DISCEPTATIO Apologetica,

In qua licita opinionis probabilis sequela defenditur, moderni Scriptoris prolixa impugnatione depulsa.
PRodijt ante annos quinque
Num. 1.
Apologema retortum R. Patris Francisci Bonæ Spei: quod tamen nuper ad manus peruenit meas: & retortum illud in Apologema Dom. Caramuelis, cùm Domino militet Prospero Fagnano, contra quem prius aliud militârat. Vnde illaudatus ille, laudatus iste, & supra modum vtrumque, quod nescio an sit cuiquam ab affectibus libero, cordato, & rerum li
Tenenda in laude moderatiotmoderatior.
bratori prudenti placiturum. Et circa primum D. Bernardus consulendus Epist. 23. 72. & 78. optimus quidem moderationis in laudatione tenendæ magister: Sed & totam quæstionem de Opinio
P. Bonæ Spei.
ne probabili, quam maturè perpensis ex ipso præmissis totus Orbis terrarum, cum ipsius æterno applausu, verißimam & summè necessariam iudicabit. Sic ille. pag. 299. & quis tale non videat vaticinium? Enim verò quòd non tota quæstio ita accipienda sit, vt doctus illi ominatur Pater, ex eiusdem potest contrario sentiendi modo euidenter comprobari. Possessionem extra materiam iustitiæ non reddere meliorem possidentis conditionem, nec propriè dari, contendit D. Fagnanus, ex quo circa complures casus diuerso modo opinatur, dicens non esse hactenus auditum apud Iurisconsultos, vt in materia criminalium allegauerint possessionem, neque imaginari vnquàm posse Deum litigare & contendere nobiscum de anterioritate & potioritate possessionis, & ita succumbere in caussa, si nostra possessio anterior sit. Et tamen doctrinam hanc neutiquam Auctor admittit, vt videri potest pag. 133. num. 30. & seqq. vnde & non admittendum circa alia, eo, quem vaticinatur totius Orbis applausu, licet coniectare.
2
*Iam quod ad conuicia attinet in Illustriss.
Caramuelem iactata, & multa & magna, vt sine tædio legi nequeant, non est sanè caussæ, quam agebat, merita promouisse, sed eam potiùs eisdem destitutam demonstrasse. Pro quo audiendus D. Hieronymus contra Heluidium scribens
D. Hieron.
initio operis sic locutus: Huc accedebat, quòd verebar ne homo turbulentus, & solus in vniuerso mundo simul & laicus & Sacerdos, qui, vt ait ille, loquacitatem facundiam existimat, & maledicere omnibus bonæ conscientiæ signum arbitratur, accepta materia disputandi, ampliùs inciperet blasphemare, & quasi de sublimi loco in totum orbem ferre sententiam, méque, quia veritate non posset, laceraret convicijs. Sic Doctor Maximus Tertullianum in Libro contra Hermogenem, cuius verba priora transcripsit, imitatus. Qui ergo de suæ caussæ veritate ita confidit, vt demonstrationes iactet parcere profectò contumelioso potuit stylo, cuius similitudinem Diuus ipse Pater in Ioanne Hierosolymitano sibi insultante expressit Epist. 62. quæ ad Theophylum est Episcopum Alexandrinum, vt eius verba non immeritò possit Dom. Caramuel vsurpare, dum ita scribit: Tota eius epistola non
Idem.
tam expositione, quàm nostris plena est contumelijs. Nomen meum absque vllis officijs, quibus nos in vicem palpare solemus homines, frequenter assumitur, carpitur, ventilatur, quasi de libro viuentium deletus sim, quasi me illius litteræ suggillauerint &c. Et | quid adhæc Illustrissimus Dominus, si vita comes? Non credo paria, quia ipso indigna, & dignitati incongrua iudicabit: sicut neque ego ad acerbiora progrediar, alienam litem faciens propriam; licet quod ad rem ipsam attinet, & præcipuum illud de probabilitate problema, ad me etiam spectet, qui contra Scriptorum horum pronuntiata communem sum sententiam Parte 1. & 4. contutatus. Vt interim fatear etiam non leuem caussam intercedere, cur de D. Caramuelis iniurijs debeam condolere, cuius erga Societatem nostram singularem affectum ita suis eruditis lucubrationibus testatum voluit, vt gratiam ingenuis contestatam officijs pariter mereatur.
3
*Et vt alia faciam missa, id quod habet Tomo
2. Theologiæ Religiosæ nu. 2234. præstat huc verbis eiusdem aduocasse, sic enim ibi: Inter alia Numinis diuini attributa Prouidentia relucet, quæ dat niuem sicut lanam, & nebulam sicut cinerem spargit. Deus enim cùm irascitur, misericordiæ recordatur. Propter Christianorum peccata hæreses excitari permisit; sed ne Ecclesiam obruerent, illis semper viros magnos opposuit, vt constat ex historia Ecclesiastica. Vnde nuper cùm Europæ peccata diuinam fuissent indignationem promerita, Martinus Lutherus, Ioannes Caluinus hæretici, Michael Baius, Cornelius Iansenius, Catholici, & alij insanire permißi totam Europam perturbarunt. At illis Deus Sanctum IGNATIVM de Loyola, illis Societatem opposuit, vt frustra Ecclesiam eneruare contenderent. Incepit hæc Sanctißima Diui IGNATII Religio anno Domini M. D. XL. & spatio vnius sæculi, tot viros Sanctos, tot Doctos in omni scientiarum genere Orbi dedit, tot Gentes ad fidem Orthodoxam conuertit, tot Ecclesiam Martyribus condecorauit, vt omnipotentiam Dei cooperantis adorem, & singula suspicor non carere miraculo. Amo Societatem, & veneror, nam ipsi debeo quòd Latinè poßim, aut etiam philosophicè & Theologicè audeam. Madriti in Cæsareis Societatis Scholis Grammaticam, Poeticam, & Rhetoricam didici. Compluti in Philosophicis, Salmanticæ in Theologicis, tametsi in Academia publicos Professores audierim, apud Patres Iesuitas semper reperi, qui illorum dictata explicarent: quamobrem multis me illis titulis deberi fateor, & quà possum ingratus non videri desidero, & quia inuidia &c. His ergo præmissis, ad instituti præsentis momenta veniamus, probaturi equidem quæ de licita probabilis opinionis sequela stabilienda curauimus, obiectorum solutione, & salutem etiam ex inimicis receptissimo dogmati cumulatissimam allaturi. pro quo sit.
Loading...