædicta non vrget, quia licet:
solùm addatur obedientiæ dictæ votum, vera &
distincta professio est, cui præfatum confertur
indultum: & quod additur adeò est graue, vt in
illud, si solùm voueretur à quoquam id sciente &
probante Pontifice, possent vota quæcumque
commutari; peditem scilicet, sine viatico, & cum
vitæ periculo, ad remotissimas regiones inter infideles aut hæreticos, se conferre, vbi de eo Ponticium fuerit intimatum imperium; quod benè
expendit idem P. Sancius
Lib. 6.
Cap. 18.
nu. 5.
Quod hic addidisse opportunum duxi, ne in omnia Scriptorum quorumdam asserta, licet grauium aliàs, cœcorum more feramur. Nec omit
tendum in prædicto voto eo quòd solemne sit,
obligationis grauitatem augeri, per illud enim
vouens se tradit in dominium & potestatem Pontificis in ordine ad Missiones, ita vt in ordine ad
illum finem non sit sui iuris, nec Religionis, sed
Pontificis; contra quod si agere tentaret, iniustitiam committeret, & prætereà à nullo alio præter Pontificem potest dispensari, quod
proprium votorum solemnium est. Videndus pro
eo P. Suarez
Tomo 4.
de Religione Tract. 10.
Lib. 6.
Cap. 4.
nu. 38.
& 39. ex quo P. Palaus
Tractat. 16.
Disput. 5.
Puncto 3.
nu. 5.