18
*Ratio decisionis est clara in ipso Textu,
quia scilicet dicta consuetudo redundat in graue præiudicium Ecclesiasticæ libertatis. Quod non est proptereà dictum, quia sæcularis potestas se Ecclesiasticis rebus immiscet; sic enim de Principe tantum deberet dispositio procedere. & non de Patriarcha, quem constat Ecclesiasticà potestate omnium post Papalem supremâ gaudere. Neque copulatiua decisio est, vt scilicet tunc electio damnanda sit, quando Patriarchæ & Principis voluntas interuenit; sed disiunctiua, vt constat ibi: Patriarchæ, vel Principis. & iterùm: Idem Patriarcha, vel Princeps. Ecclesiasticæ ergo libertatis nomine illa debet intelligi, quæ in electionibus est Ecclesiasticis obseruanda, in quâ nec Princeps, Patronus scilicet, de eo enim prædicta dispositio procedit, vt cum aliis docet P. Suarez Tom. 4. de Religione, tract. 8. lib. 2. cap. 6. n. 19. neque Prælatus, quantalibet polleat dignitate, libertatem possunt eligentium conquassare.
Loading...