CAPVT II.

CAPVT II.

Vtrum Ordinationes circa detectionem, & iuridicam manifestationem Minarum, obligent in foro conscientiæ.
13
*SVnt equidem illæ multæ, de quibus
D. Escalona, Libr. 2. Part. 2. pag. 104. & seqq. & pro iis generaliter loquendo
Dico primò. Ordinationes, quæ aliquid disponunt, in quibus neque ius Regis violatur, neque tertio ius quæsitum adimitur, non obligant in conscientia. Probatur primò: quia non est indicium talis obligationis, aut ex voluntate legislatoris expressà, aut ex materiæ grauitate, quam solam non sufficere graues Scriptores tenent, vt dictum à nobis non semel; vel quia si in conscientiâ non obligaret, nullius esset momenti ad rem bono communi valde conuenientem: nam in primis multæ ex dictis Ordinationibus magni momenti non sunt. Quòd enim interest quòd Minæ post triginta dies, & non post quadraginta registrentur? Et vt aliquid profectò intersit, id non videtur sufficiens ad conscientias, & præsertim reatu lethalis criminis, onerandas. Deinde etiamsi magni momenti sint in ordine ad temporales vtilitates, non sunt tamen tales, vt ex earum transgressione quidquam circa mores periculosum immineat, aut turbationem Reipublicæ, vel periculum aliud eiusdem inducat. Ad hoc autem vt finis illius obtineri possit, satis esse potest gubernantium solicitudo, qui transgressores puniant, & fructu laborum spolient. Et ex hoc probatur secundò. Nam Ordinationes istæ pœnam statuunt in transgressores, vnde iuxta multorum sententiam non obligant in conscientia. Tertiò: obligatio in foro animæ
eatenus imponi potest, quatenus forum externum circa rem præceptam difficilè versari possit: vnde oportuit vnumquemque ad agenda, quæ leges statuunt, in secreto compelli: quâ ratione multi de vestigalibusvectigalibus philosophantur: atqui hæc ratio in casu præsenti locum non habet, quia Minarum detectio nullo modo occultari potest, vnde neque ij, qui gubernant, suo circa illas officio deesse, vt detectorem agere pro libitu sinant. Ergo obligatio in foro animæ necessaria non est.
14
*Dico secundò. In iis, quæ ad ius Regis
spectant, ordinationes dictæ possunt in conscientiâ obligare: quod tunc accidet, quando Rex ob illarum violationem interesse aliquod magni momenti amiserit; quod enim tale non est, non videtur curandum in re ista, in quâ de terrâ agitur non palmis, aut pedibus mensurandâ. Probatur; quia Minæ ad Regem spectant: ergo non debet in earum dispositione læsionem grauem sustinere. Antecedens constat ex dictis, & consequentia est legitima: vnde si pars illa, quæ in Minis proximior parti detectoris debet Regi assignari, parùm vtilis sit, grauiter peccatur cōtracontra justitiam, & non tantùm contra religionem ob juramenti falsitatem; & idem est si vena diues dicatur pauper, vt viliùs ematur. Et sic de aliis, in quibus est detrimentum manifestum. Non videtur autem tale, si quis detector affirmet amicum fuisse detectionis socium, licèt ex eo sequatur partem Minæ gratis habiturum: sicut enim eum vocare poterat, vt in conquisitione juuaret, ita & vocare in consortium felicitatis potest, vt sit hoc diligentiæ adeò Regi proficuæ præmium. Videtur item id facere posse pretio accepto, quando id in Regiam vtilitatem cædit, vt si detector sit pauper, vt esse ordinariè solent, nec habens ea, quæ ad laborandum in Minâ necessarium est, ex quo Regia vtilitas impedietur; promouenda sanè subsidio illo pecuniæ ob consortium affirmatum Quidquid de periurio aut mendacio sit, ex quibus contra justitiam nihil resultat.
15
*Dico tertiò: ordinationes, quæ disponunt
aliquid in ordine ad jus tertij seruandum, obligant grauiter in foro conscientiæ. Ratio est obuia; quia in earum violatione contra justitiam peccatur. Tales sunt aliquæ, de quibus Cap. Præcedenti. Et illæ, quæ de Indis Minarum detectoribus loquuntur, vt videri potest apud citatum Escalonam pag. 105. num. 3. Cùm enim Minas etiam habere possint, non nisi violatâ iustitiâ ab illis excluduntur. Similiter, qui extraneos remouet, cùm illis hæc sit concessa facultas, vt apud eumdem Pag. 106. num. 7. Item quæ de præconizatione Minarum procedit, vt non se intromittant, qui post illam accesserunt, iam enim aliis jus quæsitum Titulo 1. Ordinat. num. 12. Illa etiam quæ est Titulo 2. numer. 1. & 2. circa partes, in quibus excessus mensuræ fuit, & per iudicis sententiam sunt aliis adiudicatæ, nequeunt enim contra illorum voluntatem retineri, nisi aliquid speciale occurrat, ratione cuius forum conscientiæ possit probabiliter foro animæ non conformari. | Talis insuper illa ex Tituto 6. n. 1. de concedendo introitu per Minæ portam ad Minas alias ingredi volentibus, & sic aliæ.
16
*Dico quartò: ordinationes, quæ circa
vitanda Indorum damna, & aliorum forsitan extant, obligant grauiter in foro animæ: de iis nonnullæ Capite præcedenti sunt indicatæ, & ratio obligationis est perspicua, vbi quidem leges charitatis, & justitiæ vrgent, neque ratione ciuilis præcepti videtur specialis malitia in transgressione contrahi, quia præceptum tale solùm deseruit ad obligationem naturalem, quæ aliàs instat, declarandam: neque enim vt numer. 13. dicebamus, vllum est indicium auctæ obligationis, neque opus fuit addi illam, quandoquidem jam erat, & satis premens, & ita non debuit nouus laqueus apponi conscientiis minime timoratis.
Loading...