*Dico tertiò. Licèt contra iustitiam non
agant Episcopi, ob rationes dictas, possunt tamen contra charitatem delinquere, dum occasiones non tollunt grauandi visitatos, etiamsi grauamen ab eorum præcipuè voluntate originem trahat. Cùm enim possint Episcopi illud vitare, &
vt Patres etiam commodis subditorum attendere, ac damna in omni genere, quantùm est in
ipsis, amoliri: contra huiusmodi debitum prædicta occasionum intrasione committunt; sicut
generaliter illi, qui occasiones præbent vt alij liberalibus donationibus patrimonium extenuent,
quando illæ non ita piæ sunt, vt earum respectus
omni alteri humano respectui debeat anteferri.
Non videtur autem graue peccatum, quia neque immodicæ donationes ex se graue peccatum
sunt, vt communiter tradunt Doctores, & videri
potest apud P. Molinam
Disput. 271. §.
Quidam exemplum. Et P. Lessium
Lib. 2.
Cap. 47.
num.
61. Quamuis in casu nostro non ex eo solùm
capite philosophandum sit quòd in donationibus
peccatum admisceatur, potest enim non admisceri, iuxta dicta; sed ex eo quòd damnum visitatis generaliter inferatur; quemadmodum iuxta probabilem sententiam, de quâ
Titulo 1.
numer. 157. monopolia exercentes non peccant
contra iustitiam, sed contra charitatem: & quidem grauiter ob commune detrimentum Reipublicæ; quod tamen ex iustitiâ non tenentur vitare. Et similiter qui sine vi & fraude Nouitium
à Religione extrahit, vt docet Cardinalis Toletus
Lib. 5.
Cap. 19.
num. 4. Vbi tamen peccatum
graue sponte exeuntis non interuenit. Sic ergo
graui scrupulo non caret modus procedendi Episcoporum, de quo agimus; cùm constet visitatos grauari donationibus, etiamsi absolutè sint
spontaneæ, dum illis occasiones, quæ vitari facilè ab Episcopis poterant, obtruduntur. Vnde
illud Dauidis ad Absolonem conuiuium valde
spontaneum: vt bonus arbitrabatur parens,
offerentem:
Noli fili mi, noli rogare, vt veniamus
omnes, & grauemus te. 2.
Reg. 13.
v. 26. Nisi
fortè dicatur ex eo respectu condemnationes esse
leuiores: quod & ipsum scrupulo non vacat
:
vt scilicet Parochorum culpis leues imponantur
pœnæ, cùm mereantur grauiores: sic enim per
leuia remedia morbi ampliùs ingrauescunt. Et
à ratione prorsus alienum est, vt Ecclesiastica
censura in nepotum ac familiarium emolumenta
conuertatur. De quo hæc satis.