Vtilia quædam Consilia circa casus occurrentes.

I.

I.

An liceat consecratio Sacrorum Oleorum extra Feriam. 5. in Cœna Domini.
1240
*DIco Primò. Absolutè loquendo de
bent Episcopi præfato die Olea Sacra Consecrare, Chrisma inquam, & Oleum infirmorum ac Cathecumenorum. Sic communiter Doctores cum D. Thoma. 3. p. q. 72. ad 3. vbi adducit Concilium Martini Papæ, iuxta quod licebat omni tempore Chrisma conficere, vt habetur in Cap. Omni tempore de Consecrat. dict. 4. quod tamen valde conguetercongruenter ad dictam Feriam. 5. est redactum. Sed quidem ex prædicto Canone id non videtur congruenter inferri, quod circa facultatem pro omni tempore à S. Doctore asseritur, doctè ostendit P. Suarez Tomo 3. in 3. p. Disput. 37. Sect. 1. Vers. Quinta Cœremonia. Et præter adducta ab ipso, habemus elegantem Glossæ explicationem Verb. Omni tempore, sic enim subdit: Id est, per singulos annos, id est, in omni anno. Pro quo textus inducit. Et videtur quidem, vt P. Suarez arguit, ex eodem Capite ad Feriam. 5. dictam esse referendum, additur enim sic: Ita vt ad accipiendum Chrisma Diaconus, aut
Subdiaconus ante diem Paschæ de singulis Ecclesijs ad Episcopum destinetur. Sic ibi. Cùm ergo ante diem Paschæ destinandi sint Chrisma pro Eccle|sijs accepturi, clarè videtur supponi ante Pascha consecrandum, Feria inquam memorata. Vbi forsitan erit qui dicat id non conuincere, quia licet ita fieri soleat, non tamen ex eo infertur alijs non posse consecrari temporibus, pro quo inferius.
1241
*Dico Secundò. Episcopi absolutè lo
quendo tenentur sub reatu peccati mortalis Chrisma & Olea Sacra dicta in Feria consecrare. Probatur Primò ex S. Fabiano Papa & Martyre in Epist. 2. ad Episcopos Orientales, & habetur in Cap. Litteris de Consecrat. Dist. 3. vbi sic ait: Litteris vestris inter cetera insertum inuenimus
quosdam regionis vestræ Episcopos a vestro, nostroque Ordine discrepare, & non per singulos annos in Cœna Domini Chrisma conficere & infra. Errant verò qui talia excogitant, & mente væsana potiùs, quàm recta sentientes hæc audent. Et infra, sicut enim ipsius diei solemnitas per singulos annos est celebranda, ita ipsius Sancti Chrismatis confectio per singulos annos est agenda, & de anno in annum renouanda, & fidelibus tradenda: quia nouum Sacramentum est per singulos annos etiam dicto die innouandum, & vetus in Sanctis Ecclesijs cremandum. Ista à Sanctis Apostolis, & Successoribus eorum accepimus, & vobis tenenda mandamus. Sic Sanctissimus Pontifex, vbi mandatum proprijs sub terminis extat, & quod mandatur, grauissima res est, opposito vti væsano errore damnato, ex quo grauia detrimenta fideles patientur, & magna suborietur confusio in administratione Sacramentorum.
1242
*Secundò probatur ex Cap. Quoniam de
sent. excommunicat. in 6. vbi sic statuit Bonifacius VIII. Quoniam in Baptismo & confirmatione (quæ nedum pueris, sed & adultis propter moræ periculum exhiberi possunt licitè tempore Interdicti) Chrismatis vtimur vnctione: posse (licet terra interdicta existat) Chrisma die Cœnæ Domini confici, dubium non existit. Sic ille. Circa quod Glossa ita scribit
Glossa.
Verb. Dubium non existit: Quasi dicat: Concesso Baptismo & Confirmatione tempore Interdicti, satis est concessum confici Chrisma. Et est ratio, quia vetus Chrisma non debet esse vsui, nec de illo veteri Chrismate debet quis Chrismari: & de ponitur Sacerdos, qui de illo veteri Chrismate vngit baptizatum, nisi in mortis articulo. De Consecrat. Dist. 4. Cap. Si quis de alio. Vnde omni anno in die Cœnæ debet Chrisma confici, & vetus cremari. De Consecrat. Dist. 3. Cap. Litteris. Sic Glossa. Ex quibus manifestè deducitur quanti sit momenti Pontificium statutum, quandoquidem ratione consecrationis non habetur ratio Interdicti, & periculo occurritur non administrandi Sacramenta dicta cum genuinis eorum requisitis: in quo etiam grauitas transgressionis exprimitur ob depositionem Sacerdotis cum veteri Chrismate inungentis. Et pro eo quod ad depositionem attinet, ita in citato Cap. Si quis de alio ex Concilio
Lugdunensi: Si quis de alio Chrismate, quàm de illo nouo, quod proprij Episcopi largitione vel concessione acceperit, baptizare, (nisi præoccupante morte tentauerit; pro temeritatis ausu ipse in se suæ damnationis protulisse sententiam manifestetur. Sic ibi. Circa quod Glossa Verb. Manifestetur, sic ait: Scilicet facere id, propter quod in eum sententia pro
Glossa.
feratur. 24. q. 3. Cap. Si quis non recto. Hæc Glossa, quæ sententiam depositionis proferendam non statuit, pro qua tamen Glossa citati Cap. Quoniam. Et Caput quidem Si quis non recto citatum nihil videtur intento subseruire; vnde meliùs Hostiensis Cap. Placuit vniuerso. 11. q. 3. pro de
claratione subsumit, in quo sic ex Concilio Africano: Placuit vniuerso Concilio vt qui excommunicatus fuerit pro suo neglectu, siue Episcopus, siue quilibet Clericus; & tempore excommunicationis suæ ante audientiam communicare præsumpserit, ipse in se damnationis iudicetur sententiam protulisse. Sic ibi. Vbi de sententia depositionis est sermo, sicut & in Cap. Si Episcopus Dist. eod. quod etiam Hostiensis adducit.
1243
*Tertiò, Quia Episcopus multo tempo
re Confirmationem omittere nequit sine reatu mortalis peccati, vt est communis Doctorum sensus, pro quo plures allegat D. Barbosa Allegat. 30. nu. 9. Atqui Confirmationis recta administratio à consecratione Sacri Chrismatis in Feria præfata dependet, vt constat: ergo & pro illa similis est obligatio: quæ consequentia est euidens. Antecedens autem est certum iuxta dicta; de obligatione enim consecrandi in Feria dicta iam liquet, & modò tantùm de gradu illius, sub mortali inquam, procedit probatio. Et quidem tempore Interdicti conceditur Chrismatis confectio, quia & Confirmatio licet: quia permisso
Dominicus GloscatorGlossator.
consecutiuo, necessariò videtur permissum antecedens, vt ait Dominicus in cit. Cap. Quoniam. Vnde & similiter philosophandum circa obligationem, vt qui ad consecutiuum tenetur, etiam ad antecedens similiter teneatur. Licet autem Pontifex tantùm dicat Posse; obligationis tamen non omisit qualitatem, dum periculum ex mora dilatæ consecrationis exposuit; aliàs neque leue in eo esset peccatum.
1244
*Dico Tertiò, Si Episcopus non potuit
dicta Feria. 5. Consecrationem perficere, alio id potest præstare die. Id probo Primò ex citato Cap. Si quis de alio, in quo de Feria. 5. mentio nulla, & tamen nouum Chrisma futurum esse decernitur, Quàm de illo nouo: vt casus debeat ad
mitti, in quo nouum, & tamen die alio consecratum possit existere. Secundò, quia casus huiusmodi potest occurrere, vt & occurrisse vidimus, in quo Episcopus ita in Feria. 5. defatigatus extitit, vt non nisi cum labore magno, & actionem illam interrumpendi periculo, eam aggredi potuisset. Quid ergo faciendum tunc? An eo anno penitus omittenda consecratio? Non equidem, quia veteris Chrismatis vsus non licet, vt vidimus, & ita nouo necessariè vtendum. Si dicas posse & debere à vicina Ecclesia adduci. Contra est, nam vt in citato Cap. Si quis de alio dicitur, à proprio debet accipi Episcopo, Quàm de illo nouo, quod proprij Episcopi largitione. &c. Si rursus dicatur id intelligi quando proprius Episcopus consecrationem potuit die à Sacris Canonibus designato perficere; & ita ex illo defectu ad alium recurrendum. Contra insuper. Nam proptereà à proprio Episcopo nouum Chrisma accipiendum præcipitur, quia valde indecens apparet, vt ab alio accipiatur, quando proprius impeditus non est: Atqui hoc euenit in casu dicto; licet enim in præfata Feria impeditus fuerit, non tamen post dies aliquot: igitur stare tunc poterit consecratio.
1245
*Prætereà (& est Tertia probatio) Nam
facultas huiusmodi consecrationis non inuenitur Episcopis subtracta, in casu scilicet necessitatis. Et quidem D. Thomas n. 1240. adductus absolutè profert id, quod citato Cap. Omni tempore statutum vidimus ibidem, quod scilicet ex Concilio Martini Papæ, licebat olim omni tempore Chrisma consecrare. Cùm autem antiquius habeatur Decretum S. Fabiani, de quo num. 2242. vt contraria illa non sint, videtur dicendum prius illud contra eos directum, qui in Feria. 5. dicta Chrisma non conficiebant, tempus pro suo mutantes arbitrio: aliud autem ea obligatione supposita, casus impedimenti respexisse: nam reuera, quæ adhibetur expositio parùm expedita est, vt Omni tempore idem sit ac Omni. 5. Feria in Cœna Domini; vnde à D. Thoma non est quæ admitteretur digna iudicata. Licet autem Doctor Sanctus statutum Martini Papæ reuocatum insinuet, & consecrationem dicat ad Feriam dictam reuocatam ob congruentias speciales, ex quo videtur concordia à Nobis proposita aliquatenus infirmari. Dici tamen potest non esse contrarium, quia antiquiorum Decretorum non curauit antecessionem ad examen reuocare, quod eius intento non est arbitratus deseruire, vel certè parum; cùm de re ipsa, obligatione inquam sufficienter constaret.
1246
*Item (quæ & Quarta erit ratio) Quia
in multis alijs quando aliquid absolutè decernitur, non censetur casus necessitatis exclusus, id quod etiam in negotio præsenti videre licet: Nam in Decreto S. Fabiani veteris Chrismatis prohibetur vsus, quod & cremandum præcipitur: & tamen in casu necessitatis vsus talis admittitur, vt vidimus n. 1242. ex Cap. Si quis de alio. Vnde & est notissima Iuris vtriusque regula, quod necessitas non est legi subiecta. Pro quo & varij casus videri possunt apud P. Thomam Sancium
P. Thomas Sancius.
lib. 3. de Matrimonio Disput. 10. n. 27. Occasione Denuntiationum, quæ omitti possunt ex huiusmodi titulo, licet pro illis in Concilio Tridentino lex prohibens habeatur. Plenius Dom. Barbosa
D. Barbosa.
Axiomate 157. in Tractatu de illis. Et plenissimè Cardinalis Tuschus Tomo 5. litt. N. Conclus. 18.
Cardinalis Tuschus.
cuius titulus est: Necessaria caussa facit permissum, quod aliàs de iure esset prohibitum multis casibus. Et Conclus. 19. cuius ille: Neceßitas non habet legem, vbi plurima exempla, & qualiter intelligatur. In cuius nu. 4. ita scribit: Sic Baptismus in casu neceßitatis confertur à muliere, & quocumque, cum aqua naturali baptizante. Ancharran. Consil. 195. Secundum ea, & alia similia possent afferri infinita. Sic ille. Et ita accipiendum quod habetur in Rituali Pauli V. Vbi de Sacramento Extremæ vnctionis Vers. 3. Sic enim ibi: Habeat igitur Pa
Rituale Pauli V.
rochus loco nitido & decenter ornato, in vase argenteo seu stanneo diligenter custoditum Sacrum Oleum infirmorum, quod singulis annis Feria. 5. in Cœna Domini ab Episcopo benedictum, veteri combusto, renouandum est. Sic ibi, ita quidem accipiendum, vt necessitatis casus non excludatur.
1247
*Pro qua quidem necessitate id etiam
facit quod subiungitur, dum sic dicitur: Id tamen, si fortè intra annum aliquomodo ita deficiat, vt sufficere non posse videatur, neque aliud benedictum haberi queat, modico Oleo non benedicto in minori quantitate superinfuso, reparari potest. Tantùm ibi. Quod quidem satis notabile est, vt materia scilicet Sacramento per se non apta, dum caret benedictione Episcopali, apta per superinfusionem reddatur. Sic tamen necessitati est prouidenter occursum; circa quod varij extant id explicandi modi. Ille mihi conuenientior apparet,
Notanda obseruatio.
vt virtute benedictionis Oleo benedicto conferatur virtus ad sanctificandum id, quod fuerit in minori quantitate admixtum. Quod quidem non ad solam Ecclesiæ intensionem est referendum; quia benedictio iuxta communem sententiam ex institutione Christi necessaria est, vnde ab eo virtus ista sanctificandi, quod fuerit superadditum descendit. Neque enim ex eo quòd principale attrahat ad se minùs principale, in negotio Sacramentorum, philosophari licet: superadditum enim vinum non consecratum in Christi sanguinem per admixtionem non transit, & multò minùs aqua, licet hæc in Sacrificio conuerti in illum queat. Contendit autem P. Quin
tanadueñas Tomo 1. Tract. 5. Singulari. 1. ex præfata Ritualis doctrina conuincere quantitatem addendam in priori superinfusione non solùm futuram minorem, sed omnem illam, quæ iteratis vicibus addi potest, minorem futuram, quod & nonnulli alij affirmant. Sed quidem Rituale nihil tale indicat, solùm enim de priori additione locutus. Relatiuum enim illud, Id tamen, Oleum designat, de quo sermo præcesserat, id scilicet, quod nouum & ab Episcopo benedictum, sine admixtione vlla, cui modicum addi posse decernit. Si autem de iteranda admixtione etiam accipienda illius decretoria doctrina sit, ex ea solummodò habetur Oleum addendum in minori futurum quantitate respectu eius, cui est addendum. Et quidem mixtum illud non minùs est Sanctum, quàm quod est primaria benedictione Sacratum. Vnde non videtur obstare quòd quantitas per additiones admixta maior euadat, quia additio quælibet ita se habet, ac si esset prima, ob rationem dictam, vnde incompetentes sunt comparationes illæ consecrati cum non consecrato. Quæ quidem occasione præfatæ dispositionis Ritualis ad supplementum necessitatis attenti, non erit leuis operæ pretium addidisse.
II.

II.

Circa Capellanum obligatum ad Missas ratione fundationis, quid si diuinum Officium omittat in Ordine ad restitutionem.
1248
*INstituitur Capellania beneficialis cum
obligatione certi Missarum numeri; quem Capellanus adimpleuit, omittens tamen diuinum Officium, non solùm ijs diebus, in quibus Missas dixit, sed etiam alijs. De hoc quæritur quid restituere teneatur, supponendo obligationem extare restituendi fructus à Concilio Lateranensi sub Leone X. stabilitam, & à Pio V. confirmatam, vt est apud Scriptores obuium: & addendo Alexandri VII. damnationem sententiæ asserentis restitutionis obligationem non vrgere nisi post iudicis sententiam. Est. 20. in | Ordine inter proscriptas, de quibus Nos sæpiùs. Ratio dubitandi est, quia Capellaniæ institutor pro solis Missis voluit Capellanum obligare: obligatio autem diuini Officij ab Ecclesia Beneficiatis imponitur, quæ ex se obligationem nullam restitutionis importat, vt est planum. Neque Capellaniarum fundatores, quando circa illas disponunt, Officij memores esse solent, sed Missarum solummodò, stipendium pro eisdem computantes Ordinario pinguius, sic enim volunt suos Capellanos honorare. Aliunde autem obligatio ex eo videtur insurgere quòd reuera Beneficiarius est Capellanus etiam in Ordine ad Officium, vt talis enim ad illud adstringitur, etiamsi in Ordine Sacro non sit: Beneficium autem, vt est satis perspecta, & proclamata doctrina, ex Cap. finali de Rescriptis in 6. est propter Officium. Item hæc esse videtur fundatorũfundatorum mens, licet non expressa, quia volunt Beneficij spiritualia commoda consequi, quod ratione suarum instituitur facultatum. Hac enim ratione affirmant plures Scriptores pro eo, qui stipendium Missæ confert vt aliquod à Deo beneficium consequatur, debere integrè illam applicari, quia & hoc velle credendus est, cùm adeò sit verosimile & prætereà statutum Consilij & B. Pij ad hoc videtur extendi, cùm pro exceptione nihil apud illos.
1249
*Dico Primò. Generaliter loquendo
Capellanus dictus tenetur ad restitutionem. Sic colligitur ex communi sensu Doctorum de Capellanis agentium, vt videri potest apud Leandrum Tomo 6. tractat. 8. disp. 2. quæst. 57. & P. Sancium Tomo 1. Consilior. moral. cap. 2. lib. 2. dub. 82. & 83. vbi licet generaliter de Benefirijs agat, etiam Capellanorum meminit priori Dubio nu. 4.
1250
*Dico Secundò. Capellanus obligatus
ad Missas, si officium omittat, non tamen illas, à restitutione potest excusari. Id probo ex dictis Tomo 2. Thesauri Tract. 16. num. 15. & in Additionibus nu. 115. cum Auctoribus ibidem adductis, quibus addendus Leander suprà Disput. 7. Quæst. 22. quatenus ait attenta praxi sententiam istam esse probabiliorem, quam absolutè sequuntur plures alij apud ipsum. Iuxta hæc ergo Capellano debetur Missarum stipendium vnde illo minimè defraudandus., id quod esset contra Fundatoris voluntatem illud absolutè designantis. Ex quo & sequitur nullam pro omisso officio deberi restitutionem: siquidem Fundator pro celebratione Missarum quidquid tali diei respondet dedicauit; neque de officio meminit, vnde Capellanus minimè adstringitur ad applicandum officium pro Fundatore. Licet autem Beneficialem esse voluerit, non præstitum ab ipso ex prædicto ad officium respectu, sed propter alios, qui interuenire poterunt, quod & ex fundatione Capellaniarum, quæ laicæ dicuntur, & minimè Beneficiales, suntque his temporibus frequentiores, comprobari potest, in quibus pro solis Missis stipendium assignatur non impar illi, quod pro Collatiuis, & quandoque pinguius. Id siquidem ostendit Fundatores Capellaniarum ad Missas tantùm attendere. Cumque ita in Laicis eueniat, si Collatiuæ instituantur, & de adiecto onere pro Officio Fundatoris voluntas accedat, ea debuir declarari: vnde non expressa, pro nulla habetur. Neque ex eo quòd Ecclesia Capellanis Beneficiarijs onus recitationis imponat, aliud insuper erga Fundatores censenda est adiecisse, cùm de illa nullo modo constet: & officij obligatio proptereà imposita, quia sic est conueniens iudicatum, vt qui redditibus Ecclesiasticis fruuntur, more Ecclesiasticorum viuant, & Ecclesiæ illo ministerij genere sicut qui sunt in sacris, obsequantur.
1251
*Dico Tertiò. Capellani dicti pro die
bus, in quibus ad Missas non tenentur, si officium diuinum omittant, ad nullam restitutionem tenentur. Hoc videtur ex dictis legitima cōsequentiaconsequentia deduci: Nam totum stipendium est pro Missis, vnde pro diebus, in quibus pro illis obligatio nulla, nihil est assignatum: ergo neque extat quod restitui debeat. Pro quo facit multorum Doctorum sententia asserentium eum, qui præter onus diuini officij alia habet, solùm debere restituere id, quod Officio respondet, & pro eo est assignatum, vt iuxta eorum mentem affirmat Illustrissimus Acatius de Velasco Tomo 1. Resolut. 59. nu. 7. Id quod in casu præsenti euenit. Pro quo & adduci potest id, quod P. Hen
riquez cum Medina & Peña Dominicanis Magistris affirmat lib. 13. de Excommunicat. cap. 3. in Glossa circa num. 2. lit. Z. scilicet Beneficiarios simplices non Canonicos, tantùm ad tertiæ partis restitutionem obligari, in quibus præter obligationem diuini officij alia est nulla. Si ergo alia, & ita principalis vt Missa, non erit pro tertia parte. Id quod in casu præsenti robustiùs vrget, in quo ad Missam tota Fundatoris intentio dirigitur. Vbi tamen opponi potest P. Palai Censura, qui Tomo 2. Tractat. 7. Dlsp. 2. Puncto 7. num. 9. relata P. Henriquez
Esse illam probabilem.
sententia affirmat se inprobabilem non reputare. Sed verò P. Sancius citato dub. 83. num. 2. vbi P. Henriquez adducit, nihil in eius doctrina improbabile deprehendit Bonacina Tomo 1. Tractatu de Horis Canonicis Disput. 1. quæst. 5.
Puncto 3. uum. 2. Vers. Hinc collige, magis in speciali de illa locutus, solùm ait sibi non probari. Nec Leander P. Palai iudicium referens suprà quæst. 23. suo illud vllatenus firmat, vnde non videtur probabilitate carere. Et quidem P. Henriquez citata in Glossa litt. eadem de habentibus præstimonia & pensiones affirmat solam tertiam partem teneri restituere ob omissum Officium B. Virginis, quia accessoriè videtur additum: cuius asserto non est qui notam impingat. Et potest eius sententia præsenti instituto conuenienter adaptari: quoad depellendam integram restitutionem; & maximè ijs diebus, in quibus Missa celebratur, iuxta dicta. Vt verò etiam tertiæ partis obligatio non vrgeat ex eo quòd non solùm quasi accessoriè, vt in Præstimoniarijs & Pensionarijs sit B. Virginis officium adiectum, sed omnino accessoriè; quia pro illo in Fundatoribus Capellaniæ, pro Diuino inquam, attentio nulla, vt ostendimus.
1252
*Neque his obstant quæ pro ratione
Obiecta diluuntur.
dubitandi adducta sunt. Concedimus enim Capellanum quatenus talem ad Officium obligari, sed omnino accessoriè, vt nuper dicebamus, & officio | respondere beneficiũbeneficium: sed cùm officium dicitur, non est necessariò de diuino officio accipiendum, sed pro oneribus Capellaniæ adiunctis. Circa quod ita scribit Bonacina citato n. 2. Vers. Ratio, cur Bulla, in fine: Hæc Bulla edita est ad tol
lenda dubia, vt ex præcitatis Bullæ verbis constat (n. 1. in principio) sed dubium non erat de fructibus respondentibus alijs oneribus, sed de illis, qui debentur ratione officij: ergo Bulla de his tantummodò explicanda est. Sic ibi. Et in fine præfati Puncti sic concludit: Quamuis enim Ius absolutè & indistinctè loqui videatur; non tamen rationem habemus distinguendi, sicque benignè explicandi mentem Summi Pontificis, vt voluerit omittentem diuinum Officium obligari ad restitutionem omnium fructuum, respondentium scilicet diuino officio ad ratam Officij prætermißi, non verò respondentium alijs oneribus, de quibus Summus Pontifex in præcitata Bulla non loquitur. In primam igitur sententiam propendeo. Hæc doctus Scriptor, iuxta quæ habemus nomine Officij non solùm venire Canonicarum horarum recitationem: & id quod est restituendum ob illarum omissionem, eatenus attendendum, quatenus Horis respondet, pro quibus designatum, vnde si designatum non sit, vt in casu nostro, sed alia onera, nihil est ratione omissionis quod restitui debeat. Vbi & pariter responsum est fundamento ex Pij Sanctissimi sanctione deducto, vt resolutio præcedens possit securè ad praxim aduocari, de quo & dictum à Nobis aliàs, quibus non est animus contraire, cùm in diuersorum casuum specie loquamur, & eum, de quo in præsenti agimus, vt verosimilem & probabilem proponamus.
1253
*Quidquid ex Recentioribus pro sen
tentia obligante ad integram restitutionem militet Fr. Hieronymus Garcia in Summa de Excellentijs Sacerdotij Tract. 11. Difficult. 8. dub. 2. Puncto 1. nu. 3. & seqq. contendens in pœnam omissi officij posse Beneficium stipendio alijs ministerijs respondenti priuari. Quod quidem verum est, si de Ecclesiæ mente constaret; non constat autem, & cùm pœna adeò grauis sit, vt bene perpendit Bonacina citato Vers. Ratio, cur Bulla, non est admittenda, cùm stet generalis doctrina ex citato Cap. finali de rescriptis, quod Beneficium datur propter officium. Vbi officij nomine non veniunt tantum Horæ Canonicæ, sed quidquid ad diuinũdiuinum cultum pertinet, sic enim ibi Bonifacius VIII. Minuitur cultus diuinus, quem desideramus augeri, & Officium plerumque (propter quod beneficium Ec
clesiasticum datur) omittitur. Sic Pontifex. Vbi ergo officium, ibi & Beneficium: vt totum toti, & pars parti respondeat; aliàs officium sine Beneficio stabit, contra Pontificium pronuntiatum, labor sine mercede, & spiritualis sine stipendio militia: quod cùm rationi, & iuri naturali repugnet, non est de Pontificia benignitate, & paterna prouidentia præsumendum. In pœnis benignior est interpretatio facienda. Regula est 49. Iuris in 6. pro quo Glossa multa proponit exempla, vtiliter peruidenda. D. Barbosa Axiomate 187. nu. 12. vbi & nu. 7, quod pœna non irrogatur, nisi expreßè in iure caueatur, pro quo leges & Doctores.
III.

III.

Circa iuramentum de non ludendo, cum pœna pecuniaria authentico instrumento firmata.
1254
*POena fuit duorum millium Octore
galium S. Inquisitioni soluendorum, quod tamen iuramentum sæpiùs, qui ita iurauerat, violauit, in graues ideò coniectus angustias, modumque inuenire percupiens, quo ab illis posset extricari, cùm alias reperito sacrilegio valde essent eius imminutæ facultates. Circa quod supponendum estvalidum fuisse huiusmodi iuramentum, quia nullum apparet caput vnde possit infirmari. Generaliter enim loquendo illud, quod circa ludum versatur, cùm de materia graui agitur, omnes Doctores admittunt, sicut & pœnale de moraliter possibili, vt de dotanda virgine, succurrendo pauperi, vouendo castitatem, ingrediendo Religionem; & similibus: inter quæ meritò potest largitio dicta, vt Sanctissimum Tribunal pro summo in Ecclesia negotio militans, temporarijs sit etiam præsidijs instructum, quęquæ ipsi valde necessaria sunt ad multiplices functiones: vnde & hoc iam pridem in vsu, in quo qui iurant, vinculum sibi, quod possunt maius, conantur imponere. scientes SS. Tribunal ad exigenda debita, excellenti quadam præditum potestate.
1225
*Obijci tamen potest dum sic iura
tur, iuramentum supra simplicem cadere promissionem, quæ quidem obligationem iustitiæ non importat, præsertim dum non acceptatur, vt est multorum Doctorum sententia, quos adducit & sequitur P. Oñate Tomo 2. de Contractibus Disp. 29. num. 92. Instrumentum autem publicum obligationem in foro conscientiæ non addit, dum quis non intendit se ampliùs obligare, vnde & pro eo, quod ex gratitudine debetur, fieri publica Scriptura potest, quia & pactum, pro quo firmando adhiberi solita, vt videri potest apud Dianam Parte 2. Tractat. 16. Resolut. 37. & P. Moiam in Selectis Tractat. 3. Disp. 3. num. 57. vbi de pacto ex bonis auctoribus, quo stante circa Scripturam dubitatio nusla, quæ tantùm adhibetur ad faciendam fidem eius obligationis, quam quis sibi vult imponere, vnde & apud Scriptores constans Scripturam ad substantiam contractus minimè pertinere, pro quo citatus Scriptor Tomo 1. Disput. 6. num. 8. quidquid sit de Emphyteusi, pro qua P. Gaspar Hurtadus de Iustitia & Iure Tractatu de Contractibus Disput. 6. Difficult. 13. Iuxta quæ solum restat iuramentum, pro quo dispensatio multi
pliciter potest obtineri, cùm tot sint habentes pro eo priuilegium: neque allegari possit ius tertij, cùm reuera iustitiæ non sit, vnde neque proprium ius, circa quod illa versatur, cùm sit virtus ius suum vnicuique tribuens. Id quod de iuramento procedit firmante promissionem non acceptatam, vt in casu præsenti accidit, vbi instrumentum rescissum est, tabellione cooperante, vnde ad notitiam S. Tribunalis non potuit obligatio peruenire. Pro quo videndus P. Sancius | Lib. 3. in Decalogum cap. 9. nu. 10. P. Lessius lib. 2. de Iustit. cap. 17. n. 32. & 33. & cap. 40. n. 22. Vbi tenent tale iuramentum posse reuocari. Si autem fuerit factum Deo per modum voti, secus asserunt; affirmant tamen quoad relaxationem & commutationem sortiri naturam voti: votum autem in fauorem tertij emissum posse relaxari & commutari, si non fuerit acceptatum, cum eodem P. Lessio & multis alijs probat citatus Scriptor lib. 4. cap. 41. nu. 7. Itaque iuxta dicta, qui iurauit vt suprà aut reuocare promissionem potest, quia non est acceptata: aut si vim habuit voti, ab eo dispensationem aut commutationem petere, qui ad vota non reseruata Pontifici, quale est istud, habet potestatem, aut ex priuilegio, aut iure ordinario, vt Episcopus, pro quo Auctores apud Leandrum suprà Disp. 17. Quæst. 55. & similes in illo. Vnde is, qui inter angustias deprehensus, poterit adepto cordis leuamine respirare. Vide P. Moiam in Selectis pag. 81,.
1256
*Sed quidem vt promissio præfati iu
rantis maiorem obligationem intulerit, id facit, quod vsus sic iurantium videtur efficacissimè persuadere. Volunt siquidem frænum sibi validum immittere, vt nequeant nisi magno cum animæ suæ discrimine ad ludum reuocari, & eos proptereà eligentes creditores, qui erga promissionis effectum valido brachio decertabunt. At quis non videat intentum tale frustrari, si ita promittat quis, vt promissionem possit reuocare paulò post antequàm acceptatio superueniat, etiamsi eam firmauerit iuramento? Credendum ergo est obligationem velle subire iustitiæ, quam potest qui promittit, etiam ante acceptationem contrahere, si ita se velit obligare. Pro quo est communis Doctorum sensus, vt videre est apud P. Oñate Tomo 2. Disp. 29. nu. 86. & specialiter de promissione circa caussas pias & fauorabiles non admitti excusationes promittentium prætextu omissæ acceptationis, de quo idem n. 40. 41. & 109. quidquid dicat Sect. 4. & benè. Circa quod aliter etiam philosophari possumus, iuxta sententiam quamplurium Doctorum aqud eumdem Patrem nu. 36. asserentium promissionem etiam non acceptatam ita obligare, vt qui non adimplet, ad restitutionem teneatur, qui de Regno Castellæ in speciali loquuntur, propter l. 2. tit. 16. lib. 1. Recopilat. Quando ergo quis dicto modo iurat, tali se videtur accommodare sententiæ, pro cuius iurat amplexu. Quibus & addi potest iuramentum dictum non solùm versari circa caussam piam, pro qua etiam sunt qui acceptationem requirant, ex quibus P. Sancius citato nu. 7. & alij plures, quos adducit & sequitur P. Oñate nu. 41. sed etiam circa communitatem, quod cùm accidit, aut non requiritur acceptatio iuxta dicta, aut est qui suppleat, si non personaliter, saltem præsumptiuè: acceptantur enim præsumpta eorum, ad quos in Communitate diriguntur voluntate. Id quod in S. Tribunali verissimè accidit: cùm enim constet sic promissa exigi solita, proculdubio de acceptandi est voluntate præsumendum. Videat P. Oñate n. 42. & ita videtur tenendum licet pro opposita positione negari nequeat quin aliqualis videatur probabilitas sublucere.
1257
*Illud autem quæstionis alterius est, an
violatione iuramenti toties iterata, sit etiam pœnæ multiplicitas asserenda, quam Doctores agitant, & generaliter affirmant P. Sancius, P. Palaus, P. Layman, Bassæus, & Trullench, quos adducit & sequitur Leander Disp. 28. Quæst. 23. quando iuramentum est accessorium quoad pœnam iuramento non ludendi: sicut etiam quando accessorium non est, quia iuramentum de ludo non præcessit; sed danda pecunia cum iuramento promittitur, si ita iurans luserit Quæst. 26. Sed cùm oppositum sit probabile, quod tenet P. Sa Verb. votum nu. 26. & in reformatione illius Auctor reliquit intactum: Vnde non bene Diana ipsum allegans Par. 4. Tract. 4. Resel. 181. ita scribit: & ideò hanc sententiam docet etiam Emmanuel Sa post Romanam correctionem. Sic ille apertè significans ante correctionem non ita illum censuisse; quod tamen non sic se habere exemplaria antiquiora manifestant. Idem tamen, si spectatis circumstantijs dubium maneat de intentione vouentis aut iurantis, pro quo & P. Layman lib. 4. Tract. 4. cap. 5. nu. 4. quem Leander absolutè
Leandex.
adducit pro sententia contraria. Et tandem post alios eumdem allegans eodem loco sic subdit: Qui solùm dicit tenere verum sententiam Emmanuelis Sa, casu, quo vouens de intentione sua dubitet, cui consentit Bassæus vbi supra (scilicet Tomo 2. verb. Ludus n. 2.) Sic dictus Auctor; qui duos pręfatospræfatos Scriptores immeritò pro sententia contraria absolutè collaudarat; cùm reuera pro aduersaria sint, quæ non potest nisi sub terminis dictis procedere, dubiæ scilicet intentionis, quando enim de illa constat, quæstio cessat. Cùm ergo sententia probabilis sit iuranti fauens, quis speret ea relicta oppositam in praxi præferendam, quando & pro prima vice vix possit iustum aliquid experientia polliceri? Sed est quod in præsenti casu maius præstet pro neganda solutione multiplici fundamentum: Siquidem ij ipsi, qui generaliter pro illa decernunt, eam limitationem adhibent, nisi pœna sit grauissima, & inter alia grauitatis talis exempla excessiuas eleemosynas proponunt, vt videri potest apud P. Sancium, Palaum, Trullench, & Bassæum, quos adducit & sequitur Leander supra Quæst. 24. pro quo & Diana citata Resolutione 181. & Par. 7. Tract. 9. Resol. 60. In casu autem nostro duo mille Octoregales valde excessiua & exorbitans promissio est, quæ si iuxta violationis vices esset vrgenda, promittentis substantia exhauriretur: Vnde contra intentionem iurantis tale quid esse proculdubio intelligendum. Quænam autem exorbitans eleemosyna, aut largitio censenda sit, iudicio est prudentis relinquendum, qui iurantis statum expendet.
1258
*Illud difficilius, & de quo nihil apud
Auctores, quos viderim, an si dicto modo iurans non habeat totam illam, quam promisit, pecuniæ quantitatem, ad minorem teneatur, quæ ipsi suppetat, & sine graui aliàs incommodo possit erogari? Et vt debeat, communis & certa regula in materia iustitiæ facit, iuxta quam qui integrum nequit soluere debitum, ad partem, pro qua est copia, tenetur. Idem est in legatis, quæ non neganda, sed minuenda, si casu fortuito minuatur hereditas, vr ex communi sensu posuit P. Sa Verb. Legatum nu. 21. & licet solutio diminuta non admittatur iuxta l. Tutor. §. Luciut. ff. | de Vsuris: posse tamen id legitimè stare habetur in l. Quidam. ff. de rebus creditis, vbi scribentes textus concordantes adducunt. Neque leges negantes in casu impotentiæ procedunt, & vbi negotium conscientiæ agitur. Hinc est etiam regula illa in Ordine ad restitutionem, quam ex receptissima Doctorum præceptione proponit P. Tamburinus lib. 8. in Decalogum Tract. 3. cap. 3.
§. 1. nu. 7. vbi sic ille habet: Si res non est in totum destructa, sed remanet in aliquo, qui redditus est quo locupletior, hoc, in quo factus est locupletior, debet is restituere, vt primùm aduertit id sibi per se peruenisse ex re aliena. Vt accidet ex.exempli g.gratia, Si quis rem alienam bona fide vendidisset, & pretium habuisset à venditore. Ratio est quia hoc succedit loco rei. Quare sicuti rem, vel partem rei, si extaret, debuissem reddere, sic hoc quod remanet. Sic ille.
1259
*Nihilominus vt solui nihil debeat sua
det communis & firma doctrina Scriptorum asserentium iuramentum, sicut etiam votum, non obligare, quando res, aut status iurantis aut vouentis notabiliter immutata sunt; pro qua P. Sancius lib. 4. supra cap. 2. nu. 22. cum Auctoribus, de quibus nu. 18. eorum sic mentem explicando, dum asserunt, & tamquàm regulam statuunt, quòd nemo pervotum aut iuramentum, promissionemve quamcumque obligetur vltra id, ad quod se obligare voluisset, si aduerteret, dum promisit; sicut & illorum, qui id negant, de quibus nu. 19. id quod ij, qui post eum scripserunt, communiter amplectuntur. Atqui is, qui, vt vidimus, promisit, in sortem deuenit, de qua minimè cogitauit, & qui valde est ab eo diuersus, in quo, cùm iurauit, extabat: quidquid enim modò exhibuerit, non potest non graue, & minimè præuisum, incommodum importare: Non est ergo ad solutionem obligandus. Vrgeri potest ex eo quòd is, qui iurauit, non putauit minorem aliquam pecuniæ summam iuramento assumptam, futuram sufficientem, vt à ludo posset efficaciter remoueri. Ergo de minori cogitauit in Ordine ad obligationem, & ita neque ad illam censendus est contraxisse obligationem. Præter
Circa defectum acceptationis.
quàm quòd non videtur verosimile S. Tribunal promissionem sub conditione futuri status acceptasse, nec locupletari velle iacturis miserorum: sublata autem acceptatione, obligatio promissionis iuratæ cessat, vel potiùs vim habet nullam, vt ex dictis constat, & in speciali loquens de ludo tradit P. Tamburinus supra lib. 3. cap. 3. §. 5. nu. 63. vers. 2. Si iurasti.
1260
*Neque adducta vrgent, concedimus enim
Fit satis ebiectisobiectis.
generales illas doctrinas circa restitutionem; sed negamus legitimam applicationem præsenti casui, ob rationes dictas. In illis enim supponitur debitũdebitum, quod tamen in præsenti ostensum est non adesse. Quo non obstante poterit S. Tribunal de iuramento conscium pro solutione vrgere si id conueniens iudicauerit; eo enim ipso quòd sic agere intendit, acceptationem à se habitam manifestat. Et in casu quidem, de quo agimus, in quo Tabellio chirographum rescidit, contra ipsum potest à S. Tribunali procedi, & totum id ab ipso exigere, in quo lædi contigit, quando ratione rescissi iustrumenti id minus habuit, quod eo extante habuisset; si enim opportunè pro solutione actum fuisset, is, qui promisit, ad eum non deuenisset statum, in quo soluere minimè potuisset, aut certè minùs soluturus. Et in foro etiam conscientiæ ad id tenebitur, cùm damnum sit compertum. Sicut tenetur & iurans, minimè expectata aliqua iudicis sententia, quia obligatio voti & iuramenti, animæ vinculum est, Deo teste & Iudice constringens. Quamuis possit quis ita & promittere & iurare: Promitto & iuro me
Obseruatio notanda.
totidem aureos, aut Octoregales S. Tribunali, (alteri personæ, Religioni, aut pauperi) soluturum, si lusero, & ab eo fuero hoc, quod firmo, instrumento, requisitus. Quod non tenetur ijs, ad quos spectat pœna, reddere manifestum, si ad hoc nolit extendi iuramentum, sicut neque Tabellio; qui tamen illud apud fe custodire tenebitur, & pro eo legitimè rogatus, exhibere. Et hæc fortè est communis sic iurantium mens, dum de manifestatione non tractant: neque nimiùm circa id eorum premendæ conscientiæ, cùm sit grauium Scriptorum sententia in iuramentis benignam in fauorem iurantium interpretationem adhibendam. Pro quo sic P. Sancius lib. 1. de Matrim.
Disput. 9. n. 11. & suprà lib. 3. cap. 17. n. 9. vbi sic statuit: Tertia Conclusio. Iuramentum generaliter præstitum restringendum est vt quantum fieri potest minùs obliget. Sic ille. P. Suarez Tomo 2.
P. Thomas Sancius.
de Relig. lib. 2. de Iuramento. cap. 32. nu. 7. & omnes, vt ait Leander Disput. 19. Quæst. 1. aliquos adducens, vtroque suffragante Iure, de quo ibidem.
1261
*Per quod & decidenda venit, quæ oc
currere potest circa materiam præsentem difficultas, an scilicet si quis dubitet vtrùm iurauerit se non lusurum, iuramento circa pœnam adiuncto, ansolam pœnam; si luserit, ad solam pœnam, an etiam ad non ludendum teneatur? Dicendum enim ad solam teneri pœnam ob rationem dictam; & prætereà, quia quando est dubium circa iuramentum, nulla est pro illo obligatio, vt est receptissima grauium Scriptorum sententia, quos adducit & sequitur Leander suprà Disput. 43. Quæst. 1. licet sint, nec contemnendi
Leander.
illi, qui secus sentiant apud eumdem. Pro quo
quidem parùm refert quòd de pœna constet, aut nihil circa illam iuratum sit; cùm ea stante esse & non esse iuramentum queat, & ita iuramentum pœnæ accessorium, aut per se stans. Quod locum habet etiamsi is, qui iurauit, magis inclinet in emissionem iuramenti, vt cum P. Sancio & alijs tenet citatus Scriptor Quæst. 2. Circa quod tamen notandum quod habet Quæst. 7. vbi inquirit, An qui vouit, aut iurauit dare Ecclesiæ certas tritici mensuras, dubitat tamen an de maioribus vel minoribus, tunc possit eligere minores ex consuetis in illo loco? Ad quod ille sic: Respondeo ex dictis, Posse (nisi aliàs sit aliqua ratio suadens verisimilius esse mentem vouentis fuisse obligandi se ad maiorem mensuram) Ratio est aßignata &c. Tunc sic. Quando quis magis inclinat in emissionem voti, id proptereà accidit, quia ratio est aliqua suadens verosimilius ita esse; & nihilominus non tenetur: ergo neque in casu isto; vel si in isto, etiam in illo. Dicendum equidem rationem verosimilem non obstare, persistente dubio; immò etiamsi quis probabiliter iudicet ita esse; quia iuxta aliàs dicta potest partem oppositam amplecti, quia & illa probabilis. Quòd | si stante iuramento, interpretatio est fauorabilis adhibenda, vt minùs grauetur qui iurauit; multò id potiùs asserendum quando de promissione agitur, pro qua illud non intercessit, licet intercesserit acceptatio.
IV.

IV.

Circa puellam multis dæmonum legionibus diuexatam.
1262
*QVæsitum est pro illa remedium ex
Prodigiosa narratio.
ciuitate Truxilliensi, vnde transmissa narratio tenoris sequentis, præmissa ætate puellæ, ex qua prodigium increscit, est enim tantùm nouennis; & latinè interrogata respondit materna lingua, Castellana inquam, dicens vt sequitur.
  1. Dux generalis legionum vocatur Inuidiael,
    1. Legionum dux.
    propter inuidiam, ad quam prouocat specie Simiæ. Sanctum sibi aduersantem habet D. Augustinum. Et verba Sacræ Scripturæ, quibus magis torquetur sunt ex Cantico Virginis Magnificat.
  2. Vrdichiel, propter mendacia, quæ prætexit, (Hispanè vrdor) specie galli octipedis, habentis in pædibus octo legiones. Sanctus aduersarius D. Hyacinthus. Verba torquentia, Aue Maria. Est Seraphim.
  3. Primæ legionis in galli pedibus ductor præcipuus (Capataz) vocatur Oledon. Et significat res impertinentes, quas odorari compellit. S. Margarita. Verba: Qui passus est pro nobis.
  4. Secundæ Buceolion, pro designanda otiosa buccæ apertione. D. Franciscus: Verba: Sanctus immortalis.
  5. Tertiæ Capitael, ob otiosam, ad quam mouet, Capitis molitationem. Sanctus, Hieronymus. Verba. S. MARIA ora pro nobis. Est Dominatio.
  6. Quartæ Bebedon, quia ad bibendam aquam otiosè incitat. S. Lucia. Verba. Psal. Miserere mei. Est Seraphim.
  7. Asnachiel specie canis. Et designat tormentum, quod infert cerebro. IESVS Nazarenus. Verba, Symbolum Missæ.
  8. Madiel specie felis cum quatuor Capitibus, & duobus pedibus, & quatuor in Capitibus legionibus, quarum primæ dux est Madiel. S. Elisabetha. Verba, Benedicta sit lux diei.
  9. Secundæ vocatur Occultator, quia impellit ad occultanda in Confessione peccata. S. Agnes. Verba. Iesvs, Maria, Ioseph.
  10. Tertiæ Virtudel ob oppositionem ad exercitia virtutum. S. Maria Magdalena. Verba. Litaniæ Virginis.
  11. Quartæ Videon, ob motionem ad videnda quæ non expedit. S. Laurentius. Verba: El Alabado, scilicet Laudetur SS. Sacramentum &c. pro quo vsus.
  12. Osdeloor, ob otiosam odorum perceptio
    Fortè Oledeor.
    nem, specie bufonis. Aduersaria Deipara, & quodlibet eius verbum.
  13. Dormidol, ob dormitationem in Oratione, specie anguis quatuor habentis capita, & in singulis suam legionem. S. Andreas, Aduersatur Communioni.
  14. Secundæ Reuelderon, ob reuellionem. Sanctus aduersans D. Ignatius. Verba, Sanctus fortis. Est Potestas.
  15. Tertiæ Oreiel, ob impertinentium auditionem. S. Ioannes Baptista. Verba, Sanctus Deus &c. De Quarta nihil.
  16. Comedeor, ob comestionem sine necessitate specie Simiæ cum quatuor Capitibus, cum totidem in illis legionibus: duodecim pedibus, & quinque legionibus in ipsis. S. Clara, Verba. Peccaui, Domine miserere mei.
  17. Secundæ Componeator, ob affectatam corporis compositionem. Virgo Deipara. Verba: Quoniam iniquitatem meam ego cognosco. Est Seraphim.
  18. Tertiæ Limpiael ob nimiam munditiæ curam. S. Rosa Viterbiensis. Verba. Adoramus te Christe.
  19. Quartæ Porezeol, ob pigritiam, ad quam instigat. S. Anna. Verba: Peccaui Domine, miserere mei.
  20. Primus ex pedibus Irachiel, propter iram. S. Saluator. Verba. Ora pro nobis B. Clara. Est Seraphim.
  21. Secundus Maniachiel, propter torporem, in quem propellit. S. Thomas de Villanoua. Verba, Benedicimus te, Ex hymno Gloria in Excelsis. Est Archangelus.
  22. Tertius Inuidiachiel, propter inuidiam, in quam conijcit. S. Dominicus. Verba: Et incarnatus est.
  23. Quartus Saltatricator, qui ad saltationem
    Buylateron.
    incitat. S. Thomas de Villanoua. Salue Regina &c.
  24. Quintus Vretor, & significat res bonas non intelligere. S. Ioachimus. Tantum ergo Sacramentum.
  25. Apprehensor, eo quòd impediat appre
    Daprendedor.
    hendere, quæ conuenientia sunt, specie tauri cum capitibus quatuordecim, quorum quodlibet est legio vna, & quindecim pedibus, in quibus nihil habet. S. Andreas, Alabado, Est Seraphin.
  26. Secundum Caput, Odichiel, ob odium,
    Aborresel.
    quod infert rerum ad virtutem spectantium. S. Ioseph. verba Sanctus immortalis.
  27. Tertium Viuetel, ob otiosam viuacitatem, quam indit. S. Rosa Viterbiensis. Verba Iesvs, Maria, Ioseph.
  28. Quartum Spiritatel, ob otiosam spirationem, S. Hieronymus. Verba Archangele Michael, &c.
  29. Quintum Estorbatol, eò quòd bona impediat. Hispanicè Estoruar est impedire. S. Andreas. Verba Tantùm ergo &c.
  30. Sextum Mentideel., ob instigationem ad mentiendum. S. Hieronymus. Magnificat.
  31. Septimum, Exordel, ob torporem in auditu circa res sanctas. S. Clara. Verba. Sanctus fortis.
  32. Octauum, Eseuchiel, ob repugnantiam in auscultandis rebus conuenientibus. S. Dominicus. Verba. Sanctißima Trinitas.
  33. Nonum Miratael ob iniectum obicem rebus bonis perspiciendis. S. Franciscus. Verba. Adoramus te Christe. Est Dominatio.
Sic istæ & aliæ legiones, quæ nomen assumunt ex ijs, quæ in ea exercent creatura, in qua assistunt. Et expressè asseritur legionem constare ex 6666. Sic relatio, in qua nihil de quinque alijs tauri capitibus præter dicta.
Loading...