CAPVT XV.

CAPVT XV.

An sine graui conscientiæ grauamine annua classium expeditio à Rege Catholico possit vllatenus impediri.
156
*DIco vnicè, id minimè esse licitum,
generaliter loquendo. Patet: nam Rex Catholicus, quà Rex, debet grauibus regni damnis obuiare: quà Rex Indiarum, conuersioni Indorum, & Christiano statui eorumdem incumbere, & de necessariis, ac etiam vtilibus prouidere: Atqui omnibus istis deest, dum classis expeditionem non curat: ergo cùm materia sit non solùm grauis, sed grauissima, etiam illius graue poterit esse delictum. Maior est certa, & sine controuersiâ apud Doctores, & ita Reges nostri talem obligationem agnoscunt, & sic testantur sæpiùs: audiendi tamen in Rescripto, quod habetur Tomo 2. Pagina 1. sic dicentes: Nos zelando el seruicio de Dios N. Señor,
bien, prouecho, y aliuio de nuestros subditos y naturales, y à la paz y sociegososiego de los pueblos de la Nueua España, y Prouincias de yusosuyo declaradas, segun somos obligados à Dios, y à ellos, para complir con el oficio, que de Dios tenemos en la tierra, &c. Quòd autem ad obligationem promouendi fidem inter Indos spectat, jam eos audiuimus sic ingenuè protestantes cap. 3. in Corollario. Sed hîc suo loquantur idiomate, vt fideliùs percipiantur, dum sic aiunt: Segun la obligacion y cargo, con que somos señores de las Indias y Estados del mar Oceano, ninguna cosa deseamos mas que la publicacion y ampliacion de la ley Euangelica, y la conuersion de los Indios à nuestra santa Fe Catolica, &c.
157
*Iam Minor ostenditur. Nam retarda
tione classis res multæ ad vsum necessariæ, aut valde conuenientes deficiunt, & quæ apud nos sunt cariùs emuntur, inductâ raritate. Quâ ratione monopolia damnant communiter Doctores, & mortale dicunt esse peccatum, quia si non contra justitiam, contra charitatem tamen delin
quitur, vt videri potest apud P. Molinam Disput. 345. in fine. P. Lessium lib. 2. cap. 21. num. 151. & P. Bauny eosdem secutum lib. 1. quæst. 6. dicto 4. post Cardinalem Lugo Disput. 26. de Iustitia num. 78. P. Amicum Disput. 21. de Iustitia, num. 281. Hoc autem damnum pauperes præsertim tangit, & ad res sacras extenditur, pro quibus lintea, telæ, cera, thus, & alia multa deseruiunt. Quæ omnia quando hæc scribo verissima comprobantur: vna enim ceræ libra octo regalibus emi solita, nunc quadraginta constat, & multis in locis plus multò, sicq́ue alia. Non potest ergo de damnis ex retardatione huiusmodi dubitari.
158
*Quod verò ad negotium fidei spectat,
Damna in spiritualibus.
est pariter manifestum: est enim illud omnium grauissimum, & ita incessantem prouidentiam exigit: nec potest dici diligenter prouidere, qui
Annus est ingens spatium.
per annum cessat, cùm sit ingens spatium. Hinc Concilium Tridentinum sess. 23. cap. 1. de Reformatione, de residentiâ Prælatorum agens, sic ait: Intereà meminerint discessuri, ita ouibus suis prouiden
Concilium Trident.
dum, vt quantum fieri poterit ex ipsorum absentia nullum damnum accipiant. Sic cùm præmisisset, quia damna ex absentia videntur futura, si diutina illa sit, jubet, quando vltra causas ibidem assignatas futura est, nullo pacto debere duos, aut ad summum, tres menses excedere, & haberi rationem, vt id æquâ ex causâ fiat, quod an ita sit, abscedentium conscientiæ relinquit, quam sperat religiosam & timoratam forè, cùm Deo corda pateant, cuius opus non fraudulenter agere suo periculo teneantur. Verba Concilii sunt: quod quidem vlteriùs spatium non breue judicauit, ad breue siquidem licentiam indulget; Quoniam qui aliquantisper tantùm absunt, ex veterum Canonum sententia, non videntur abesse, quia statim reuersuri sunt. Quæ etiam sunt illius verba. Quod autem residentia in Episcopo facit, in Rege nostro supereminens prouidentia requirit, vt illa non ita cesset, quòd intra annum illius effectus aliquis non deprehendatur; sin minùs damna non leuia subsequentur.
159
*Quod roboratur ex eo quod cum mul
tis Auctoribus tradit Dom. Solorzanus Tomo 2. lib. 3. cap. 2. num. 40. & in Politicâ pag. 509. §. Y hablando. Reges scilicet Catholicos per concessionem Sedis Apostolicæ, de quâ cap. 1. ipsius Apostolicæ Sedis Legatos effectos, quia illis est Indorum conuersio commissa, & amplissima concessa potestas ad Indicæ Ecclesiæ fundationem: & Dom. Reyna initio Operis de Perfecto Prælato cum Regali Consilio Indiarum loquens. Quod vt, in rigore loquendo, ira non sit; id tamen satis exprimit eorum obligationem in ordine ad id, quod prædicto titulo volunt Auctores dicti declarare. Quòd scilicet aut Legati sint, aut Legatorum adinstar; & ita Legatorum curam numquàm ipsis defuturam; vnde & debent supra Episcopos vigilare, & ita præsentes esse spiritu, vbi illi corpore; nec præsentiam talem per annum subtrahere effectibus comprobatam. Cùm etiam in classe Indicâ præsentationes soleant Episcoporum transmitti, aut Pontificiæ BullęBullæ confirmationis, si non & ipsi veniant Episcopi. Quo in genere dici nequit quanta experiamur incommoda, Cathedralibus Ecclesiis Pastorum solatio diutissimè viduatis. Nec fit satis ex eo quòd nauis aliqua cum Regiis soleat litteris mitti: tales enim minùs securæ sunt; & quæ magni momenti res habentur, non solent frequentibus earum exponi periculis. Vnde hoc prouiden| p. 36tięprouidentiæ genere satis non fit prægrandi isti obligationi.
160
*Et mihi quidem indubitatum est Re
ges nostros circa hoc securâ conscientiâ procedere, quia iuxta allegata ab iis, ad quos talis spectat expeditio. Videant ergo illi quomodo in hac parte se gerant, quibus incumbit Regiam exonerare conscientiam, ne proprias aggrauent, malorum ingentium, de quibus est dictum, auctores; timeantq́ue formidabilem Christi sententiam Matth. 18. v. 6. dicentis: Qui autem scan
Matth. 18. v. 6.
dalizauerit vnum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei vt suspendatur mola asinaria in collo eius, &
demergatur in profundum maris. Sic, sic meretur demergi, qui caussa est damni spiritualis in pusillo vno, vt scilicet molæ asinariæ adstrictus in abyssum inferni demergatur. Quid ergo de illo erit, qui complurium temporalium ac spiritualium est caussa damnorum? Sic arguit D. Am
brosius; Quod si is, inquiens, qui vnum scandalizauerit, molâ circumligatus iactari debet in mare; quid de te pronuntias, per cuius scelus omnis anima sauciata est? Huic certè non asinaria mola suspenpẽdasuspendendum ad collum, sed omnibus excelsior mons, vt pœnæ pondus, peccati ponderi reddatur æquale, Indicâ in multitudine omnium maximè scandalizanti pusillos, jam feliciter credentes in Christum; & infeliciter forsitan, sublatis spiritualibus præsidiis, defecturos. Sed meliora Deus, quando neque hostibus par est errorem istum exorare.
Loading...