CAPVT X.

CAPVT X.

An in Beneficijs simplicibus, quæ sunt Regiæ prouisionis in Indijs, & per concursum conferuntur, possit Rex Catholicus minùs dignum præponenere digniori.
89
*CAnonicatus aliqui sic conferri soliti, vt Magistralis, Doctoralis, Scripturarius, & Pœnitentiarius pro quibus fit concursus, & suffragium præstant Prælati, & Capitulares. Suffragia autem ad Regem cum Prælatorum, & Proregis informatione mittuntur, & electo ab ipso ac præsentato fit Canonica collatio, iuxta Ecclesiæ consuetudinem instituta. De his ergo procedit difficultas. Circa quam.
Dico primò. In huiusmodi prouisionibus
grauiter delinquitur, si minùs dignus præferatur. Est receptissima sententia, pro quâ videri possunt P. Thomas Sancius Tomo 1. Consiliorum, lib. 2. cap. 1. dub. 3. num. 23. Vbi adducit Nauarrum, Nauarram, & Aragonem. P. Lessius lib. 2. cap. 34. num. 68. M. Ioannes Zapata Disceptatione de justitia distributiua, Parte 1. cap. 7. qui tamen Parte 3. cap. 3. ait (in quo & consentit Pharaonius Tract. 2. Sen. 8. Casu. 2.) non esse obligationem restitutionis. Dom. Solorzanus lib. 3. cap. 15. n. 66. & seqq. Vbi quamplures accumulat. Et in Politicâ pag. 631. Diana Parte 2. Tract. 15. Resol. 40. in fine; vbi licèt videatur de Beneficijs Curatis loqui, juxta quæsitum in Titulo, resolutio tamen est generalis, ad quam consequenter loquitur Resolut. 38. §. Quarta opinio, vbi probat Beneficia simplicia posse conferri minùs dignis, quia dantur sine concursu; vt alios omittam. Probari potest
90
*Primò. Quia huiusmodi Canonicatus
maiorem sufficientiam requirunt quàm Curata, vt benè expendit P. Sancius suprà num. 21. & ex eo infert etiam, secluso concursu, dignioribus debere conferri. Quod & tenet P. Lessius suprà nu. 64. & Cardinalis Lugo Tomo 2. de Iustitia, Disputat. 35. numer. 20. Ergo cùm per concursum nouus titulus, & quidem singularis æstimationis, addatur, non potest minùs dignus anteferri.
91
*Secundò. Nam dignior prætermissus
grauem patitur honoris jacturam in concursu superatus; ergo stare illud sine graui eligentis culpâ nequit; etiamsi eligens sit Rex, quia Reges non sunt honoris alieni domini, & indignum est, vt clamant humanæ & sacræ leges, quòd inde nascantur iniuriæ, vnde jura nascantur. Id quod præsertim respectu honoris Ecclesiasticorum est certum, qui & ipse sacer est, sicut & speciale ius per oppositionem adquisitum.
Tertiò. Quia Rex concursum ad huiusmodi
3. ex Regia prouisione.
prouisiones statuens ex Pontificiæ Sedis indulto, se ad seruandam iustitiam obligauit; aliàs esset inutilis, cùm possit, sicut in Canonicatibus aliis, prouisio fieri, aliunde habitâ sufficientiæ notitiâ: ergo tenetur suæ stare promissioni, quæ grauiter obligat, cùm sit in re graui, sub onerosâ oppositionis conditione, juxta irrefragabilem Scriptorum doctrinam, Regibus maximè retinendam, & Christianis ante alios, singularique ratione Catholico, vt Regi Christo comprobetur similis; de quo vates Euangelicus præclarum illud: Et erit justitia cingulum lumborum eius; & fides cinctorium
Isaiæ 11. v. 5.
renum eius. Isaiæ 11. v. 5.
93
*Dico secundò. Plura suffragia in casu
dicto non sunt dignitatis maioris fundamentum, vnde potest Rex alium præferre, si aliàs æquè dignum censeat, propter adiunctas qualitates. Probatur: Quia si certum fundamentum esset, immeritò suffragia ad Regem mitterentur & Beneficia ista tamdiu vacarent: quod enim Rex facturus est, posset facere eius locum tenens, eum præsentans, quem certissimum est à Rege præsentandum, cùm nequeat ille, si Christianè acturus sit, quidquam contrarium attentare. Cùm | ergo ad Regem mittantur suffragia, signum manifestum est, iuxta eorum pluralitatem non esse necessariò iudicandum.
94
*Deinde, licet ad Canonicatus dictos ra
Roboratur assertum.
tio doctrinæ præsertim habeatur, non tamen illa sola attendi debet, sed aliæ, vt dixi, qualitates: Atqui istæ possunt aliunde cognosci, & non ex solâ suffragatione habentium ius ad illam; ergo & propter illas fieri prouisio in eo, qui pauciora suffragia tulit. Prætereà, etiamsi noua notitia non accedat, illæ ipsæ qualitates, quæ in oppositoribus proponuntur, possunt aliter à Rege, adhibitâ consultatione, perpendi, & ex illis ipse maiorem coniicere dignitatem.
95
*Dico tertiò, probabile est non teneri
Regem in casu dicto eligere digniorem sub onere mortalis peccati; digniorem inquam ab aliis iudicatum, etiamsi nihil eorum occurrat, de quibus in Assertione præcedenti. Quod explicatur
Primò. Quia excessus potest esse paruus, ob vnum scilicet, aut aliud suffragium: quando autem talis est, minùs digni prælationem non esse mortalem communis sententia firmat. Pro quo videri potest P. Thomas Sancius suprà num. 17.
Ratione exigui excessus,
vbi alios adducit.
Secundò. Quia exiguus excessus existimari potest, etiamsi plura suffragia sint. Demus enim esse quatuor: tunc suspicari potest, iuxta id, quod frequenter accidit, eorum aliqua non esse omnino iustificata, & fauori aut alteri humano respectui aliquid datum: vnde quæ restant suffragia non magnum excessum faciunt.
96
*Tertiò. Quia Rex liberam habet proui
sionem respectu simplicium Beneficiorum, & ita non tenetur digniores ad huiusmodi Canonicatus eligere, vbi per concursum non conferuntur: Atqui non videtur inuerosimile noluisse sibi adeò graue onus imponere, vt aliter faciens reatum æternæ damnationis incurreret. Nec proptereà
Oppositionis vtilitates.
inutilis concursus redditur, tum quia frequentiùs ad plura suffragia & informationes attenditur; tum etiam quia sic promouentur litteræ, oppositionis plausibili satis exercitatione. Item, quia malor sic acquiritur benemeritorum notitia, dum oppositio Regi, & Regiis Consiliariis per eosdem innotescit. Concursum autem non semper esse formalem benè obseruat P. Dicastillus. Lib. 2. Tract. 2. Disp. 8. num. 154.
97
*Tandem, quia Doctores plures de Pa
Qui faueant Doctores.
trono laico loquentes, & eum non teneri grauiter ad digniorem præsentandum affirmantes, non excipiunt præsentationes, quæ ab eis post concursum fiunt. Et Nauarrus in Manuali Cap. 25. num. 57. asserit, secluso iuramento, non esse mortale eligere minùs idoneos ad Cathedras, quęquæ per oppositionem dantur. Id quod in Beneficiis etiam tradunt alij, quos adducit Dom. Solorzanus Tomo 1. Lib. 3. Cap. 15. num. 69. Iuxta quæ oppositio ex se grauem obligationem non infert. Et quod plus est, Concilium Tridentinum Sessione 24. Cap. 18. de Reformatione, præcipiens vt
Tridentinum vt iuuet.
Patronus Ecclesiasticus digniorem præsentet, de laico nihil decernit tale: & tamen de concursu agit pro beneficiis Curatis. Ex quo plures inferunt Patronum laicum ad dignioris præsentationem non esse grauiter obligatum. Quæ omnia Assertionem propositam satis verosimilem ostẽduntostendunt. Cùm autem sententia opposita communior & solidioribus sit innixa principiis, id Reges debet reddere in huiusmodi prouisione cautissimos: quod autem postremò addimus, proptereà est, quia & illud verosimile, & vt non vndequaque rationabile eorum arbitrium obstruamus.
Loading...