Octauò
: ad laborandum in Minis Indos minis,
& fraudibus capientes. In Potosinum oppidum, aut aliud ex maioribus veniunt isti,
alibi Minas habentes. Hospitium eligunt, in quo
plura cubicula
Canchas dicunt. In forum exeunt,
& comestibilia aliqua ementes, Indum ex adstantibus, vt ea in domum exportet, dato pretio conducunt. Vadit ille, & vbi primùm ingressus,
clauditur, vinculatur, sic capiuntur alij donec
optatus numerus compleatur. Completo ergo
ad eductionem, & transportationem patrocinio
noctis vtuntur. Sic miseri illi Minarum laboribus applicantur, sine spe exitus; vt verò aliquale
habeant in illis subsidium, de fœminis, quæ cibum parent, & ad alia subseruiant, prouidetur
:
quibuscum illi maritali ritu viuunt, vxores suas
compellantes: cum contingat non semel esse
illos vxoratos, & iterum in facie Ecclesiæ contrahere. Hæc quidem non vidi, audiui tamen à
fide dignissimis: etsi ita res habet, quid miramur Indicarum diuitiarum infortunia frequentia, & hostes nostros spolijs pretiosissimis, & nurosissimis exultantes? Ad quæ quidem si scire
contigerit, Regum nostrorum pietas ingemiscet,
& remedium perget præsentissimum adhibere:
neque ego aliud inuenio, nisi generalem visitationem per Ministros integerrimos faciendam;
amandatis longiùs, dum ea fit, Minarum dominis, etiamsi aliquid de Regiis sit juribus minuendum. Quod enim eâ ratione minùs fuerit, maiorum thesaurorum copiâ diuina liberalitas compensabit.