CAPVT I.

CAPVT I.

Qui iudicandi modus in Consulatu debeat obseruari.
2
*RAtio dubitandi est, nam vel iudicandum
est ex æquo, & bono, & vt dictat ratio naturalis; sic autem multoties eueniet vt contra leges scriptas iudicetur, quæ quidem contrariæ rationi naturali non sunt, & falluntur sæpe homines aliter iudicando. Si autem secundùm leges scriptas, earum sunt Mercatores ignari, & congruentius esset ab ordinariis iudicibus ista tractari. Licet autem Assessorem habeant litteratum, non videtur fieri satis, quia id ipsum indicat à litteratis iudicibus meliùs caussas huiusmodi terminandas, cùm tandem non Assessoris sit iudicium, sed eorum, qui de legum intelligentiâ parum sciunt. Accedit multa apud eos impunè manifestari, quæ coram ordinariis Iudicibus non possent, quia contraria legibus sunt, in quibus contractari non posse iubet L. 3. Tit. 24. lib. 5. nouæ compilat. quæ extra registrum exportata, & sic alia, quia sic illi contrahunt, & in eo possunt controuersiæ commerciales excitari. Quæ quidem non videntur quomodò possint aptâ ratione componi. Nihilominùs
3
*Dico primò: Tribunal dictum æquissimo
potuit iure fundari. Probatur ratione iam dictâ de experientia Mercatorum circa ea, quæ ipsi tractant, quandoquidem vnicuique suâ in arte credendum est vt dictum à nobis suprà, & prætereà, quia commercium non debet pro rogatione litium impediri: cùm sit illud valde Reipublicæ necessarium: id autem ita contingeret, si omnes circa ipsum lites ad ordinaria tribunalia essent deferendæ, in quibus omnes iuris solemnitates, & subtilitates adhibentur; cùm tamen in consulatu procedi debeat breuiter & summariè, veritate inspectâ & bonâ fide seruatâ, vt illius ordinationes
statuunt, & pro quibus bene Heuia suprà num. 37. Ex quo foret, vt lites aliæ in ordinariis tribunalibus agitari solitæ nimiùm quantum retardarentur; nam Mercatores vti potentiores sua vellent priùs tractari negotia, & frequentiùs obtinerent. Accedit hoc pacto auaritiæ iudicium occasiones præcidi; quod periculum in iudicibus ex eodem gremio non imminet, quia sua ipsorum agunt negotia cùm iudicant, iudicandi cras ab iis, quos hodie contigerit iudicari. Præterquam quòd cùm homines diuites sint, subornationibus non sunt obnoxij, vt litterati esse solent, quotidianâ auri prurigine laborantes.
4
*Dico secundò. Modus iudicandi in
consulatu non debet esse legibus contrarius. Id clarum; quia quod pro bono publico institutum est, non debet in boni publici detrimentum redundare: nihil autem maius detrimentum bono publico afferre potest, quàm legum stabilita transgressio, & publica sententia confirmata. Ad hoc autem Assessoris peritia deseruit, vt scilicet leges faciat manifestas, quarum obtentâ notitiâ, prudenter possunt iudices, adiunctâ experientiâ, & consuetudine apud ipsos, quod melius visum fuerit iudicare. Quod si quidquam minùs iustitiæ consonum ab eisdem fuerit pronuntiatum, à iudice appellationis poterit emendari. Vbi autem lex nulla expressa pro casus contingentiâ sit, satis apparet conueniens, ab illis ex æquo, & bono caussas tractari istas, qui suas probatas consuetudines, & leges quasi conuentionales habent, seu stylum generaliter receptum; quæ quidem attenderentur, si leges circa hæc constituendæ | essent, & ita quasi leges viuæ apud eosdem sunt regula iudicandi.
5
*Illud tamen, quod de non quintatis, nec
registratis dicitur; specialem videtur difficultatem habere; & dici ad illud potest, intentionem Regis ad prædicta non extendi, ex Mercatorum autem conuentione, ita stabilitum, qui iudicio tali sestaturos conuenerunt, eò quòd aliter non possent controuersiæ istæ componi; ita vt cum effectu iustitia sua cuique redderetur. In quo quidem licet approbatio Regis non sit, eius tamen videtur esse permissio, non enim possunt isti supremi gubernatores ignorare. In casibus autem prædictis non debet appellari, quia appellatio est à Iudice legitimo in caussâ, in quâ vt talis procedit Regiâ auctoritate; quod tamen in dictis casibus non accidit, & valde indecens esset, vt Regius Auditor circa ea sententiam ferret, quæ per leges Regio sunt Fisco adiudicanda. Addo non videri cur non etiam dici possit Consulatum posse auctoritate Regiâ de præfatis iudicare, quia illa ad Regem non pertinent, nisi post sententiam: cùm ergo talia sint, & ex eo quòd iste potiùs quàm alius illa possideat, nullum Rex patiatur detrimentum; & aliàs conueniens sit cuique quod est suum reddi, cùm id iustitia exigat; meritò dici potest id minimè Regiæ voluntati repugnare. Vnde, & appellari etiam poterit ob eamdem rationem, quia si iustum est ius suum vnicuique reddi, & iuxta Regis voluntatem circa illud in primâ instantiâ iudicatur, benè etiam iudicari in secundâ poterit. Per quod non tolletur quò minùs Rex possit rem circa quam lis vertitur, si aliàs apprehenderit, sibi penitus vendicare. Sic ergo hic dicendi modus non improbabilis.
Loading...