*Quartum ex
n. 82. vbi probat non esse
licitum sequi opinionem probabilem relicta probabiliori. Et probationes eius priores supponendo
procedunt eum, qui opinionem sequitur, habere
assensum circa illam, quod cùm ita non sit, nihil
profectò vrgent. Sed arguit insuper
: Quia probabilior dicit
: Non est conforme legi diuinæ, minùs
autem probabilis
: Est conforme legi diuinæ. Atqui
id magis quàm hoc accedit ad certitudinem legis
diuinæ, seu regulæ primariæ: ergo hoc non potest esse regula morum secundaria. Probatur illatio: Quia regula secundaria debet in certitudine quantùm fieri potest ad primariam accedere, vti ratio naturalis dictat, aliôqui meritò censeretur Deus potiùs velle nos errare, & à lege sua
hîc & nunc aberrare, quàm eam seruare, quod
|
solus impius dixerit: Verum hoc non vrget. Respondeo enim admissis Maiori & Minori, etiam
concessa consequentia, quia opinio non est secundaria regula proxima operationis, sed iudicium certum de licita operatione. Deinde negata
illatione, & ad probationem, nego quod assumitur; ex eo enim fieret non esse locum opinionibus, sed omninò tuta esse tenenda: sic enim quantùm fieri potest ad primariam regulam accederetur, cùm nullus errori locus relinquatur: quod
tamen Auctor non admittit. Neque sequitur ex
eo censeri Deum potiùs velle aberrare nos à lege
sua, quàm eam seruare, vt tandem inferebatur.
Quod inconueniens, si cuiusquàm momenti est,
etiam illud debet Auctor, ob rationem dictam,
deuocare. Non inquam sequitur, quia sic operans sequitur opinionem; quam putat fortè esse
probabiliorem, & quæ ab alijs talis reputatur,
quorum se potest iudicio conformare, quia in eo
prudenter se gerit ductus auctoritate & ratione,
vt sæpiùs dictum. Item, Deus id non vult quod
infertur, quia negatur suppositum, scilicet sic
operantem probabiliter, legem non seruare: seruat enim, & cùm seruet, non est magis velle seruare, quàm non seruare. Prætereà, Deus vult
magis seruari legem probabiliùs propositam,
quàm operari iuxta oppinionem eidem appositam: sed illud maius beneplacitum, sine obligatione proponitur, vt quid spectans ad perfectionem. Posse etiam sæpè contingere vt operatio talis gratior Deo sit, dictum aliàs. Vide casum specialem cum alijs
nu. 233.
& 234. Et hoc pro argumento 3.