*Secundum autem ex hoc ipso probatur:
nam cùm sit pœna, non priuatur, nisi post sententiam. Licèt amissio ob defectum interessentiæ
ante sententiam incurratur, quia Bonifacius VIII.
& Concilium Tridentinum eius Constitutionem
approbans, reddunt dominij inhabiles recipientes, de quo
num 34. vt benè expendit P. Fragosus
Tomo 2.
Lib. 10.
Disput. 23. §. 4.
num. 9. Secus tamen accidit in pœnâ per statutum positâ circa interessentiæ modum, pro quo inhabilitas talis non
interuenit, & ita applicari potest doctrina citati
Auctoris
num. 10. Pœna ergo per sententiam
infligenda, quæ in hoc genere non est iuxta ordinariam iuris formam pronuntianda, formato
processu; sed iuxta Ecclesiarum stylum, designato Punctatore, de quo Zerola verb.
Horæ Canonicæ, ad Octauum, & Concilium tertium
Act. 3.
Cap. 26. Vnde si circa hoc diligentia Punctatoris
defuerit, in conscientiæ foro nulla est obligatio,
quia ibi ad summum interuenit peccatum veniale, & propter illud obligatio restitutionis in materiâ, de quâ loquimur, imponenda non est; vt
benè P. Suarez
citato Cap. 30.
num. 13. Qui licet
cum ea distinctione, quam exposuimus, & probauimus, non loquatur, sicut nec P. Vincentius
Tancredi, quatenus statuti specialis non meminerunt, sed iuxta obligationem à Pio V. impositam,
& vrget etiam extra Chorum recitantes procedant, in eo certè suffragantur. Si prætereà addamus id quod de pœnâ ante sententiam incurrendâ diximus, ab omnibus non probari
: id enim
negat P. Bauny cum aliis
Tomo 1.
Disput. 15.
quæst.
18. & quia illi de Missâ non loquuntur, iuxta
ipsorum, & aliorum doctrinam proportionaliter
est dicendum, partem à Concilio assignatam non
inducere obligationem restitutionis, quia exigua est. Quamuis autem ex eo quòd dicunt communiter Doctores circa obligationem audiendi
Missam, designantes quæ sit pars notabilis, cuius
omissio graue peccatum inducat, non videatur
posse argui, quia obligatio illa pro diebus tantùm
est festiuis, & Præbendarij etiam in profestis tenentur assistere; & in festiuis etiam possunt dicendo Missam, aut eam audiendo, à Conuentuali
distinctam, satisfacere
: nihilominùs optima illa
habenda regula, quia ex ipsâ intelligitur quænam
sit pars notabilis, aliàs dicendum propter omissionem in Missâ nihil in foro conscientiæ deberi;
quod non est vllatenus admittendum. Quemadmodum licet possit extra Chorum obligationi
Horarum Canonicarum Præbendarius satisfacere, & ita ratione præcepti circa illas non teneatur
ad aliam recitationem: tenetur tamen ratione officij, si fructus sit Præbendæ lucraturus. Credo autem ante Euangelium debere assistere, quia illud
in Missâ solemni singularem celebritatem habet,
& cultus illi specialissimus adhibetur, vnde & pro
eo cantando Minister sacer Presbytero proximus
traditione libri Euangeliorum consecratur.