*Ubi quidem difficile apparet, quomo
Et efficaciter impugnatur.
do intentionalis ordo in præfatis actibus inversatur. Cognitio siquidem debet antecedere
arbitrij operationem, & ita electionem, cùm
tamen secus videatur ordo iste constitui, arbitrij siquidem continentia & intentionalis quodammodo operatio cognitionem inducit: ideò
namque continentia illa inculcatur, ut ratione
illius id, quod sequitur, habeatur, si ita est, ut
Auctoris
mentẽmentem sufficienter assequamur. Deinde. Est quidem in Deo cognitio ita perfecta, ut
ratione illius possit attingi quælibet electio
creata, si ponatur à parte rei sub quacumque
hypothesi, ita ut non sit opus nova cognitione
accedente voluntatis creatæ determinatione,
sicut de actibus liberis dictum suo loco. Sed
tamen aliquid necessariò addendum, nam
stante illa sufficientia in ratione cognitionis
attingentis objectum sub qualibet hypothesi,
stat etiam non poni reipsa id, quod attingitur,
sed oppositum: sin minùs neque pro scientia
visionis necessarium erit quidquam addi, quod
non videtur admitti. Sic autem nequit stare
præcognitio illa & intentionalis præelectio,
nondum stante determinatione creatæ voluntatis. Unde præcognitio illa, quæ asseritur, &
simul dicitur quasi intellectualis præelectio,
admitti nequit; quia in tantùm præelectio esse
potest, quatenus aliam electionem inducit, eam
scilicet
quęquæ versatur circa creatam electionem.
Et tunc arguo. Nam electio talis necessariò
sequitur præelectionem, unde illa antecedit,
& ex eo fiet induci antecedentem necessitatem, & ita non esse locum indifferentiæ libertatis, cùm nondum determinatum creatum
cognoscatur arbitrium, quando præelectio illa
in Deo existens affirmatur.